Librum I, Prologus, Pars 1, Principalis 2, Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Aegidius Romanus

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | October 11, 2016

Authority: A Sentences Commentary Text Archive Project

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

gr-l1prolp1p2q3

Sources:

V: Venice 1521

V6ra

1
Quarto quaeritur Utrum sit aliqua scientia
necessaria praeter phisi
cas disciplinas:

2Et videtur quod non: quia secantur scientiae
quemadmodum et res: sed de omnibus rebus dtermi
nant physicae discipulinae. ergo nulla alia scientia est V6rb necessaria.

3praeterea. Omnis scientia vel est communis vel specialis. si igitur alia scientia
a physicis disciplinis est necessaria: illo vel erit communis vel specialis.
communis non: quia non est dare plures scientias communes. cum igitur habeamus
metaphysicam non indigemus alia. specialis non: quia de partibus entis
sufficienter determinant speciales scientiae. si ergo nec generalem nec spe
cialem est dare praeter physicas disciplinas. ergo nullam.

4
In contrarium est: quia superfluum et inanae dicitur aliquid ex
eo quod non attingit de habitum finem: sed theologia
maxime attingit debitum finem ut patuit. ergo est maxime necessaria.

5
Respondeo dicendum quod ars necessaria dicitur tripliciter. Uno modo quando habet esse
ad supplendam indigentiam corporalem et sic neces
sarium dividitur etiam contra artes quae propter modum sciendi inveniuntur: et de
illo modo necessarii loquitur Philosophus primo metaphysica dicens quod aliae artes repertae
sunt propter necessarium. Aliae propter modum sciendi sive propter introductio
nem: et huiusmodi necessariae solum sunt artes mechanicae. Alio modo dicitur
ars necessaria: quando est propter alium finem extrinsecum: et sic necessarium divi
ditur contra honorabile: et quia inter scientias humanas sola metaphysi
ca non ordinatur ad aliam scientiam: omnes autem aliae ordinantur ad ipsam:
sola metaphysica est honorabilis principaliter loquendo: alia
autem possunt dici necessariae aliquo modo. unde et in primo metaphysica. scribitur quod
omnes scientiae sunt necessariores metaphysica: nobilior autem sive
honorabilior nulla. Tertio modo dicitur scientia vel ars necessaria: quando
ea quae determinantur in illa eo modo quo cognoscuntur ibi non
cognoscuntur in alia: et sic quaelibet scientia dicitur necessaria: quia aliqua possu
mus cognoscere per unam scientiam: quae non possumus cogno
scere per aliam: et illud necessarium dividitur contra superfluum: et
scientia est necessaria illo modo quae non superfluit.

6
Hoc viso possumus respondere ad quaestionem per distinctionem.
Nam secundum principium necessitatis modum scientia ista
nullo modo est necessaria. Nam secundum illum modum solum mechanicae
necessariae erant. Secundum autem 2m necessitatis modum etiam theologia non est necessaria.
Nam necessarium illo modo est: quod non habet finem intra se: et quia ut patuit
omnes scientiae huic famulantur et ad hanc ordinantur: illa autem non ordi
nantur ad alias humanas scientias inter scientias quae competunt viatori
ista sola est hono??? et aliae sunt necessariae. Secundum 3m necessitatis
modum ista scientia dicitur necessaria: quia non superfluit. et sic patet quod sed illum
triplicem necessitatis modum tria genera scientiarum ordinantur adinvi
cem. Nam tertius modus necessitatis includitur in primo et in 2o. nam
et quae supplent indigentiam corporalem: et quae ordinantur ad alium
finem extra se non superfluunt. Secundus autem includitur in primo: quia quae supplent
indigentiam corporalem ad exteriorem finem ordinantur. Et secundum istum
modum differentiae possumus quod mechanicae sunt necessariae triplici necessita
tis modo: speculative autem ab homine inventae duplici: theologia autem per
inspirationem habita uno solo modo necessaria dicitur: quia non superfluit.

7
Quod autem non superfluit tripliciter causa assignari consuevit. una
quia et si scientiae philosophorum determinant de omni ente: tamen
hoc est cum ammixtione errorum. unde dicitur in commento hugonis super angelica hierarchia
quod philosophi erraverunt: quia non habuerunt lumen gratiae et fidei christia
nae. Ideo necesse fuit tradi scientiam ab omni erroris contagio absolutam.
Secunda causa huius ponitur: quia finis noster deus est: et secundum quod scribitur in primo ethicorum
cognitio finis ad vitam / magnum habet incrementum: quemadmodum
sagittatores signum habentes: magis utique adipiscemur quod oportet:
ideo necessarium fuit quod proponeretur nobis cognitio dei ut magis finem
nostrum adipisci possemus. Tertia dicitur proportio nostra ad finem conse
quendum: quia maxime simus proportio sic consequi finem ut per fidem et
per sacram paginam nobis ponitur quam aliquo alio modo: et ideo fides et sa
cra pagina necessaria sunt. Sed in istis causis consideratur solum quod
est per accidens: et dimittitur quod est per se: quia quaestio est de ipsa scientia in
se: utrum superfluat vel sit necessaria: non est quaestio de ipsa in compara
tione ad nos vel ad tradentes scientiam. nam secundum Philosophum 6 metaphysica
modi essentiales philosophiae sunt tres: et si alius assignaretur esset
superfluus: et tamen alio modo posset tradi philosophia quia sit tradita:
et nobis magis proportionato: sed tamen modi essentiales
non possunt plurificari: igitur modus qui sumitur per comparationem ad
tradentes vel suscipientes est accidentalis scientiae; sed igitur talem modum V6va
assignare superfluitatem et necessitatem est considerare quod est per accidens.

8
Et ideo dicendum est aliter quod ex hoc per se loquendo non dicitur scientia
superflua: si tradat cognitionem aliquorum quae non pos
sent cognosci per alias scientias: et quia dictum est per theologiam cognosci
mus de deo ea ad quae cognoscenda aliae scientiae se non possunt extende
re: ideo tanto magis est necessaria scientia ista et minus super
fluit quam aliae: quanto cognitio quam: tradit nobis de deo super
excellit quicquid quicquid aliae tradiderunt.

9
Ad primum dicendum quod si de omnibus rebus tractant scientiae hu
manae: tamen quia ad omnem cognitionem rerum de omnibus
rebus tribuunt: immo aliquam cognitionem rerum tradidit ista quam non
tradunt aliae: ideo ista non superfluit: sicut nec scientiae particulares super
fluunt: licet metaphysica de omnibus consideret.

10Ad 2m dicendum quod
speciales scientiae non sufficienter determinant de partibus entis: acci
piendo partem entis quicquid habet causae distinctum ab aliis entibus. nam de
deo non considerant scientiae speciales: quod si diceretur de eo considerat
metaphysica: non propter hoc superfluit theologiae: quia aliquam cognitionem
tradit theologia quam metaphysica tradere non potest.