Edited by Jeffrey C. Witt
Edition: 0.0.0-dev | September 14, 2017
Authority: SCTA
License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0)
Sources:
G: Geneva 1580
1
G1p
Ita fere usus, communisque ratio lo
quendi
iam obtinuit, ut qui inter Pon
tifices
homines se in religione profi
tentur
aliorum doctores, citra con
vitium,
aut contumeliam ullam vulgo Doctores
Schoastici vocentur.
2
Quam appellationem nec ipsi dedignantur,
nec habere ipsam per se ullam probri signifi
cationem
omnes facile concedunt. Huius au
tem
vocis minime est obscura derivatio. Nam
deduci vel tenuissime Grae
ce
scientibus notum est satis Schola autem dictae
sunt (inquit Festus) non ab otio, ac vacatione animi:
sed quod caeteris rebus omissis, liberalibus studiis
homines in locis, velut Academia Platonis,
Stoa Zenonis, Peripato Aristotelis, vel alio
quovis loco strenue vacarent. Ac primis quidem
Ecclesiae temporibus, quum recte et ex praece
ptis,
et exemplis Apostolorum gubernaretur,
verbum Dei et privatim et publice, quemadG2p modum
apparet ex Actis 20. vers. 20. doceba
tur
a veris Pastoribus, ac doctoribus: a deo ut
non modo ispsi Ecclesiae caetus, sed singulorum
quoque fidelium domus scholae quodammo
do
pietatis, et Christianae doctrinae dici pos
sent:
et fideles ipsis promiscue et , vel
Christiani vocabantur. Etsi vero Doctores
a Pastoribus distinguit Paulus in epistola ad E
phesios,
quum functiones Ecclesiasticas perpe
tuas,
et ordinarias recenset: non raro tamen e
venit,
ut unus et idem propter egregias animi
dotes,
Pastoris et Doctoris munere in Ecclesia
fungeretur. Cuius rei fidem faciunt tum
,
tum alia quoque scripta edita, ex quibus
eosdem utrumque illud eximie praestitisse con
stat.
Verum decrescentibus primis illis Dei in
Ecclesiam donis: vel Episcopis ipsis, ac Pasto
ribus
alibi iam occupatis, nimirum, ut homi
num
mores corrigerent, aut etiam ut opes Ec
clesiae
(cui praeerant) iam lautas illas quidem
tuerentur et augerent, coeperunt quotidiano il
li
a docendi munere, non gravatim abstinere.
Satis enim ad tuendam dignitatem officium se
suum facere existimarunt, si vel aliis illum la
borem
demandassent, velt Presbyteris, Dia
conis,
et aliis Ecclesiae suae, quos vocabant, Cle
ricis
vel ipsis nonnunquam in solenniori popu
li
caetu conciones habuissent. Ex quo factum
est, ut ab Episcoporum, tanquam eminentiore
dignitate, docendi onus separari coeperit, et a
liis
delegari. Paulatim vero Episcopis pascen
di
gregis sui curam omnem etiam deponenti
bus,
doctrina Christiana non tantum tanquam
lucerna sub modio absconsa fuit, Matth. 5, vers.
15 sed (quod omninon necesse erat evenire) inuaG3p
lescentibus
erroribus pene omnis etiam inter
Christianos ipsos extingui coepit. In tanta igi
tur
Pastorum vaecordia exorti sunt quidam,
ut verbis Platonis utar, homunciones, quid cum
hanc sedem vacuam conspicerent, praeclaris ta
men
nominibus et stemmatis speciosam, instar
eorum qui es carceribus ad templa confugiunt,
ultro ex infimis sedibus in illam invaserunt. Ii
autem fuerunt praesertim Monachi, qui negle
ctum
docendi munus in se suscipere non recu
sarent.
Hi vero quoniam iam doctrina Chri
stiana,
velut incultus iam pridem ager infinitis
erroribus, velut sentibus, obsita, et pene obru
ta
erat, receptas in Ecclesia opiniones, tamquam
solae verae fidei dogmata docere, defendere at
que
etiam propogare, habebant satis: adeo ut re
liquum
caelestis Evangelii doctrinae, quae ma
gna
ex parte sepulta iam erat, non tanquam lan
guentem
lucernam effugarent: sed suis potius
disputationibus et suffocarent. Er
go
Scholastici dicti sunt, quod eam doctrinam
tenerent, quae in Scholis publicis tradebatur
publice, ut illi quidam privatim illi doctrinae re
pugarent.
Sed cum difficiles intricatae infini
taeque
de iis rebus quaestiones tunc quoque ori
rentur,
coeperunt in suis illis cholis concerta
tiones
inter se de sua doctrina laboriosissimas
instituere, ac exercere. Unde et scholae Theolo
gicae,
et Scholasticorum Theologorum nomen cele
bre
factum est: atque haec secta originem pri
mum
habuit. Scholasticos ergo sese peculiari ap
pellatione
nominarunt, et quod quae in Scholis,
uti dixi publicis, quasi ab omnibus probatum tra
derent,
et quod difficile in suis illis dis
putandi
rationem retinerent: adeo ut aliam
G4p
apud populum docendi rationem sequerentur.
Nam et distinctiones, et locutiones suas, et
quaestiones in scholis retinent, quae sunt reliquis
omnibus Christianis ignotae, et ad , ac
potius disputandi usum, quam ad ul
lam
conscientiarum aedificationem constitutae.
Itaque quod ea doctrina ad populum minime
pertineret, etiam Scholasticam appelarunt. Ac
vere quidem de ea dici potest, quod scribit Iu
lius
Pollux,
, hoc scholasticum dicendi genus est asp
rum,
et fastidium affert: quanquam ipsi tamen
magnam ex ea voluptatem utilitatemque sen
tiunt.
Ut quod de Scholastica vita Chrysippus
iampridem scripserat, isti reipsa verum esse pro
bent,
Nempe Scholasticam vitam nihil a volupta
ria
differre. Ne igitur de istorum Scholasticorum
genere quis dici putet, vel quod de Serapione
scribit Hieronymus eum propter elegantiam inge
nii
Scholasticum fuisse nominatum: vel quod
de Isaeo Rhetore scribit in epistolis Plinius Iu
nior
lib 2 cap 3 Scholasticus tantum est (ait) quo
genere hominum nihil aut simplicius, aut syncerius,
aut melius. Imo vero quod ait idem de causa
rum
patronis suae aetatis, hoc ad istos schola
sticos
pertinere potius existimemus. Isti in ri
xatioibus,
assiduisque inter se litibus, ac contentio
nibus
sic feruntur, ut multum malitiae et insuidiae in
de
contrahant, atque etiam addiscant. Sed quoniam
(ut ait Tullius) iniqua est in omni re accusanda,
praetermissis bonis, malorum enumeratio, vitiorumque
selectio, (quando ne bonis quidem adversariorum de
trahendum
est, (ut recte monet Hieronymus) ista
duo ex horum Scholasticorum scriptis com
moda
certe quidem percipimus, Unum, quod
G5p
summa, et accurata methodo in iis, quae ipsi
tractant, utuntur, quae via nobis ad vera Theo
logiam
explicandam facillimam sternit. Alte
rum,
quod quaedam etiam vera in religione re
tinuerunt,
neque prorsus Christianae fidei no
men
obruere, velut Turci et Iudaei, voluerunt,
animoque distinarunt. Verum, ut quae genera
tim,
ac fortasse obscurius diximus, iam ordine,
et facilius intelligantur, operae praetium mihi
facturus videor, si pauca quaedam de tto isto
hominum genere, et illius origine dixero expli
catius
atque distinctius. Ipsis igitur Scholastici
se Theologos appellarunt, quod tenuissimas
verae lucis, ac Theologiae Christianae scintillas
adhuc conservarent. Noluit enim Dominus
(Iudaeis quidem Evangelium Christi prorsus
ab initio suffocantibus: Mahumetanis autem, et
Turcis magno conatu iam plantatum eradi
cantibus)
illud omnino sepultum esse, et mane
re
obrutam omnem suae veritatis lucem, et be
neficii
in genus humanum sui per Christum me
moriam.
Quamobrem isti Scholastici, homi
nes
Theologi, se Prophetarum quos olim ha
buit
Iudaeorum Ecclesia: et Doctorum quos
postea Christiana, successores esse putant. Sed
cum ii sint Prophetarum soli successores, Hie
ronymo
teste, qui Prophetarum doctrinam re
tinent,
isti procul dubio neque Dei Propheta
rum,
neque verorum Ecclesiae doctorum filii,
successores, discipuli, aut aemuli sunt appellan
di.
Quare praetermissa illa tam veteri origine
(quoniam suae sectae initia repetere ab illa Pro
phetarum
aetate nequaquam possunt) fatemur
quidem circa annum Domini 150 Alexandriae
(quae est metropolis Aegypti) institutam fuisse
G6p
Christianorum celebrem praeter caeteras Scho
lam,
ubi de praeceptis verae, Christianaeque fidei
homines adhuc huius mysterii rudes institue
bantur.
In hac Schola primus, ut ait Eusebius lib.
Histor. Ecclesiast 5. cap. 9 Pantaenus docuit: cui
successit Clemens Presbyter Alexandrinus, is,
qui Paedagogi libros duos conscripsit: Clementi
Presbytero Origenes Adamantius, quemadmodum
ex eodem Eusebio libro 6 capitulo 2 et Hie
ronymus
in Epistola de Erroribus Origenis, colli
gi
facile potest: et Origeni Dionysius, ut do
cet
Hieronymus idem in Catalog scriptor Ec
clesiast:
et sic deinceps alii: sed quorum Scho
lastici
isti neque doctrinam, neque docendi ra
tionem
secuit sunt, ut eorum successores dici
minime propterea vel possint, vel debeant.
Quare longe recentior est totius huius homi
num
sectae, id est, Theologiae Scholasticae or
tus.
3
Ergo circa annum temporis ultimi Mil
lesimum,
vigesimum, (ut quam longissime retro
respiciamus) videntur prima istius Philosophiae
initia coepisse, nempe tempore Lanfranci Pa
piensis,
qui Berengarii Antagonista fuit. Huius
autem tan novi eventus, et tam novae Philoso
phiae
causa (id quod necessarium puto explica
re)
haec fuit. Certum est ante illud Lanfranci se
culum,
unius fere Augustini, secundum verbum
Dei scriptum, doctrinam inter Christianos
quosque doctissimos obtinuisse, atque diligen
tissime
tanquam per manus traditam fuisse.
Nam primum ab Egyppio, qui Fulgentio fuit
aetate aequalis, postea etiam ab ipsomet Fulgen
tio,
deinde a Primasio Afris Theologis: postea
autem Isidoro Hispalensi Episcopo: Maximo
Taurinensi. Prospero Gallo. conciliis etiam
G7p
totis, velut Arausiaco, et Constantinopolitano
sexto approbata perpetua quadam temporis
successione semper fuit. Ad eo ut cum in Hi
spania
deessent operum Augustini exemplaria cir
ca
annum Domini 650. Taio episcopus Caesar
Augustanus, Romam missus sit qui ea, et Mo
ralia
Gregorii magni ex Bibliotheca Romana
peteret. Denique ante Carolum illum Magnum
Imperatorem a Beda Angelo Saxone defensa est,
atque etiam abs Bedae discipulis diutissime, ve
lut
Alcuino, (quem alii Albinum vocant) Clau
dio,
Rabano, Mauro, et aliis quam plurimis per
annos plusquam quingentos retenta est. Igitur
cum sola diu lecta esset, ac per locos etiam co
munes
tradita, et collecta: coeptum est tamen
paulatim progressu temporis ab Augustini sen
tentia,
cum aliis in rebus, tum vero praesertim
in articulo de Sacramento S. Domini Coenae
discedi, gliscentibus nimirum in Ecclesiam
Dei variis iam erroribus. Nam mysterium il
lud
iniquitatis, et universalis Apostasiae Satan,
iam multum per Romanos Pontifices pro
movebat,
et immanem illum Transsubstantia
tionis
errorem, fontem aliorum infinitorum,
parturiebat. Huic labi, et sanae doctrinae cor
ruptelae
tam pernitiosae, quae fieri coeperat, op
posuit
sese constanter, pro sui in Dei veritate
tuenda zelo, Berengarius, ille Andegavensis Ar
chidiaconus,
Gallus, vir habitus aetate sua eru
ditissimus,
qui veterem Augustini sententiam
revocare, et (quanquam ipse durius nonnum
quam
loquebatur de Sacramentis) retinere stu
duit.
Sed Berengario id agenti sese opposuit
altera ex paret Italus quidam nomine Lanfran
cus,
qui Papiae in Italia Theologia profitebatur
G8p
Caeterum Lanfranci Itali, Pontificum Roma
norum
errorem de Transsubstantiatione tuentis
disputationes contra Berengarium Gallum ex
Augustino sua defendentem sustentatae a Guit
mundo
Archiepiscopo, et aliis Italicis homi
nibus
pertinacissime confirmatae effecerunt, ut
primum praetermitteretur: post autem etiam
omnino negligeretur, quae tamdiu in Ecclesia
invaluerat, Augustini authoritas, doctrina, ac
sententia. Ex quo evenit, ut, qui se Theologos
profitebantur, deinceps suae doctrinae, et Theo
logiae
fundamenta non eadem sumerent, quae
veteres: sed solum ea, quae iam receptis opinio
nibus,
quamquam erroneis: partim etiam Philo
sophicis
rationibus probatis: partim etiam ipsius
Pontificis Romani, velut irrefragabilibus, de
cretis
constarent. Pro his tam anxie, quam pro
verissimis, ac sanctissiis Dei ipsius aris pugna
bant,
accerrimeque dimicabant. Additum est
quoque isti camino oleum. Nam Lanfranca
norum
factio, et studium a Romanis Pontifi
cibus
contra Berengarianos, quos vocabant,
laudabatur: et doctrina Lanfranci, sententiaque
etiam Vercellensi concilio. (sunt autem Ver
celle
oppidum Papiae patriae Laufranci vicinum)
suffragio Italorum hominum (qui illuc frequen
tes
convenerant) et Lanfranci discipulorum a
perte
melior iudicata fuit: adeo quae postea Be
rengarius
ipse truculentissimis Nicolai Papae
minis ad Palinodiam coactus est. Quod ita ho
minum
animos commovit, ut ex eo tempore
certatim omnes (verbo Dei spreto, et ortho
doxorum
patrum scriptus neglectis, aut eate
nus
probatis, quatenus opinionibus iam rece
ptis
suffragabantur) in eam doctrinam incumG9p
berent,
quae Pontificum decreta, receptos iam in Ec
clesia
ritus, et opiniones celebres (quacunque
tandem ratione semel irrepsissent) in Ecclesia
proponebat, actuebatur. Haec circa Annum
Comini 2020. contingerunt. Nec enim temporis
momentum et rationem scrupulosius in omni ista
supputatione, et in tanta historicorum varietate,
inquiro. Porro autem ex eo omnia iam in peius
ruere, et, ut ait ille, retro sublapsa referri. Nam
ex hoc fonte innumerabiles disputaitones, et
quidem statim, ortae sunt; quaestiones inutiles ex
tra
Dei verbum agitate, et difficultates propositae.
Denique Theologicae sententiae ac definitio
nes
omnes ad ritus iam usitatos et recepta dun
taxat
placita et , non ad verbum Chri
sti
revocatae sunt, et exigi coeptae. Tandem de
his ipsis rebus regulae, velut et ut Dei
ipsius oracula, traditae, et libri scripti, et con
tentiones
susceptae. Quid amplius? Veterum e
tiam
Patrum scripta, quo iure, quave iniuria
ne nova censeretur istiusmodi congeries, ad hu
iusmodi
consarcinationes fuerunt accommo
data.
Ergo tandem (ut ex his apparet) ea do
ctrina
nata, conflata, constituta, et compilata
est, quae Scholastica Theologia appellatur, et
sola pro vera Theologia habita est. Ceterum illa,
quae breviter iam narravimus, fuerunt initia tantum
fraudis istius, et dolorum, qui secuit sunt. Nam
in dies malum hoc et cacoethes tun inutilia in
Theologicis scribendi et consarcinandi: tum etiam pro
Pontificum decretis, et ecclesiae placitis acriter,
velut pro salutari animarum nostrarum doctri
na,
decertandi robustiius evasit, adeo ut postea
longe lateque serperet, stragem in Ecclesia daG10p
ret
et reliquas omnes doctrinas aboleret quam
tumuis
veras. Neque tamen id sine colore quo
dam,
et iusta, ut videbatur, aemulatione fiebat,
per quam sane Scholastica Theologia maxima
quoque incrementa accepit. Quis autem fuerit co
lor
iste, et aemulatio, malo omnes ex viri claris
simi.
et eruditissimi Gasparis Peuceri Chronicorum
lib. 4 quam ex me cognoscere. Henrici, ait,
quinti Imperatoris Germanici tempore fuit in
Italia vir summae authoritatis Irnerius, qui gu
bernavit
eas partes, quae tum erant Romani im
perii.
Is quum esset eruditus, fortasse Constan
tinopoli, aut ab iis, qui audierant Constantino
politanos,
saeperitus barbaricos in successioni
bus,
et aliis negotiis ex iure Romano, aut cor
rexit,
aut moderatus est. Graviter autem quas
sarant
Italiam bella Henrici quinti, quibus, ut
sit in bellis Civilibus, patrimonia multorum
translata fuerant ad alienos. Ex ea tamen cala
mitate
non nihil recreavit Italiam prudentia et
moderatio Irnerii, qui quum posteritati consu
lendum
putaret, cupiebat autoritate imperato
ria
proferri rursus ius Romanorum, quo ante
adventem Longobardorum semper usa erat Ita
lia,
quemadmodum ex Gregorii Magni epist.
lib. II Indiction. VI. cap 53. apparet. Hic vero
Irnerius nactus imperatorem Lotharium Sa
xonem
nimis impeditum bellis Civilibus, fuit
huic hortator, ut praeciperet causas diiudicari
ex legibus Romanis: et ut curaret Romae et Bo
noniae,
ubi iam erant Academiae a Carolo Ma
gno
institutae, easdem publice enarrari, sicut
fieret Constantinopoli, et antiquitus Athenis
et in Beryto. Et ne deesset doctrinae copia,
produxit libros scriptos, Fertur et ipse quoque
G11p
Romae ac Bononiae docuisse, et primus ex Ita
lis
glossemata textibus addidisse. haec circa an
num
Domini 1030. ut plerique annotant, gesta
sunt. Sequuti sunt Irenerium aduitores ipsius
Ioannes Bulgarus, Azo, Ioannes Placentinus, et
alii, qui in schola pariter, et Reip. administra
tione
floruerunt, denique capta admiratione
doctrinae huius, Italia certatim in eam incum
bere
coepit, et prodierunt ex illis scholis plu
rimi,
qui docendo, scribendo, et de iure re
spondendo,
regendis imperiis, de vita hominum,
optime meriti sunt. Horum nonnulli, uti Pla
centinus
et Azo, summam Iuris Civilis, id est
capita rerum in toto iure Romano traditarum,
ad locos quosdam communes in studiosorum
gratiam breviter et methodice revocarunt.
4
Fuerebat igitur recens excitatum studium
doctrinae legum Romanarum, certatim in id
incumbentibus ingeniis Italicis et Germanicis:
quod quia Imperatores muniebat, atque arma
bat,
videbatur minitari recenti necdum satis
confirmatae Pontificum Romanorum tyranni
di.
Pericula ergo, quae inde emersura essent, si
invaluisset, ut maturae averterentur, extolli coe
pta
est Canonum authoritas, et legibus Ro
manis
anteponi. Itaque ferri coeptae sunt leges,
quibus de Romanis aliquid derogaretur, au
toritate
Ecclesiae ceu correctum ac limitatum.
Cumque novo iuri isti et legibus Pontificiis
novis patronis et defensoribus opus esset, cito
commovit sese duplex hominum genus Cano
nistae
et Scholastici: quorum illi Canonistae,
hierarchiam et tyrannidem Romani pontificis
propugnandam susceperunt ex Canonum de
cretis,
non minore contentione quam caeteri
G12p
imperatoriam potestatem ex sacris literis et iure
Romano tuebantur. Hi vero Scholastici dog
mata
nova excogitarunt, ad fascino erroris ac
superstitionis capiendos et irretiendso homi
num
animos, quibus laqueis hi vincti perma
nerent
in obedientia erga sedem Romanam.
Inde Scholasticae Theologiae nomen celbrius
factum est, et reliquae purioris doctrinae de Chri
sti
officiis, de peccato originis, de Evangelio,
de Lege, de Gratia, de nostra coram Deo iustifi
catione,
de vero usu Sacramentorum, de vera Dei
invocatione, et aliis verae fidei articulis scintil
lulae
ab ea sunt exstinctae: pro quibus substituae
sunt determinationes de Meritis operum, de
invocatione Sanctorum, de vi operis operati,
de primatu Papae, de Purgatorio, et similibus
nugis.
5
Cum enim errores et abusus vel recepti con
suetudine,
vel a Pontificibus orti aut approba
ti,
defendi non possent, si exigerentur ad regul
am
et normam verbi sacri: illo neglecto quae
sita
sunt alia praesidia, et imprimis Philosophia
Aristotelica, id eset, humanis somnis straminea
fundamenta sunt substrata, ut haberent nimirum
similes labra lactucas. Haec fuit igitur altera do
ctrinae
sectaeque Scholasticorum Theologorum
probandae, atque etiam maxime inter illos mor
tales
commendandae caussa, quae ex studio op
primendae
Civilis iurisdictionis, ac potestatis
imperatoriae nata est, quemadmodum prima
ex studio evertendae veritatis verbi Dei, Augu
stinianaeque
doctrinae odio profecta fuerat. At
que
haec fuit Scholasticae doctrinae velut prima
origo: eiusdem vero progressiones et incre
menta iam videamus.
6
Iam vero inter Scholasticos ipsos qui
dam
vel audaciores facti, vel certe eru
ditiores
habiti, suae illius doctrinae et
Scholasticae Theologiaecapita, ac velut funda
menta,
studiose collegerunt, illisque maxima
dederunt incrementa. Imprimis autem tres hi
laboriose id praestituerunt, Gratianus, Petrus iste
Lombardus, et Petrus Comestor. Gratianus
enim Decreta Pontificum Romanorum in unum
volumen primus congessit, circa annum do
mini
nimirum 1040, quod Decretorum opus
etiam num hodie nominatur, opus ad usum fo
rensem,
ac quaestiones, et lites illo seculo vexa
tas
praesertim accommodatum. Ante Gratia
num
quidam Iuo Carnotensis Episcopus simi
le
quiddam condiderat: et ante Iuonem Bur
chardus
VVormaciensis Episcopus: sed uterque
ille tenuiori stylo, et argumento scripserat. Ita
que
Gratiani liber uberior habitus est, et pro
pter
Iuris Civilis authoritatem invalescentem,
quam obscurabat, gratissimus Pontificibus Ro
manis
fuit, imo etiam novis Iurisconsultorum
Italicorum Summis tanquam locupletior qui
dam
thesaurus illa aetate illustratus, et omnibus
aliis scriptoribus praelatus est. Denique caussam
quoque et argumentum praebuit, ut Pontifices
Romani deinceps infinita quaedam alia decre
ta
conderent, quae et ipsa postea a Gregorio
G13p
Nono Pontifice Romano, circa annum Do
mini
1230, in unum quoque corpus, ac volu
men
pluribus libris distinctum sunt collecta, et
Decretalia nominata. Gratiani porro exem
plum
ad imitandum sibi proposuit P. Lom
bardus,
episcopus Parisiensis, sed in dissimili
plane argumento. Nam in Theologia versari
ipse maluit, quam in forensibus, litigiosisque
quaestionibus. Itaque Scholasticae Theologiae,
qualis tunc erat, fundamenta in quatuor libros
(qui Sententiarum dicuntur) congossit ordinem
illum in universi operis distributione secutus,
qui in quatuor libris Damasceni de Fide ortho
doxa
nun quoque apparet. Hi libri quatuor
fuerunt postea totius Scholasticae doctrinae velut
basis et . Unde ipse Magister Senten
tiarum,
vulgo in Scholis est appellatus. Scripsit
autem Lombard. circa annum Domini 1150,
tanti habitus, ut adversus eum non hiscer qui
dem
ullis licuerit. Nam quum post annum
Domini 1190. Ioachimus Abbas Florentinus
P. Lombardi sententiam impugnaret, ab Inno
centio III
statim Lateranensi concilio (ad
quod 1215). Praelati conuenerant) damnatus est.
Iam vero eodem fere tempore P. Comestor
historiam utriusque Testamenti Ecclesiasticam
consarcinavit, eamque glosis illius aetatis tum
filsiss. tum insulsissimis refercivit, quae tamen
ita tum ubique obtinuit, ut ipsi Scripturae sacrae
nudae et purae pene praeserretur. Unde factum
iam aperte, ut ipsum quoque Dei verbum sa
crosanctum
paulatim vilesceret: huiusmodi au
tem
hominum commenta praedicarentur, velut
commodiora docendis hominibus, quam ipsum
met
Dei verbum, et magis ad rudium hominum
G13p
captum accommodata. denique ne scripta quidem
iuniorum, ac caeterorum orthodoxorum Patrum
(si quae tum forte extabant) citabantur, qui mi
nus
cum illis Scholasticis placatis videbantur
consentire. Bernardi enim Clarevallensis veri
suae aetatis luminis, et hominis in vera Theologia
eruditissimi, nunquam tamen vel Gratia
nus,
vel Lombardus iste meminit, quanquam
Lombardus tamen Hugonis de sancto Victore
scripta citat, qui Bernardo Clarevallensi tem
pore
fuit aequalis. Uterque enim floruit anno
Domini 1190. sed nimirum oderant isti omnia,
quae a suis Scholasticis determinationibus, ac
dogmatibus, vel tantillum dissentire videban
tur,
qualia sunt Bernardi scripta. Sed quid am
plius?
Circa annum Domini 1190. sed nimirum oderant isti omnia,
quae a suis Scholasticis determinationibus, ac
dogmatibus, vel tantillum dissentire vieban
tur,
qualia sunt Bernardi scripta. Sed quid am
plius?
Circa annum Domini 1190. Novum
Evangelium a Cyrillo quodam monacho Car
melita
cudi coeptum est, stque fabricari, ex ve
teri
Originis errore, in Epistolam ad Romanos,
quod Aeternum Evangelium appellarunt: quasi
Domini nostri Iesu Christi, Filii Dei, et Dei ae
terni
Evangelium ad tempus tantum, tanquam
lex illa vetus et Ceremonialis (abutentes etiam
pulcherrimo quodam ipsius Apocalypseos loco)
datum esset: sed nimirum, cur novum istud Cy
rilli
Evangelium vehementer, a Monachis prae
sertim,
probaretur, haec causa erat, quod dog
mata
Scholastica confirmabat, ritus superstitio
sos
Romanae Ecclesiae approbabt, ac Mona
chorum
ordines, regulas, et instituta, ex ipsa, si
Deo placet, Apocalypsis impie derivabat. Cuius
tamen tam impudentis mendacii ipsummet
etiam Satanam tandem puduit: quando illius
vel excusandi nulla (quantumuis in eo defen
dendo
monachi ipsi, aliquae scholastici anxie
G14p
laborarent) ratio afferri poterat. Atque haec
mundi tenebrae, teterrimusque tunc Eclesiae
status erat, in quo Scholastica doctrina et
Theologia maximos tamen faciebat progres
sus:
sed Dominus tandem tantarum Ecclesiae
suae calamitatum misertus veris. doctrinam
suam tot erroribus opposuit. Nam Ioannem
Valdonem excitavit, civem Lugdunensem, di
vitem
illum quidem: sed qui in pauperes ex ve
ra
Christianaque charitate omnia sua erogabat,
quemadmodum etiam Gaguinus, et ipse Mo
nachus,
testatur. Is igitur verum Evangelium Domini nostri Iesu Christi ab Evangelistis scriptum
curavit fideliter sibi in Gallicum sermonem con
verti,
et conversum ita asidue, et diligenter et
attente legit, ut veram fidei doctrinam, Dei gra
tia,
ex Evangelio Christi consecutus, falsum il
lud,
et basphemum Cyrilli monachi Evangelium
primus omnium Valdo publice con
futaret.
Caeterum Valdoni statim plures, ita
eos impellente Spiritu sancto, sese adiunxerunt.
atque in tam honesto pro Dei veritate certa
mine
succenturiatores accesserunt. Denique a
Guillielmo de sancto Amore, viro pro illa aeta
te
doctissimo annon Domini 1254. maledictum
illud Cyrilii monachi suppsitumque Evan
gelium
assiduis concionibus oppugnatum est,
et tandem eversum. Atque haec erant Schola
sticae
Theologiae infelicissima incrementa, ac
progressiones, quae postea sub Innocentio IIII.
sic propagata tamen est, ut in summum di
gnitatis
gradum hominum laudibus euehere
tur,
et pene in caelum usque ipsum extolleretur,
nimirum circa annum Domini 1245. et paulo
ante quam maledictum istud Evangelium Cyrilli,
G15p
ullo edicto publice antiquaretur.
7
Verum quemadmodum Theologiae istius
Scholasticae primam originem, et progressio
nes
vidimus: sic etiam quae istius disciplinae aeta
tes,
ac differentiae fuerint, age iam breviter ex
plicemus,
quoniam ea cognitio non modo iu
cunda
est, sed etiam necessaria, ad facilem huius
Scholasticae historiam pertexendam.
8
In aetate autem et differentiam istius Schola
sticae
Theologiae (semper enim deterior facta
est) distinguenda, nihil mihi videtur aptius dici
posse, quam quod et res ipsa verum esse demon
strat,
et ipsa Scholasticorum hominum agendi
ratio docet. Nam quum isti de omnibus Chri
stianae
fidei articulis Academicorum more, sem
per
in utramque partem disputent, possunt cer
te
cum eorum philosophorum (qui a prosanis
scriptoribus Academici dicti sunt) familia secta
ve
verissime comparari. Ergo quemadmo
dum
illius Academicae sectae fuit triplex aetas,
eaque inter se et methodo quadam, et dogma
tibus
aliquibus diversa, omnis tamen in eo con
stans,
quod omnia etiam certissima quaequae in
dubium revocabat: sic ipsius Theollogiae Scho
lasticae
triplex aetas est observanda, Vetus, Me
dia,
Nova. Veteris Scholasticae theologiae ini
tia
a Lanfranco Papeinsi, quemadmodum an
tea
diximus, coeperunt: sed ea durasse postea
videtur usque ad Albertum Magnum pene per
annos 200. videlicet ab anno Domini 1020.
usque ad annum 1220. quo tempore Lutertiae
Parisiorum ipsum Scholasticorum Theologo
rum
collegium, et lustrum, quod Sorbona di
citur,
aedificari coeptum est, ne non tanta urbs
G16p
hoc malum venenum maturae intra viscera sua
reciperet. Haec aetas habuit Lanfrancum, Guit
mundum,
Anselmum, Hugonum de sancto Vi
ctore,
Gratianum, Lombardum, Comestorem,
Petrum Clericum, Repuertum, Leonum Tuscum,
Guillielmum Antisiodorensem, Cyrillum (illum
impurum Monachum monts Carmeli, qui scri
psit
novum Evangelium) Petrum Cluniacensem,
Bernardum Compostellanum, Hugonem Bar
cinoensem,
Vicentium Gallum, Alexandrum
Alensem, (qui primus in quatuor libros Sententiarum
Petrus Lombardi commentatus est) Gualte
rum
Pictaveiensem. Haec vetus Scholastica cer
te
quidem pudentior adhuc erat: et quanquam
Patrum Ecclesiasticorum id est hominum Eccle
siasticorum
dicta ipsi verbo divino aequabat,
tamen verbum Dei tractabat, et commetariis
pro captu illorum hominum, id eest, pro igno
rantia
et barbarie illius aetatis explicabat.
De hac igitur ipsa aetate sic in P. Dialectico scribit
Io. Trittenhemius, abbas Sphemhemensis, Ab
hoc tempore philosophia secularis sacram Theologiam
sua curiositate inutili foedare coepit. Aristoteles
quidem in ipsius Sacrae Theologiae templi et sacra
rii
limen iam introductus erat: nondum tamen
in ipsum templum, vel illius adytum. In quod
tamen postea perrupit, aut potius a Media
Scholastica, quae secuta est, deductus fuit.
9
Media Scholastica coepit ab Alberto ma
gno
in anno Domini 1220, et durat usque ad
Durandum de sacnto Porciano, qui vixit anno
Domini 1330. Itaque durat illa fere per annos
centum et decem, qua florente Ottomanus ille
Turcarum Imperator, et nominis Christiani
G17p infestissimus hostis exoritur: Monasteria in Oc
cidente
praesertim, ubi haec SholasticaScholastica vigebat,
hac eadem aetate furiose exstruuntur, crevitque
hoc locustarum genus in immensum. Habuit
haec media Scholastica Albertum magnum tan
quam
primum parentem et authorem, qui phi
losophiam
illa prophanam, Aristotelicam
dico, iam quidem in limen Sacrae Theologiae impu
denter
et temere a superioribus introductam,
ipse in intima et adyta ipsa sacrarii Christi intro
misit,
illique in ipso illo templo principem lo
cum
et primariam sedem collcavit. Superio
res
enim Scholastici Patrum quidem, sed Ec
clesiasticorum
duntaxat, dicta ipsi sacro et di
vino
Verbo exaequabant: (quando quidem in
toto Petro Lombardo ne nomen quid Aristo
telis
legitur) ipse vero, et qui ab eo profluxrunt,
omnes scripta Aristolis philosophi divino ipsi
Verbo ubique compararunt: adeo ut quae versti
gia
exiguae illius reverentiae erga Dei verbum
testabant, hoc saeculo et a Media Scholastica
prorsus exstincta, et ex hominum animis deleta
perierint.
Hinc fit, ut in istius aetatis scriptori
bus
exstet nomen ipsum Aristotelis aut Philosophi
primo loco positum, scripta eius demonstratione niti censeantur: quae autem verbum Dei
docet, credulitate et probabili potius opinatione
teneri, quemadmodum quum alii plerique:
tum vero Occan ille celberrimus Scholasti
cus
in Centilogio scribi, et saepiss. respondet.
Hinc Metaphysicorum Aristotelicorum libri ipsis
augustiss. sancti Spiritus arcanis et Dei verbo
sunt axequati. Hinc denique evenit, ut qui illa
aetate in Tehologia Scholastica florere, celeG18p
bresque
haberi vellent, in Aristotelis scripta vel
physica, vel logica, vel metaphysica commentationes
accuratas ederent, ac in illis scriptis plus
opere et studii, quam in ipsa sacra scriptura po
nerent.
Hanc enim per transennam, ut aiunt:
scripta vero Aristotelis tamquam proprium suae
professionis opus et pxeidmon ex professo per
tractaban.
Ac quidem primus ipse Albertus
summam philosophiae scripsit: et in libro 8 Phy
sicorum
Aristotelis, libro 2 de Generatione et corruptione
libro de Anima, de somno et vigilia, de insomniis
commentatus est: itemque scripsit de plantis
et vegetabilibus, ac de motibus animalium.
Thomas Aquinas, qui Albertum praeceptorem
habuit, illius vestigia secutus eodem modo in
Theologia tractanda versatus est: et sic deinceps
alii. Hac aetate farragines illae, de unitate formae,
de Unitate intellectu, de Universalibus, de Enti
tate,
de Ideis quae sunt in Deo, de realitatibus
sunt consutae. Deinde istae quaestiones, ut Philosophia
prophana prorsus in articulis fidei re
gnaret,
et omnia in istorum Christianorum scho
lis
moderaretur, fieri coeptae sunt: impiae illae
quidem, sed anxiae tamen aetianum hodie quo
que
inter istos vexatae, An deus possit quodvis
malum, etiam odium sui praecipere, et omne bonum
prohibere, etiam amorem et cultum sui: An possit
universalem naturam sine singularibus producere et
conservare: An potuerit hunc Mundum etiam ab ae
terno
meliorem, quam fecit, condere: An tres personae
possint simul eandem naturam assumere: An haec
propositio, Deus est scarabeus aut cucurbita, tam
possibilis sit, quam haec, Deus est homo: An numerus
personarum pertineat ad primam intentionem, an ad
G19p
secundum: Utrum ideae in Deo sint practicae an spe
culativae:
An in Deo sit intellectus agens et passibi
lis:
An anima Christi potuerit mentiri: An sibi me
ritus
sit Christus: Utrum Pontifiex Romanus habeat
maiorem potestatem quam Petrus, an parem: et
caetera huiusmodi vel blasphema ipsa per se,
vel quae ad manifestam impietatem fenestram
et viam aperiunt. Hinc quotlibetariae quoque
quaestiones ab istis propositae. Haec fuit igitur
illius aetatis Theologia, et ingeniorum studia
huiusmodi: scriptorum materia et occupatio
talis et tam a vera pietatem aliena. Haec aetas ha
buit
Albertum Magnum, Thomam Aquinatem
Peterum de Tarentesia. Guilielmum episcopum
Parisiensem, Durandum, Egidium Romanum,
Hugonium Constantinopolitanum, Richar
dum
de Mediavilla, Ioannem Scotum nomine Duns,
qui perpetuus Thomae Aquinatis impugnator
fuit: adeo ut quod de Carneade et Chrysippo
scribit Cicero idem de isto et Thoma possit affir
mari,
nihil vel dicturum vel scripturum fuisse
hunc Scotum, si nihil Thomas prius vel dixisset
vel scripsisset: tanta fuit istorum discordia fra
trum.
Habuit quoque haec aetas Alanum de Insulis,
Alexandrum de Alexandria, Nicolaum de
Lyra, Augustinum de Ancona, Bonaventurma,
Gilielmum Occanum, Durandum de sancto
Porciano, cui postea Thomae doctrina et so
phistica
displicuit, quasi omnis mali fons, et caussa.
10
Sequitur Nova scholastica, id est, ultima et
pessima certe quidem istius Theologiae aetas,
quae post Durandum coepit ab Hereno de Boio,
Britonem et Carmelita, illius Cyrilli nebulonis
G20p
qui Novum Evangelium scripserat, blasphemo
discipulo, et ad nostra haec tempora, mango
Ecclesiae malo, propagat est id est, usque ad annum
Domini 1514, quo primum a M. Luthero ever
ti
coepit, et ab iis qui postea sequuti verum
Evangelium docuerunt. Haec aetas longe fuit
impudentissima. Nam quae modestia in supe
riori
et Media scholastica adhuc manserat, ne
temerem de quibusdam ritibus et quaestionibus
adhuc dubiis affimaretur, ista aetate sublata est.
Et de rebus etiam abditissimis et maxime ar
canis,
imo vero soli ipsi Deo notis magistraliter
affirmari coeptum est, iuxta illud vetus, A μαθια μθ
δαπσοσ, λογομοσ δι οχνονν θιοσ, id est, interpret Hieronymo
imperitia confidentiam, eruditio ti
morem
creat. Denique impurior quaeuis doc
trina,
tanquam verissimus articulus fidei, pu
licè
hoc saeculo introducta est, priuatim qui
dem
quibusdam reclamantibus, quorum vel
iudicia contemnebantur, vel liberiores voces
flammis ipsis coërcebantur. Ergo pronuntiari
& deffiniri coepit de Papa ipso, quod antea tan
tùm
quaerebatur, licet absurde, Utrum Pontifex
Romanus sis simplex homo, an quasi Deus : an par
ticipet
utramque natur am cum Christo : de eius po
testate
supra Concilium: de Virginis Maria immu
nitate
à peccato : de altero signo S. Domini Coena
laicis interdicendo : & sic de cateris. Planè enim
& superciliosè Magistri isti determinarunt de
istis quaestionibus : sed falsissime, & in Deum ac
Ecclesiam ipsam contumeliosisime. Ergo quod
in Media Scholistica adhuc positum erat velut
in quadam deliberatione seu quaestione, suit ab
ista decretum pro certissimo fidei Christianae
G21p
...
Et tamen illa Pauli
admonitio praecesserat, Videte ne quis sit, qui vos
depraedetur per philosophiam. item et illa Tertul
liani,
Philosophi patriarchae haereticorum: Sed et
Hieronymi ipius. Mihi videtur Aegyptiorum
primogenta, dogmata esse Philosophorum, quibus
deceptos homines, atque irretitos tenebant, si modo
ad Dei