Liber 1, Prologus [Geneva 1580 Transcription]

Diplomatic Transcription

By Lambertus Daneau

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | September 14, 2017

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0)

ld-l1prol

Sources:

G: Geneva 1580

P3

1
1 Cupientes. Excusatio autoris, qui tam ar
duum ac immensum opus scribere aggrediatur.
Sed se divini auxilii spe, et fratrum falgitatio
nibus, quibus ex charitate satisfacere debeat, impulsum id facere respondet

2 P4
2 Quo inardescentes. Utilitas et finis huius
operis triplex id est ut sit clypeus, quo adversus hae
reses studiosi muniantur. 2. Ut difficiles Theo
logiae quaestiones explicentur. 3. Ut Sacramen
torum natura enodetur.

3
3 Quanvis. Occurrit improborum calum
niis, qui, quia suam sententiam, quam ipsam ve
ritatem sequi et tueri malunt, non sunt horum
librorum doctrinae subscripturi.

4
4 Ex testimoniis. Doctrinam tum ex aeter
no Dei verbo, tum ex receptis iam et probatis
Patrum scriptis, collectam se traditurum polli
cetur: quod utinam praestitisset.

5
5 Libris. Partitio totius operis in quatuor
libros.

6
6 Sicubi vero. Se raro ex sua persona loqui
docet, quod a Patrum sententia nolit discedere.

7
7 In hoc autem. Se corrigi patienter feret
Lombardus