Liber 1, Distinctio 1 [Geneva 1580 Transcription]

Diplomatic Transcription

By Lambertus Daneau

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | October 20, 2017

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0)

ld-l1d1

Sources:

G: Geneva 1580

P12

1
Totius Theologiae Christianae subiectum et
materia est duplex, nempe Res et Signa, quae
duo non essentiae sed relationis et significatio
nis modo inter se differunt.

2
1. Sed rei. Augustinus habet, Sed res per si
gna discuntur. Hic, Sed res etiam per signa discun
tur. Ergo addidit, Etiam, quod est non modo
praeter, sed etiam contra Augustini mentem, qui
res ipsas per se, et extra significationem consi
derat: at iste cogitat res primum per se disci:
deinde per signa id est per verba.

3
2 Eorum autem. Augustinus habet, Sunt autem
alia signa, quorum omnes usus in significando est, sic
uti sunt verba. Hic addit, non in sustificando. Pri
mum praeter mentem Augustini, qui de verbis
tantum et vocabulis (quae signa duntaxat ese
possunt, nempe sensa mentis nostrae exprimen
tia) hoc genus signorum intelligit. Iste autem
de sacramentis Legalibus hoc genus signorum
sumit, quasi illa (quales erant boves, et oves vi
ctimae: aqua lustralis: et vacca ruffa, et lotiones,
et panes propositionis) duntaxat signa sint, non
etiam res quaedam, quod tamen ipsa eorum deG13
finitio ostendit. Quum enim essent Sacramen
ta, etsi Legalia, res erant primum et per se quidem
res quaedam: deinde ex Dei promissione, eaedem
res sunt effectae signa id est Sacramenta. Ergo hoc
signorum genus (nempe sacramenta Legalia)
ex sententia Augustini, ad idem genus signo
rum, ad quod vocabula referuntur, quae sunt
mere signa, pertinere non potest: sed ad illud
potius rerum genus, quae et res et signa sunt.
Augustinus lib 2. cap. 2 et 3 de Doctrina Christiana Unde
falsum est quod hic ipse postea subiicit, nos non
uti istis rebus, quae sunt sacramenta Legalia,
nisi aliquid significandi gratia. Nam non bos et
ovis quaelibet, fuerunt Iudaeis signa Sacramen
talia, uti neque nobis quilibet panis in oculos
incurrens eset signum corporis Christi. Sed quod
de solis vocabulis et vocibus ex hominum in
stituto significantibus, recte dixit Augustinus,
addens, Nemo enim utitur verbis, nisi aliquid si
gnificandi gratia
iste ad sacramenta Legalia per
peram refert: ut errorem errori cumulans di
scrimen constituat inter Evangelica et Legalia
sacramenta: quasi haec gratiam ex se non con
ferrent, ac proinde per se, ipsaque operatione
et communicatione non iustificarent: illa vero
Evangelica sacramenta utrunque per se faciant
et praestent: ideoque de Legalibus agens dixit
esse eorum usum, tantum in significando, et non in
iustificando