Lectio 29, de Notitia

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | October 04, 2011

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio29

Sources:

R: Reims

V: Vatican

S: Sorbonne

SV: St. Victor

R48rb V60rb

Lectio 29, de Notitia

Utrum 'Deus esse' sit demonstrabile: praefatio

1 Postquam expediti sunt quatuor primi articuli in lectionibus praecedentibus, restat nunc consequenter expedire de quinto, in quo videndum est: utrum 'Deum esse' sit demonstrabile? Et hoc excludendo statum beatorum, de quibus non est dubium quin, ex praemissis evidentibus et prioribus, causa doctrinae quoad nos statim posset [1] inferri [2] in consequentia evidenti quod 'Deus est', licet sit eis primum principium evidentissimum. Ideo talis demonstratio non facit eis scientem [3] 'quod Deus est', et vi illius processus acquirere scientiam 'quod Deus est' [4] sed stante eorum beatitudine utrum possent demonstrative concludere ' quod Deus est [5] ' et utrum [6] processus acquirere scientiam 'quod Deus est', hic est una dubio [7] quia [8] processus ille esset ex notitiis pure beatificis, scilicet ex notitiis in Verbo vel esset ex notitiis in proprio [9] genere adiuta, tamen potentia per luminem gloriae. Et utroque modo potest probabiliter dici quod sic, quia, licet beatitudo eorum essentialis sit invariabilis vel notitia eorum beatifica de lege orR48rb dinata, ita quod nec augmentatur, nec diminuatur, nihilominus tamen de hiis quae spectant ad beatitudinem accidentalem potest esse variatio aliqualis. Licet enim non sit ita de facto, tamen sufficit mihi quod ita possit esse, ita [10] quod beati ex notitia beatifica in verbo evidenter inferre possunt 'quod Deus est' in consequentia evidenti.

2 Secundo possunt ex notitiis in proprio genere evidenter et in consequentia evidenti V60va inferre ' quod Deus est [11] ' cum speciali iuvamine luminis gloriae, nec huiusmodi scientia in proprio genere est [12] beatifica, sicut alias dicebatur, sunt incompossibiles, quia nec absolute actus fidei aenigmaticus est incompossibilis cum visione Dei, ideo etc. Immo, causando demonstrationem pro evidenti notitia aliquarum praemissarum et evidenti notitia de consequentia et evidenti notitia quod huiusmodi praemissae respectu alicuius potentiae sunt inferentes [13] 'quod Deus est', concedendum est [14] quod Deus cognoscit se esse demonstrabile, immo intuitive se videt 'sic esse demonstrabile'. Non cognoscit tamen hoc demonstrative vel discursive. Similiter potest concedi quod Deus est formaliter notitia demonstrativa 'quod Deus est' quia concedimus quod Deus cognoscit aequivalenter complexe abstractive vel negative, [15] et sic non evitatur [16] isto modo [17] quin sit [18] notitia aequivalenter demonstrativa.

3 Non igitur [19] intelligo quaestione de statu beatorum, quia non est dubium quin cognoscant 'Deum esse' tam beatifice, id est, in Verbo realiter, quam in proprio genere, iuvate[?] tamen lumen gloriae.

4 Nec debet etiam quomodo intelligi de statu innocentiae quod non est dubium quin in statu innocentiae esset evidenter demonstrabile 'quod Deus est', et nedum theologice, sed etiam in puro lumine naturali. Ita quod Adam in statu [20] innocentiae potuit utroque modo evidenter [21] cognoscere Deum esse, scilicet theologice [22] , ubi lumen naturale iuvatur fide, et etiam lumine proprio naturali non adiuto [23] fide sive alio iuvamine speciali.

5 Nam Venerabilis Hugo in libro De sacramentis [a] ponit [24] quod nedum Adam de hoc complexo 'quod Deus est' potuit habere scientiam in lumine naturali in statu innocentiae, sed [25] de hoc complexo 'Deus est trinus et unus' potuit habere scientiam et notitiam evidentem, nam ex habitudine imaginis [26] trinitatis creatae ad imaginem Trinitatis benedictae [27] increatae evidenter potuit conludere 'Deum esse trinum et unum'. Unde inquit Venerabilis Hugo [b] quod clare et immediate videbat [28] se anima et se esse factum ad imaginem Dei, et per consequens, si clare videbat se esse factum ad imaginem R48va Dei et [29] trinitatis, cognoscebat animam ut revelatam ad illam Trinitatem increatam, quod non potuisset cognovisse, nisi cognovisset extrema, ergo etc. Et per consequens quantum ad statum innocentiae non esset [30] difficultas quaerere, utrum in illo statu 'Deum esse' esset demonstrabile, V60vb quia certum est quod sic; immo forte ex qualibet notitia creaturae immediate poterat elici evidens iudicium 'quod Deus est'.

6 Iterum [31] non revocatur in dubium, utrum 'Deum esse' sit demonstrabile in puro lumine naturali in substantiis intellectualibus perfectioribus [32] quam homo sive quam species humana. Stat enim quod ratione vivaciter intellectus et perfectionis speciei quod angelo aliquid sit demonstrabile in suo puro lumine naturali quod excedit capacitatem humanae investigationis sine iuvamine speciali ipsius Dei.

7 Item [33] doctores non revocaverunt in dubium quin angelus posset [34] clare demonstrare aliquid quod cadit sub fide, quia sicut essentia et quidditas angeli sit perfectior quam humana, ita vivacitas ingenii angeli est perfectior et clarior [35] humana vivacitate, ideo etc. [36] .

Utrum Deum esse sit demonstrabile in lumine naturali in statu naturae lapsae?

8 Et ideo solum restat difficultas, utrum 'Deum esse' sit demonstrabile in lumine naturali in statu naturae lapsae.

Conclusio prima

9 Circa quam materiam est [37] haec conclusio: Naturalis investigatio humana ex luminem naturali praecise non concluderet [38] evidenter 'Deum esse'. Ista conclusio fuit in radice satis tacta in toto processus, in quo ostensum fuit qualiter debilis et fragilis est humana investigatio sibi derelicta. Et patuit per effectum de primis philosophantibus, qui ultra corpora sensibilia et materialia non posuerunt aliquam rem spiritualem, sicut allegatum fuit de pluribus philosophis. Et [39] sicut allegabat Sanctus Thomas in libro quem fecit de angelis recte in principio . Allegatum etiam fuit de Chaldeis, qui pro Deo non colebant, nisi astra vel [40] caelum. Et sic suo modo concipiebant ut [41] philosophantes, nec umquam philosophantes in [42] lumine naturali non iuto fide vel speciali gratia posuerunt aliquid immateriale. Et si posteriores aliquid posuerunt immateriale, si pro quia hoc per doctrinam venientem a prophetis [43] , vel ab Adam, vel quia aliqui fuerunt supernaturaliter illustrati. Et radix fuit [44] saepe tacta, scilicet, propter penam originalis culpae, quia V61ra realiter et gustum spiritualem variant et [45] oculum R48vb mentalem caecavit intantum quod veritates [46] et maxime pertinentes ad salutem, apparaverunt sibi falsae vel latuerunt eum,latuerunt [47] ad modum gustus corporalis male dis positi, qui iudicat dulce amarum et e converso [48] iudicat amarum dulce [49] et tunc [50] veritates maxime de fine ultimo et de felicitate humana ad quas natura [51] est magis ex natura sua [52] , antiqui magis erraverunt.

10 Unde potest consequenter dici quod, de Deo nullum conceptum verum habuerunt antiqui philosophi ex suis puris naturalibus. Et hoc satis immuunt[?] exprimentes conceptus eorum, quia in quolibet includitur [53] aliquod imperfectum sive aliquid repugnans Deo. Et sic omnes propositiones affirmativae de Deo quas quas [54] habuerunt erant falsae, quia subiecta earum pro nullo supponebant quia semper includebant aliquid imperfectionis repugnans Deo, ideo [55] etc. Ab istis, tamen excludendo Aristotelem, et [56] Platonem, Platonem [57] et Socratem, et alios plures philosophos quia verisimile est quod fuerunt a Deo specialiter illustrati. [58]

Conclusio Secunda

11 Secunda conclusio: 'Deum esse' est theologice demonstrabile in lumine naturali, id est, 'Deum esse' in lumine naturali potest demonstrari adiuto tamen fide. Et hoc est proprie demonstrari theologice, sicut patet ex praecedentibus quia sicut alias dictum est theologia procedit ex lumine naturali adiuto fide et quod ita sit primo ad hoc sunt testes authentici [59] sicut quasi omnes doctores moderni, qui omnes in hoc concordant, quod rationes Aristoteles ad probandum 'primam causam esse' in isto processu sunt demonstrativae, sicut dicit [60] Albertus Magnus, Sanctus Thomas, Aegidius de Roma et generaliter omnes expositores Aristotelis. Et ista probatio forte videtur repugnare primae conclusioni, scilicet quod in lumine naturali non posset [61] demonstrari 'Deum esse', sive Aristoteles demonstravit in lumine naturali puro sive non, non curo, sed sufficit mihi probare conclusionem meam quia, si in puro lumine naturali, sine fide, demonstraverit [62] a fortiori potest demonstrari in lumine naturali adiuto fide.

12 Ubi advertendum est quod aliquid dicitur demonstrabile esse in ordine ad aliquam potentiam, cui apta V61ra nata sit fieri huiusmodi demonstratio.

13 Secundo notandum est quod demonstratio non debet censeri demonstratio, nisi respectu potentiae debito modo dispositae. Unde ad assentiendum, utrum A sit processus demonstrationis respectu potentiae intellectivae humanae, non est considerandum, utrum pure [63] sit demonstratio vel infanti vel dementi carenti usu rationis vel rudimento ingenio R49ra vel notabiliter laeso in suis naturalibus. Et causa subest nam demonstrationes mathematicae, quae sunt certissimae demonstrationes, non possunt eis esse demonstrationes [64] . Et ideo non in comparatione ad eos debet iudicare, utrum aliqua ratio sit demonstrativa vel non, ita quod breviter, pones intellectum male dispositum, non debet attendi, utrum aliqua ratio sit demonstrativa vel non, sed penes intellectum bene dispositum [65] sit demonstratio [66] virtutis tangit Philosophus quia non dedit nobis aliam regulam, nisi considerando iudicium sapientis in quo consistit virtus et medium virtutis, ubi [67] scilicet et [68] prout sapiens iudicabit.

14 Advertendum hic quod Boethius in libro De Ebdomandibus [c] ponit unam distinctionem, scilicet quod duplex est omni[?] conceptio. Una talis quod quicumque [69] probat eam auditam, id est, approbat illam ut quod totum est maius sua parte [70] . Alia est quae est communis apud omnes sapientes, ut spiritualia non esse in loco est unum principium apud intellectum bene dispositum et elevatum, ita proportionaliter in materia praesenti quod [71] aliquid esse demonstrativum, vel ad iudicandum aliquid esse demonstrativum [72] vel utrum aliquis processus sit demonstrativus [73] debet attendi pones iudicum sapientis et elevatorum.

15 Et quia antiqui sapientes reputaverunt illud esse demonstrabile et quod rationes communiter [74] factae ad probandum quod non sit processus in infinitum in causis essentialiter subordinatis sunt [75] demonstrativae, ideo etc. Verum est quod theologice per easdem rationes quas habuerunt philosophi et per eosdem terminos processus essent sibi perfectiores et alterius rationis et conceptus entis [76] quam philosopho in puro lumine naturali. Patet ergo quod lumine fidei in lumine naturali [77] acquiritur nobilior scientia et perfectior quam sine fide. Ita quod licet [78] Aristoteles habuerit demonstrationes 'quod Deus est', non [79] tamen aeque perfecte [80] , sicut theologus habet [81] qui [82] lumen naturale per fidem elevatur nedum ad habendum demonstrationes perfectiores, sed ad formandum conceptus nobiliores V61va et perfectiores de eisdem propositionibus et ad concipiendum habitudines perfectiores et perfectiori modo; et ideo generaliter conclusiones theologicae cum eodem processu cum philosopho sunt perfectioris speciei quam conclusiones philosophice in puro lumine naturali deductae.

Probationes aliquorum doctorum

16 Quantum est circa istam [83] materiam valde diffuse et expresse et bene loquuntur doctores, ideo breviter transeam, quia nihil potest addi. Ideo videantur doctores in ista materia, faciam tamen aliquas rationes [84] ad probandum 'quod Deus est' quas faciunt etiam doctores.

Probatio Scoti

17 R49rb Et inter alias rationes Doctor Subtilis [d] facit ad hoc unam rationem valde apparentem. Unde arguit sic: aliquid est effectum, et non a se, vel [85] a nullo, ergo ab [86] alio. Ista deductio conceditur ab omnibus. Quod autem aliquid sit effectum evidens est omnibus ad experientiam. Experientia [87] enim est aliqua fieri, aliqua moveri [88] .

18 Quod autem non a se, istud [89] est evidens intellectui bene disposito quia nulla res potest de non-esse ad esse produci a seipsa, quia sic prius esset quam [90] esset, quod implicat quia sequitur, id est [91] facit se, igitur [92] est prius se natura vel tempore. Et hoc reputat principium [93] Augustinus Io De civitate Dei , scilicet [94] quod: " nihil gignat se ", sic [95] nec potest dici quod a nullo quia non potest salvari quomodo res, quae a nullo fieret [96] , produceretur de non-esse ad esse.

19 Item istud [97] est contra experientiam quia experiuntur [98] quod quicquid fit, fit ab aliquo, quidquid movetur, ab aliquo movetur, igitur [99] fit illud, fit [100] ab alio. Sit igitur [101] gratia exempli quod B sit ad A effectum [102] , tunc arguitur de A, vel A [103] est effectibile vel ineffectibile [104] . Si est [105] ineffectibile et facit B, tunc [106] est Deus, quia omnis causa quae producit aliquid, et est improductibilis [107] , illa [108] est prima causa. Si igitur igitur [109] A sit effectibile, sit igitur [110] effectibile [111] A [ab] C. Tunc iterum arguetur [112] de C et tandem quia non est processus in infinitum, deveniemus ad aliquod ineffictibile. Igitur [113] evidenter deducitur quod est aliqua causa efficiens [114] et illa [115] non est [116] effecta, et illa est Deus.

20 Sed forte diceretur quod est processus in infinitum in talibus causis. Sed sine dubio apud intellectum bene dispositum hoc negaretur, scilicet, quod esset processus in infinitum in causis [117] . Ideo Aristoteles, qui habuit in genium clarum et bene dispositum reputavit hoc impossibile, scilicet quod sit processus in infinitum in causis essentialiter subordinatis. Ideo oppositum, scilicet, quod non sit [118] processus in infinitum in causis essentialiter subordinatis [119] pro principio reputavit. Ideo hoc negans proterviat ex defectu ingenii vel ex voluntate.

21 Secundo [120] tamen dato, scilicet, quod non sit processus in infinitum etc., arguit Scotus sic: et signat totam multitudinem [121] effectibilium, et sit A. Tunc arguit sic: ista multitudo tota [122] est effecta [123] et non ab aliquo [124] huius multitudinis. Ergo ab alio [125] quod est extra totam illam [126] multitudinem [127] effectibilium, ergo est ineffectibile illud extra multitudinem effectibilium [128] et efficit totam illam [129] multitudinem [130] R49va effectibilium, ergo est prima causa.

22 Verum est quod doctores faciunt calumnias, et forte in lectione sequenti [131] inducam quomodo possunt huiusmodi rationes calumniari. Sed solum pro praesenti ponam rationes ad probandum 'quod Deus est'.

Probatio de Ripa

23 De Ripa in ista materia procedit, probando intentum, dato quod sit [132] processus in infinitum in huiusmodi causis [133] Circa quam materiam ponit duas suppositiones.

24 Prima suppositio est quod in tali ordine, illud quod est superius semper est perfectius, ita quod, imaginando primum effectible illius ordinis et continue in infinitum ascendendo, esset ordo perfectionis talis, quia semper superius esset perfectius, et illud videtur quasi evidenter notum.

25 Secundo supponit quod creatura quantum est perfectior tantum est dependentior. Ista suppositio non esset [134] evidens, nisi in lumine fidei quia in puro lumine naturali totaliter contrarium videretur, quia angeli minus viderentur [135] dependere quam homines, et in hoc quod secundum aliquos habebunt necesse esse [136] quem errorem, secutus est ille Daemontesono. Sed sine dubio, in lumine naturali, cum lumine fidei, istud [137] est evidens, nam considerata habitudine creaturae ad Deum, generaliter creatura perfectior quantum [138] ad sui productionem requirit causam perfectiorem. igitur [139] quantum est ex parte suae productionis requirit influxum magis perfectum et magis productivum quam creatura minus perfectam, modo proportionaliter, sicut requirit creatura perfectior causam magis productivam et perfectiorem ad sui productionem. Ergo [140] ipsa producta in esse magis est fluxibilis et variabilis [141] et indiget maiori et perfectiori conservatione quam creatura minus perfecta.

26 Unde circa hoc breviter sicut res perfectior ad hoc ut producatur requirit influxum perfectiorem et magis productivum quam minus perfecta [142] , V61v62-r V61va sic quando est in producto esse indiget proportionaliter influxu conservativo perfectiori. Unde sicut [143] dicit Augustinus est quodammodo ipsam manu tenere continue quia creatura nullum penitus habet gradum essendi sufficiente ad subsistere. Ergo quanto plures habet [144] gradus, tanto plures habet dependentias.

27 Item considerata habitudine creaturae ad Deum, creatura quasi accidens a substantia sustentatur [145] a Deo. Et ideo suum totum esse est purum dependens ita quod [146] intantum quod aliqui philosophi voluerunt dicere quod Deus respectu creaturae se habet in genere causae, formalis, ita quod creatura habet taliter quod nisi continue manu teneretur, quasi formatur a Deo fluere. Ideo Rabi Moses [e] ponit quod Deus respectu creaturae [147] se habet triplici genere causae, scilicet, efficientis, R49vb formalis, et finalis. Et quantum est de hoc Dionisius [f] et Linconiensis [g] dicunt quod Deus est forma et se habet respectu creaturae, sicut figura sigilli ad liquorem[?] quae solum manet per praesentiam sigilli [148] et Augustinus Super Genesim [h] comparat creaturam ad Deum, sicut lumen solis ad solem. Et sic patet quod ista suppositio est satis nota [149] in lumine fidei.

28 Tunc istis suppositionibus habitis de Ripa sic procedit circa materiam istam, nam dicit ipse, dato quod esset [150] processus in infinitum in causis, signemus infimam creaturam illius processus assumpti. Illa est dependens et non sufficit se sustentari, et quanto est perfectior, tanto magis dependens [151] et magis fluxibilis. Ergo, data tota illa latitudine, illa magis est fluxibilis et maiorem habet dependentiam quam habet [152] creatura. Data ergo indiget magis sustentari quam huiusmodi [153] creatura, posset poni exemplum de liquore. Si [154] esset aliquis liquor fluxibilis indigeret aliquo fixo et firmo ipsam sustentante [155] , et si apponeretur alius liquor magis fluxibilis indigeret maiori fixo, et sic consequenter ascendendo. Ita, in proposito, non potest imaginari quin tota illa latitudo fluat et pro consequens indiget [156] aliquo fixo non fluente illam , sustentante [157] ergo etc. Ista [158] ratio est satis apparens theologo in lumine naturali adiuto fide.

Aliae probationes

29 Alia ratio potest esse ex infinitate artificii. Nam considerata subtilitate artificii [159] , et dispositione corporum caelestium, et motuum et habitudinum ipsorum, et elementorum et mixtorum, et considerata V61v62rb organizatione unius parvi animalis, ibi [160] enim sunt valde subtiles operationes et habitudines. Non enim videtur quod tantum artificium posset [161] provenire nisi a summo artifice. Et istud [162] indicaret [163] esse [164] iudicium bene dispositum.

30 Item potest argui ex scibilitate [165] rerum obiectiva. Nam illa est infinita, ergo sibi debet correspondere potentia infinita cognoscens, scilicet, huiusmodi habitudinem infinitam et infinitarum rerum. Quod autem illa sit infinita [166] patet de unico obiecto per se sumpto infinitae conclusiones geometricae et mathematicae sunt scibiles de eo, ut alias tactum est. Praeterea [167] infinitae sunt huiusmodi habitudines correspondentes [168] ad res alias et habitudines et infinitas proportiones adinvicem [169] consonantes facientes inter se unam pulchram armoniam et debitam. Et hoc non est a casu, ergo oportet quod sit ab aliquo hoc cognoscente. [170]

31 Item potest [171] argui ex determinatione causarum indifferentiam ad productionem suorum effectum. Verbi gratia, ignis [172] infinitorum graduum calorum R50ra quaelibet potest producere, ita quod [173] ignis vel calor agit producendo gradus calliditatis quando producit; primum indifferens est ad producendum, secundum, et [174] tertium, etc. [175] et sic in infinitum. Ergo ad hoc quod determinetur, oportet quod sit ab aliqua causa suprema ipsum determinante ad hoc quod [176] producat istum gradum, sic quod non alium vel [177] istum effectum istius [178] speciei, et non sibi similem in specie.

32 Item potest [179] argui ex ordine [180] rerum, quod [181] res debite ordinantur, ergo oportet quod sit aliquis finis ultimatus gratia [182] cuius res taliter [183] ordinantur inter se. Et hoc sensit [184] Philosophus XIIo Metaphysicae dicens: " entia nolunt male regi pluralitas principum mala, unus ergo princeps. " [i]

33 Aliae sunt rationes plures quas faciunt doctores ad probandum 'quod Deus est', ideo recurratis ad eas et ibidem reperietis eas [185] . Et sic patet distinctis rationibus etc. [186] .

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus