Lectio 28, de Notitia

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | October 04, 2011

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio28

Sources:

R: Reims

V: Vatican

S: Sorbonne

SV: St. Victor

R45vb V57rb

Lectio 28, de Notitia

Utrum Deus reponatur in aliquo praedicamento vel in aliquo genere praedicamentorum

1 In isto quarto [1] articulo [2] videndum est utrum Deus reponatur in aliquo praedicamento vel in aliquo genere praedicamentorum [3] . Et quantum ad hoc non debet esse magna [4] difficultas, utrum quaestio intelligitur [5] V57va de rebus vel devel de [6] terminis, quia termini primo et principaliter ponuntur in genere, et consequenter res significatae per ipsos; ita quod quaerere, utrum Deus reponatur in aliquo genere est quaerere, utrum Deus immediate significetur per aliquem terminum sibi proprium repositum in aliquo genere, vel etiam secundum alios, utrum res quae est Deus reponatur in aliquo genere, quia, sicut in praedicamento vel genere terminum [7] se habent secundum quaedam ordinem inter se, sic aliqui imaginantur quod correspondentes [8] se habeant res ad extra secundum certum ordinem inter se, secundum quem ordinem dicuntur reponi in genere.

2 Circa istam materiam sunt variae opiniones doctorum et breviter Okam, Gregorius, et Holcot, et alii Moderni plures tenent quod Deus reponitur in praedicamento, id est quod Deus immediate significatur per aliquem terminum repositum in praedicamento sibi proprium, ita quod iste terminus 'Deus' est [9] in praedicamento substantiae, et etiam consequentur res, quae est Deus, reponitur in praedicamento substantiae [10] . Et consequenter quodquod [11] Deus relative dicitur ad creaturas [12] reponi in praedicamento relationis; et ita quia agit, reponitur in praedicamento actionis, ita quod reponitur in diversis praedicamentis secundum quod significatur per terminos sibi proprios diversorum praedicatorum.

Opinio Ockham

3 Unde circa istam materiam, scilicet utrum Deus reponitur in aliquo praedicamento vel genere, Okam ponit aliqua.

4 Primo [13] quod genus est conceptus communiter multa individua et multas species significans.

5 Secundo ponit quod dupliciter aliquid potest reponi in praedicamento. Uno modo tamquam terminus existens in coordinatione [14] alicuius generis vel praedicamenti. Secundo modo tamquam res significata per talem terminum sic repositum in tali [15] coordinatione talis praedicamenti.

6 Tertio affirmative respondet ad quaestionem illam, utrum Deus reponatur in praedicamento [16] . Et et dicit [17] quod sic [18] , id est quod est aliquis terminus significans ipsum repositum in praedicamento, ita quod Deus concipitur per aliquem conceptum, et etiam concipitur per aliquem conceptum [19] , et etiam significatur per terminum [20] repositum in aliquo genere vel [21] praedicamento. Et istud [22] probat sic quia istud [23] non detrahit de sua perfectione et simplicitate quia illud non arguit [24] aliquam imperfectionem sive compositionem in ipso Deo, V57vb quia impertinens est sibi, si sic vel sic concipiamus [25] ipsum. Et per consequens, si concipiatur aliquo conceptu generali vel specifico reposito in praedicamento non videtur aliqualiter repugnare suae perfectioni et simplicitati. Verum est quod ipse Okam respondet ad auctoritates [26] antiquorum doctorum qui dicebant 'Deum non posse reponi in aliquo praedicamento' et unus doctor antiquus ad hoc allegabat [27] quod est articulus [28] condemnatus, scilicet dicere [29] quod Deus reponitur [30] in praedicamento, error. Et istud [31] legi in uno doctore bene autentico [32]

7 Okam respondet quod ipsi aequivocabant de praedicamento. Unde capiebant praedicamentum sive genus taliter ut esset compositum ex parte vel esset pars compositi, ita quod realiter esse in genere eis significabat esse tamquam pars; vel tamquam [33] compositum ex parte. Et isto modo bene concedo quod Deus non est in genere vel praedicamento quia nec est pars nec compositum ex parte.

Contra Okam

8 Contra istam positionem [34] , arguitur quia sicut visum est in prae cedenti lectione, Deus non est univocabilis, id est univoce significabilis cum creatura ratione indigentiae et modi essendi, cum igitur [35] Deus magis [36] ex cedit substantiam creatam quamcumque et magis indigeat substantia quaecumque creata ipso Deo ipsum [37] sustentante quam [38] accidens indigeat substantia creata vel separetur [39] R45vb ab ea a fortiori, scilicet accidens propter istud [40] non posset [41] univocari cum substantia nec cum Deo creatura, et sic, si non posset [42] esse univocatio in terminis generalissimis a fortiori nec in specialioribus, ubi adhuc maior requireretur convenientia et specialior quam in terminis generalissimis, ideo etc.

9 Secundo, arguitur probando [43] quod conceptus Dei non sit in aliquo genere, quia si sic: vel reponeretur tamquam species vel tamquam individuum. Si tamquam species [44] , cum omnis conceptus specificus [45] sit aptus natus praedicari de pluribus vel ex suo [46] modo significandi [47] non sibi repugnat significare plura. sequitur quod conceptus Dei non excludet omnem pluralitatem terminorum [48] , quod est falsum. Si vero reponatur tamquam individuum, tunc oportebat quod species sibi immediata contineat immediate plura V58ra individua eiusdem speciei, et tunc [49] erunt plures dii eiusdem speciei.

10 Tertio, arguitur supponendo radicem quam supponit Doctor Subtilis, scilicet quod diffinitio vel conceptus specificus repositus in aliquo genere est talis quod non repugnat sibi poni primo vel secundo modo dicendi per se [50] . Et [51] quod differentiae positae in eius diffinitione sint [52] supponentes pro [53] diversis rebus. [54] In hoc videtur fundare totam imaginationem suam [55] ad praedicandum quod Deus non est in aliquo praedicamento et quod repugnat sibi ratione suae simplicitatis et non angelo; lict angelus sit omnino simplex [56] , dicit tamen quod diffinitio angeli continet differentias, et licet non sit possibile absolute quod competant diversis rebus, tamen illud non repugnat diffinitioni angeli. Diffinitioni autem Dei repugnat, quia diffinitio Dei secundum se totam excludit omnem potentialitatem per se primo et in secundo modo dicendi per se. Unde ex ista radice, diffinitioni rei repositae in praedicamento non repugnant primo et per se et in secundo modo dicendi per se [57] , quin differentiae potentiae in huiusmodi diffinitione supponant pro diversis, licet non sit ita a parte rei. Sed aliunde provenit quod Deus non reponitur in aliquo [58] praedicamento. Verbi gratia, capiamus diffinitionem animae et ponamus in ea plures differentias ut sensitivum, rationale, intellectivum, etc. Licet enim sensitivum et rationale sint idem in anima, tamen huic diffinitioni non repugnat primo et per se et [59] in secundo modo dicendi per se quod esse sensitivum in anima sit aliud quam esse intellectivum vel rationale, licet per accidens, et ita stricte non capit Okam per se, et primo modo non est sic de Deo quia secundum omnem differentiam repositam in eius diffinitione quaelibet esset actualissima et necessaria, ita quod quaelibet immediate ipsum Deum repraesentaret ut actualissimum et necesse esse. Et ideo, quia diffinitio ipsius repugnat R46va diffinitioni generis, ita consequenter repugnat diffinitio et per consequens non potest esse in genere.

11 Item conceptus substantiae non sibi plus competit prout est praedicamentum quam conceptus sapientiae prout ponitur [60] in praedicamento qualitatis non dicitur de Deo, quia si sic, tunc [61] genus generalissimum illius praedicamenti, scilicet li [62] 'qualitatis', verificaretur de Deo, et sic Deus esset qualitas [63] , igitur [64] nec substantia competit [65] Deo prout est genus generalissimum.

Alia opinio

12 Sequitur alia opinio quae ponit istam propositionem magis describendo genus: quod genus est illud quod [66] subtranscendente est praedicabile in quid de pluribus differentibus specie, quorum nulli repugnat per se ex sua diffinitione specifica quod in eo [67] sit compositio.

13 Doctor Subtilis tenet quod li 'ens' et li 'vita' et omnia [68] praedicata essentialia, quae vocantur trancendentia sunt omnia extra genus et extra praedicamenta. Et quantum est de me, sequendo opinionem quae magis mihi videtur [69] theologica, et [70] philosophica, et logicalis. Etiam si bene resolvatur [71] illa praedicata non dicuntur [72] reponi in praedicamento, nec sunt genera secundum modum loquendi ipsorum doctorum et philosophorum. Ideo genus debet sic describi genus est illud quod [73] subtranscendente etc., sicut immediate dictum est, unde [74] et angelo et animae ex sua diffinitione specifica non repugnat per se compositio, licet illud sit impossibile.

Conclusio responsalis

14 Ex quo sequitur conclusio responsalis ad articulum quod Deo repugnat esse in genere praedicamentali, et hoc ex quattuor, scilicet [75] , ex sua simplicitate, necessitate, unitate, et infinitate. Ex sua simplicitate, quia diffinitio sua specifica componitur ex praedicatis et differentiis nullam potentialitatem dicentibus; immo quaelibet differentia ibidem posita dicit purum actum simplicem. In aliis vero diffinitionibus est ordo quoad [76] modos considerandi, quia generales differentiae sunt quodammodo potentialiores [77] quam magis speciales. Et ita potest induci de aliis tribus, scilicet de necessitate, unitate, [78] infinitate, quia immediate quaelibet eius diffinitio et quilibet terminus repositus in illis immediate re praesentat vel significat immensitatem divinam et actum purum. Ideo quantum ad hoc non debet esse ordo talis sicut in aliis diffinitionibus. Ideo diffinitioni V58va ipsius Dei repugnat per se et immediate pluralitas sive compositio, ideo etc.

Opinio Ioannes de Ripa

15 Sequitur alia opinio Magistri Ioannes de Ripa qui absolute negat Deum univoce praedicari cum creaturis in quolibet praedicamento. Scotus tamen hoc videtur negare, immo dicit quod potest univocari cum creaturis in quolibet praedicamento transcendente, sicut est in 'esse' et [79] 'vivere' etc. Nec obstat illud quod dicit Magister [80] de Ripa [a] quod non est ratio obiectialis communis Deo et creaturis; immo [81] ratio entis est bene communis Deo et creaturis, quia est indifferens [82] ad finitum et R46v46vb infinitum et ita de rationibus aliorum praedicatorum transcendentium. Et ideo consequenter Magister [83] Ioannes de Ripa habet concedere quod Deus non est in aliquo praedicamento vel [84] genere cum creatura, quia genus debet univoce praedicari de suis speciebus. Modo, iste tenet expresse [85] quod nulla potest esse univocatio Dei cum creaturis in esse propter defectum [86] rationis obiectalis quia esse Dei est immensum et infinitum et esse creaturae est limitatum et imperfectum vel [87] finite perfectum. Ergo a fortiori nec poterit univocari cum creaturis in speciebus, ergo etc. [88]

16 Secundo ponit iste doctor quod creaturae univocantur inter se secundum praedicata perfectionalia [89] quae communiter vocantur transcendentia, ut sunt 'esse', 'vivere', 'intelligere', et huiusmodi. Ideo reponuntur [90] in genere sive in praedicamento.

Opinio aliorum doctorum

17 Alia est opinio Augustini [b] , Gandavensis [c] , Sancti Tomae [d] , et Magistri Sententiarum [e] et generaliter omnium aliorum doctorum, id est, quod [91] omnes doctores concedunt quod Deus non est in aliquo genere, quamvis Gandavensis [f] alleget [92] Avicenam in sua Metaphysica in pluribus locis , ubi expresse ponit in [93] numerando praedicamenta quod Deus non est in aliquo praedicamento. Ita quod nedum doctores nostri, immo et [94] philosophi tenuerunt quod Deus non est in praedicamento; immo voluerunt aliqui doctores dicere quod opinio Aristotelis fuit quod omnes intelligentiae separatae et [95] omnia immaterialia essent extra [96] genus. Magister Ioannes de Ripa [g] vult inducere per auctoritates [97] ipsius Aristotelis quod res immateriales non reponuntur in V58vb genere, sicut intelligentiae. Unde Gandavensis in 26 [98] quaestione, articulo secundo, primae partis suae Summae ponit rationes aliquas ad probandum omnino quod Deus non sit in praedicamento, unde dicit Deus non est res alicuius praedicamenti. Sed illa quae sunt ab eo per participationem reponuntur in generibus. Consequenter dicit quod ens in prima sui divisione dividitur in ens increatum et in [99] ens creatum. Ens vero increatum non reponitur in aliquo genere. Sed [100] ens vero [101] creatum est analogum ad decem genera generalissima, ita quod ens creatum adhuc analogice dicitur de decem generibus generalissimus sive praedicamentis [102] . Et in isto se [103] concordat Porphyrius [h] et etiam Aristoteles [i] quod ens non dicitur nisi analogice de substantia et accidente; et in hoc etiam concordat Augustinus De fide ad Petrum [104] , qui dicit quod ab istis praedicamentis Deus elongatur distantia summa. Hoc est [105] quod Deus propter supremitatem [106] perfectionem ipsius supra aliam Deus non taliter concipitur sicut concipimus per terminos repositos in praedicamento [107] .

18 Secundo sic: genus habet suas species secundum esse superioritatis et inferioritatis distinctum [108] et [109] esse generis R47ra participantis. Et ista ratio est satis difficilis si bene resolvatur, et istum modum habuerunt philosophi antiqui, et ipso saepe usi [110] sunt quod genus, se habet per modum materiae et differentia sive [111] species per modum formae [112] . Et illud communiter solet exponi de terminis, licet [113] realiter non fuerit [114] eorum intentio. Ita quod realiter videntur imaginari quod a parte rei in genere debet esse quaedam potentialitas, ita quod genus sit quaedam quidditas sive essentia communis et quod differentia se habet per modum cuiusdam [115] esse, et tunc [116] cum illud esse sive illa differentia additur illi quidditati sive essentiae constituitur una species et ex additione alterius constituitur altera species et ex additione alterius constituitur alia species [117] . Unde expressissime in hoc videntur innuere quod esse distinguitur ab essentia. Ita quod videntur imaginari unam essentiam communem generis, et postea imaginatur tot esse distincta quot sunt species distinctae. V59ra Et tunc [118] ex illa essentia quasi [119] cum alio esse constituitur alia species, et cum alio et alio [120] , alia et alia species. Et ista opinio est bene difficilis, licet non sit verisimilis, tamen doctores plures in hoc concordant quod, scilicet esse et essentia realiter distinguuntur.

19 Tertio arguitur [121] sic: Deus non est accidens nec substantia, ergo non est in aliquo [122] genere. Consequentia est nota [123] Antecedens patet quod non sit accidens notum est; sed quod non sit substantia patet, quia, sicut ipse Gandavensis Doctor Sollemnis [j] dicit, duo sunt de ratione substantiae, ut est genus. Primum est in subiecto non [124] esse, id est, quod non inhaereat alicui, et istud istud [125] ut dicit non sufficit. Ideo ponitur secundum quod est quod substantia sit apta nata subici modo istud istud [126] secundum repugnat Deo etc. etc. [127] Postea adducit Avicennam conclusio Metaphysicae suae , ubi dicit universitas [128] habet principium [129] quod est necesse esse quod non reponitur sub genere. Unde doctores antiqui, sicut fuit doctor iste [k] et Linconiensis [l] videntur dicere quod Deus sit exemplar rerum et quod [130] omnia fuit extracta fuit extracta [131] ab eo. eo [132] Et primo substantiae, substantiae [133] deinde quasi a substantia emanant accidentia, et quia ista genera debent debent [134] esse extracta. Ideo substantia ponitur genus primum et supra accidentia. Accidentia autem sunt posteriora, et, ut dixi in principio, ut dixi in principio [135] non facio hic difficultatem de terminis vel de rebus quia aliquando capio terminos pro pro [136] rebus et e converso. et e converso [137] Sed istud istud [138] debet resolvi, sicut dictum est in principio.

Responsio de Plaoul

20 Pro concordantia aliquali et declaratione antiquorum doctorum in ista materia aliqua sunt attendenda [139] . Hic [140] primo, attendendum est quod praedicamenta sunt artificialiter inventa [141] et causa doctrinae et facilitatis. Etiam et ex consequenti, sequitur quod potuerunt institui plures vel R47rb pauciores plures vel pauciores [142] quam decem.

21 Quantum ad primum: praedicamenta instituta fuerunt propter infinitatem rerum et infinitum modum se habendi ipsarum ipsarum [143] et istud istud [144] fuit valde utile reducere omnia et omnes modos se habendi vel conceptus de decem praedicamenta ad fa cilius et ad melius et distinctius intelligendum res.

22 Quin autem potuerint [145] fuisse plura vel pauciora vel non aeque commoda non videtur V59rb repugnantia. Unde expresse Simplicius, qui scripsit supra Praedicamenta Aristotelis [m] multum elegantur [146] , reducit omnia praedicamenta Aristotelis [147] ad duo, alii vero ad tria, alii vero ad quattuor.

23 Ad duo reducentes omnia omnia [148] praedicamenta reducebat [149] ad esse et ad esse quale vel [150] aliquale. Ita quod omne [151] absolutum reducebant ad unum praedicamentum, scilicet ad esse. Sed [152] omne quale reducebantur ad aliud, scilicet ad esse aliquale, quia in talibus, licet fingere nomina quia non semper habemus propria nomina imposita [153] , sicut ipsemet [154] finxit Aristoteles in Praedicamentis qui aliquando significata [155] posuit posuit [156] loco generis, ita quod breviter isti isti [157] ponebant duo praedicamenta solum, scilicet unum absolutum et aliud respectivum sive accidentale.

24 Alii vero consideraverunt totam latitudinem omnium rerum et isti fuerunt iterum [158] diversi quia aliqui eorum [159] solum [160] posuerunt duo praedicamenta, scilicet substantia et qualitas [161] , et istius opinionis fuit Okam quia Okam negat omne ens praeter substantiam et qualitatem. Quantum enim [162] est de quantitate non distinguitur a substantia vel qualitate; quantum est de relatione non distinguitur ab extremis; quantum est de motu non distinguitur a mobili; et sic de aliis. Et sic non posuit [163] , nisi duas [164] ordinationes [165] rerum, scilicet [166] substantiam et qualitatem.

25 Alii vero posuerunt tres, scilicet, substantiam et qualitatem et quantitatem. [167]

26 Alii vero posuerunt quattuor et superaddiderunt relationem et actionem et passionem, ita quod relatio distinguitur, ab extremis [168] et [169] actio et passio distinguitur [170] a qualitate, quae acquiritur.

28 Alii vero posuerunt decem, sicut Scotus, qui posuit [171] decem ordines rerum. Ideo correspondenter posuit [172] decem ordines [173] terminorum. Isto enim modo notum est qui vellet tenere opinionem Scoti et multorum aliorum quod li 'ens' sit nomen transcendens. Et tunc [174] si omnes termini absoluti reponerentur [175] in aliquo [176] praedicamento, tunc [177] non esset revocandum in dubium quin Deus esset in praedicamento. Ita quod, qui vellet sic ordinare omnem terminum V59va absolutum de quo, alius praedicaretur [178] in quid sive quidditative esse [179] repositum in praedicamento, tunc ens esset genus generalissimum. Et tunc [180] R47va Deus reponeretur in genere. Et tunc [181] consequenter, si ens diceretur univoce de accidente et substantia, omnia accidentia quae significatur absolute per terminum absolutum reponerentur sub illo primo genere ens. Et forte quod de Deo habuerunt [182] antiqui ponentes ipsum in praedicamento istum modum considerandi, quia capiebant substantiam absolute prout convertitur cum ente, et quia substantiam non connotabat [183] illis aliquod [184] imperfectum, ideo [185] reponebant Deum sub illo genere substantia. Et sic, si bene resolvantur [186] , erunt concordes quia sine dubio aequivocabant de praedicamento et de generibus generalissimis, quia illis [187] qui [188] non ponebant Deum reponi in praedicamento substantia connotabat eis aliquod imperfectum. Ideo [189] non reponebant [190] Deum in praedicamento. Aliis vero li 'substantia' nihil imperfectionis eis connotabat [191] .

29 Advertendum est est [192] tamen, redeundo ad primum, quod praedicamenta sunt nunc adinventa causae doctrinae et facilitatis doctrinae. Ideo subtilius imaginati sunt illi [193] , qui non posuerunt Deum in praedicamento quam illi, qui eum reposuerunt [194] in praedicamento quia ex quo praedicamenta sunt adin venta causa doctrine et secundum modum loquendi antiquorum traduntur praedicamenta secundum rationes et modos exprimentes naturas proprias rerum pro quibus supponunt et ordinem et habitudinem ipsarum, ergo illi qui [195] conceperunt Deum [196] conceptu sibi proprio exprimente [197] etc., magis attinxerunt finem illum quam per generalem modum concipiendi et cognoscendi ipsum quia non curamus de ordine, nec de cognitione terminorum, nisi in ordine ad illa quae significant V59vb de quibus volumus habere scientiam. Et ideo quia antiqui philosophi immediate introducebantur ad conceptus magis altos et magis exprimentes proprias naturas rerum pro quibus supponunt [198] . Ideo forte erant magis apti ad philosophandum.

30 Pro intellectu [199] ergo antiquorum, qui videntur multa [200] dicere de comparatione [201] generis et differentiae quia communiter exponuntur dicta sua de terminis, scilicet, quod genus est indifferens ad incurandum hanc vel hanc speciem, sed per aliam et aliam differentiam componitur ex eo alia et alia species [202] .

31 Sed sine dubio antiqui philosophi quantum ad hoc referebant se ad res et ad [203] habitudines rerum, ita quod vocabant genus non terminum, sed rationem significatam per terminum, quae est quaedam quidditas [204] indifferens ad hanc vel hanc speciem. Differentia vero vero [205] erit magis determinata, ideo genus magis habebat rationem materiae et differentiam rationem formae.

32 Pro cuius [206] intellectu [207] ponam unum exemplum de anima intellectiva alias positum. Unde anima intellectiva, licet sit simplex res et indivisibilis, tamen multas habet operationes et particulares inclinationes [208] sive naturas, ut [209] ita loquar [210] . Primo enim [211] habet infimam, quae est existere, quae est infimus R47vb modus perfectionis suae [212] et sua prima operatio est appetere existere. Et ista operatio vel [213] conditio est [214] generalis in omnibus. Deinde ascendendo habet varias operationes habet, enim influere formaliter in corpus quod informat, et istud [215] generaliter habet quaelibet forma habet. Consequenter ad [216] inclinationem ad hoc, ut sit in loco, id est, quod corpus quod informat et illud generaliter habet quaelibet forma habet [217] Consequenter quod complexio sua [218] sit reducta ad debitum temperamentum et illam complexionem. Consequenter habet reducere ad debitum temperamentum sit [219] sibi in proportionata. Et ita [220] consequenter ascendendo per gradus correspondentes speciebus consequenter [221] habet anima quod sit sensitiva, et postea quod est intellectiva modo ad propositum anima considerata secundum operationem suam infimam ipsam habet obiectaliter rationem generis generalissimi, ita quod ipsa [222] , ut V59v60-r V59va sic considerata, est obiectum generis generalissimi [223] . Et ita ascendendo secundum eius operationes perfectiores, sequitur [224] per terminos minus communes sive specialiores, et est secundum illas operationes, ut sic considerata obiectum illorum [225] terminorum minus communium. Et sic tandem veniendo ad suam operationem perfectissimam [226] , quae est intelligere, significatur per terminum specificum sibi proprium et in istis operationibus est ordo talis quod prima est quodammodo potentia ad secundam. Et ideo philosophi istas habitudines considerantes imposuerunt eis [227] terminos nunc transferendo suum modum loquendi ad rem nunc ad terminos.

33 Item istud [228] potest reduci ad similitudinem formarum substantialium, ita quod, quid imaginati sunt quod secundum modum essendi, sit ordo formarum substantalium ut per aliquam formam res primo constituitur in esse et ista forma est imperfectiva et est im potentia ad recipiendum aliam. Et sic consequenter usque quod aliquod secundam formam propriam per quam constituitur [229] sub certa specie, et secundum istum ordinem potest imaginari ordo terminorum; unde per primam differentiam genus contrahitur ad istud [230] genus substantia per secundam differentiam ad genus specialius sive ad speciem specialiorem. Et sic consequenter usque ad propriam speciem; et sic sic [231] secundum istos duos modos potest salvari modus loquendi antiquorum qui suppositio quod ita non, tamen ita potest imaginari modus loquendi antiquorum [232] vel secundum modum loquendi Guillelmi Parisiensis [n] , scilicet quod creatura sit essentia sua, non tamen proprie suum esse. Sed Deus est suum esse [233] . Et tunc [234] secundum quod essentia rei actualiter variis specibus actuationis secundum hoc reponitur in diversis speciebus sive generibus, quia primo est in 'esse', secundo in 'vivere', tertio in 'intelligere', etc. Et secundum hoc, ut tetigi, R48ra potest fingi ordo terminorum.

34 Alia est via ponendo distinctionem formalem a parte rei, licet concurrent [235] identitate, sicut est de modo ponendi formalitates.

35 Alia est opinio de Ripa [o] quod in variis operationibus in qualibet reperitur instrumentum [236] . Unde imaginatur quod ratio formalis essendi est illa a qua sumitur primum praedicatum generalem. Deinde ideo vivendi esset [237] secunda [238] a qua sumeretur [239] secundum praedicatum minus generale quam primum. Et in eis esset aliqualis distinctio concurrerent, tamen identitate.

36 Alia est via antiquorum, qui posuerunt universalia a parte rei sibi correspondentia, ita quod, secundum praedicamenta universalia erant universalia a parte rei sibi correspondentia [240] ita quod idem erat 'esse' in omnibus, et idem erat 'vivere' in omnibus viventibus, et ita in [241] aliis. Et secundum illum [242] ordinem erat ordo terminorum, et inter omnes istos modos, reputo primum magis verisimilem et magis probabilem [243] . Ideo eligatis quemcumque modum vos volueritis. Finaliter tamen magis consonando ad doctores antiquos tenendum est quod Deus non reponatur in praedicamento.

37 Et tunc ad rationes in contrarium, quod Deus est in praedicamento relationis, quia relative dicitur, etc. Respondendum est quod non, quia relatio ut [244] dicitur de creaturis dicit quamdam perfectionis limitationem sive imperfectionem repugnantem Deo, ideo etc. Ita [245] respondetur ad alias rationes, ita quod finaliter, si praedicata [246] concedantur de Deo et creaturis, hoc non est univoce, sed analogice, et [247] per quamdam transumptionem, etc. Et sic patet quid sic dicendum ad illum articulum, etc. [248] .

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus