Lectio 30, de Notitia

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | October 04, 2011

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio30

Sources:

R: Reims

V: Vatican

S: Sorbonne

SV: St. Victor

R52ra V62rb

Lectio 30, de Notitia

Utrum demonstrabile est 'Deum esse unicum'

1 Consequenter ad materiam inceptam, pono [1] aliquas conclusiones [2] faciendo finem in lectione praesenti [3] .

2 Quantum ad hoc: dictum est enim prius quod demonstrabile est 'Deum esse', tunc consequenter videndum est de eius unitate.

3 Pro quo, sit haec prima conclusio: necesse est 'unicum esse Deum', ita quod impossibile est plures esse deos.

Quod Deum esse unum in specie

4 Probatur conclusio, quia [4] si V62r62-v V62ra essent plures dii, vel differunt [5] specie vel numero. Non potest dici primum, quia omnia, quae differunt specie, habent talem ordinem inter se, quod semper unum est perfectius alio. Si igitur [6] sunt [7] plures dii differentes specie per adversarium, sint [8] A et B, et [9] A excedat B. Ergo A sic [10] excedat [11] B in perfectione, ergo B non est Deus. Consequentia tenet [12] , quia in nomine Dei includitur aliquid quo nihil est maius nec perfectius imaginabile. Et per consequens quodlibet quod ab alio exceditur est creatura et non Deus.

5 Et [13] quod autem inter differentia specie sit talis ordo quod unum semper [14] sit [15] perfectius alio. Patet quia alias non esset ordo perfectionis rerum vel specierum inter se. Alias etiam istud [16] probabatur [17] per descriptionem Anselmi [a] de perfecto simpliciter, quia cuilibet speciei correspondet denominatio perfectionis [18] simpliciter [19] sumpta [20] a convenientia essentiali illius ad Deum et ad omnes superiores species se. Et illud est medium sufficiens ad concludendum quod in quocumque est melius ipsum quam non ipsum, id est [21] , quod omne illud cui competit talis denominatio est perfectius illo cui non competit. Modo per adversarium ex quo A et B differunt specie, A habet aliquam convenientiam essentialem ex ratione sua specifica a qua potest sumi denominatio perfectionis simpliciter. Et illa C, tunc arguitur sic convenit A et non B, ergo A est perfectius B, ergo etc. [22]

6 Eodem modo argueretur de B quod est perfectius A quia ex ratione sua specifica habet aliquam convenientiam essentialem a qua potest sumi denominatio perfectionis simpliciter [23] . Sit igitur [24] illa D, tunc sic D competit [25] B, et non competit [26] A, ergo B est perfectius A. Et tamen A est perfectius B per praecedentem rationem, ergo etc.

Quod Deum esse unum in numero

7 V62rb Deinde probatur quod non possunt [27] differre solum numero, quia differunt solum numero et sunt eiusdem speciei [28] , qua ratione possunt esse duo eadem ratione, possunt esse tria [29] , quattuor, et sic [30] in [31] infinitum. Et ultra possunt esse infinita, ergo sunt de facto [32] , quia individuis inter esse et posse nulla est differentia. Ita quod bene sequitur A potest esse Deus, ergo A est Deus, si [33] sit nomen absolutum.

8 Item pluralitas individuorum in eadem specie semper est propter imperfectionem individuorum. Ergo in [34] illa specie in qua reponitur [35] Deus, non est ponenda pluralitas in individuis [36] . Consequentia tenet quia Deus est universaliter perfectus. Antecedens patet [37] ex communi philosophia et ex ratione quia ex multitudine [38] individuorum non est, nisi propter aeternitatem et continuationem specierum [39] . Unde, quia species non possunt [40] conservari perpetuo in [41] individuo, ideo natura ingeniavit quod producerentur plura individua in illa specie [42] ad perpetuandum illam speciem. Ideo, opinio Aristotelis fuit quod: in specie intelligentiarum, ratione suae perfectionis, non esset nisi unum individuum in una specie. Ergo cum Deus ponatur a philosophis universaliter perfectus, sequitur quod non sunt ponendi plures dii in eadem specie, quia alias ex isto argueretur species imperfecta. quia alias ex isto argueretur species imperfecta [43]

9 Item, si perfectio illorum duorum individuorum concurreret simul unitive, perfectio resultans esset perfectior quam perfectio alicuius illorum per se sumpti, et sic patet propositio declarata. [44]

10 Alia possunt esse plures dii, sed illud [45] est evidenter demonstrabile non quid a priori sed a posteriori. Unde philosophi in processu [46] suo concluserunt unum esse Deum universaliter perfectum. Nam Aristoteles XIIo Metaphysica [b] ponit [47] expresse quod [48] unus est aeternus infinitae [49] nobilitatis et perfectionis. Et tandem concludit pluralitas principum mala, unus igitur princeps. Patet ergo [50] quod ex deductione Philosophi [c] , unitas Dei est evidenter demonstrabilis in lumine naturali.

11 Ad istam materiam doctores multi, sicut Scotus, Ioannis de Ripa, et alii faciunt plures rationes multas pro lixas et multipliciter reiteratas; videatis eas, si placet.

Duo argumenta contra istam rationem

12 Contra tamen istam rationem [51] , facit Scotus talem [52] rationem valde apparentem. Et hoc [53] in lumine naturali et arguit [54] sic: si esset aliquod bonum simpliciter infinitum, nullum esset malum, quia unum contrarium maxime infinitum excludit reliquum [55] .

13 Secundo non potest evidenter probari via doctrinae 'unum esse Deum universaliter et infinite perfectum', quia primo non potest probari R50va a priori quod sit unus Deus infinite perfectus, ut notum est. Ergo si probetur, oportet quod hoc [56] sit a posteriori, sed hoc non potest probari, etc. [57] , quia arguitur sic [58] , quaelibet creatura est finita, ergo ad eius productionem non potest probari quod concurrat potentia infinita. Ergo ex ipsa creatura non potest argui, aliquod esse infinitum, ergo nec Deus [59] .

Responsio ad primum argumentum

14 Ad ista, respondendum est [60] ad primum, dicendum est quando arguitur: 'si esset aliquod infinitum et infinitatem bonum, nullum esset malum, quia unum contrarium habet corrumpere reliquum', dicendum est [61] quod illud intelligitur de agente naturali vel de agente naturaliter quod, scilicet, si esset unum contrarium infinitum agens naturaliter vel [62] modo naturali, destrueret reliquum. Deus autem non [63] est agens naturale, nec habet contrarium, quia malum non contrariatur sibi, quia [64] malum inquantum malum nihil est [65] . Si autem malum [66] sit aliquid positivum, sicut actus prohibitus factus contra legem Dei, illud quantum est de se est bonum, sed extrinsece [67] inquantum sit contra legem Dei denominatur malus actus vel malum.

15 Sed quid dixerunt [68] philosophi qui ponuntur quod Deus agit naturaliter ad extra.

16 Quantum est [69] de [70] hoc reputatur in dubium apud philosophos, quae fuit opinio Aristotelis, sicut [71] Commentator, Avicenna, Albertus, et omnes expositores Aristotelis. Nam ex [72] aliquibus dictis suis evidenter videtur sequi quod Deus agit libere, quia IIo Metaphysicae [d] ponit expresse quod generaliter omne praedicatum perfectionale competit [73] Deo modo esse omnipotentem esse libere agentem dicunt denominationem perfectionis simpliciter. Ergo ex illa radice quod omne praedicatum perfectionale attribuebat Deo, sequitur quod sibi attribuit esse liberum et esse omnipotentem, ergo etc [74] . Ex [75] aliis dictis suis, videtur evidenter concludi quod agat naturaliter, nam Io in Ethicorum ponit quod necesse est hunc [76] mundum esse inferiorem esse contiguum, lationibus superioribus etc [77] .

17 Item ex actibus nostris concluditur quod agat libere quia cum ad omnem actionem necessario concurrat Deus [78] , sequitur quod libere concurrit ad actus nostros liberos nobiscum [79] .

18 Item IVo Physicorum [e] videtur expresse ponere [80] quod motus potest in infinitum velocari[?] propter infinitam [81] subtilitatem medii. Ex quo evidenter trahitur quod non negavit quin Deus possit [82] agere libere ultra communem cursum naturae, posset dici probabiliter, licet non sit, ita quod posuit ipsum Deum [83] agere libere ad extra et etiam per modum naturae, ita quod naturaliter agit quantum ad aliquod effectus, et libere quantum ad alios. Exemplum posset poni [84] de anima nostra quae in corpore habet quasdam operationes naturales, sicut sentire, R50vb vegetare. Sed etiam alias operationes liberas sicut sunt actiones liberi arbitrii [85] . Ita imaginandum est apud philosophos quod posuerunt Deum cum anima nostra concurrere ad aliquos suos effectus modo naturali, quo autem ad alias operationes intellectus [86] libere V62rb elicitas, posuerunt ipsum Deum libere concurrere cum anima. Et istud [87] patet [88] satis probabiliter sustineri.

19 Respondendum ergo est ad rationem secundum theologiam et secundum [89] veritatem, tenendo quod Deus ad extra agit mere libere, immo quod sibi [90] repugnaret agere ad extra mere [91] naturaliter. Et sic [92] dato quod sit [93] infinitum bonum [94] et infinitae perfectionis, non tamen haberet destruere malum, supposito quod esset aliquod [95] positivum, quod tamen non conceditur.

Responsio ad secundum argumentum

20 Ad aliam rationem: quando dicitur quod non potest probari a posteriori ex creaturis quod Deus sit infinitae virtutis, negatur istud [96] . Immo dicitur quod, ex productione creaturarum [97] et habitudine et consonantia [98] et dispositione ipsarum, concluditur quod ipse Deus est infinitus et immensus. Et quando dicitur quod quaelibet creatura [99] est simpliciter finita, ergo etc. [100] , Neganda est consequentia propter multiplicem causam.

21 Primo quia licet creatura sit finita, tamen ad sui productionem et [101] ad hoc quod producatur [102] de non-esse ad esse requirit actum simpliciter immensum. Et propter istam radicem quam ignoraverunt vel non cognoverunt, philosophi negaverunt aliquid posse [103] creari [104] de non-esse simpliciter ad esse, quia de non-esse ad esse videtur esse [105] infinita distantia; vel facere rem [106] de illo quod nihil est videtur esse infinitae virtutis. Ideo quia philosophi [107] non consideraverunt istam habitudinem creaturae ad Deum, negaverunt aliquid posse creari [108] .

22 Item, nisi sic, non videretur [109] esse aliqua repugnantia quin Deus totam causalitatem productivam alicui creaturae communicare posset, taliter quod creatura posset effectum suum producere totaliter effective; si conservaretur a Deo ipso, non tamen concurrente active ad productionem effectus illius creaturae. Verbi gratia, ponatur per [110] adversarium ex quo causalitas productiva [111] creaturae solum est finita, quod [112] sit ut decem. Tunc supponatur quod Deus communicet creaturae causalitatem activam in duplo maiorem quam [113] decem, quo, casu dato, cum producere creaturam sit solum finitae difficultatis.s Puta ut decem et data creatura habet maiorem in duplo causalitatem, si conservetur creatura illa a Deo poterit producere se sola aliam [114] creaturam, et si [115] sic, esset aliqua creatura quae non immediate a Deo emanaret, quod est contra theologiam et philosophiam, ergo etc., quia secundum philosophiam et theologiae virtutem [116] , quaecumque creatura, quantumcumque perfecta, immediate emanat et dependet V63va ab ipso Deo [117] . Et sic patet quod, quamvis creatura quaelibet sit solum finita, tamen ad eius productionem de non-esse ad R51ra esse requirit causam agentem infinitam.

23 Item licet quaelibet creatura absolute in se considerata esset solum finita, tamen creaturarum inter se sunt infinitae habitudines [118] et proportiones et consonantiae [119] , in quibus evidenter relucet immensitas et infinitas artificis. Ergo, licet ex creatura per se et absolute sumpta non posset evidenter concludi immensitas artificis [120] , tamen ex infinitate habitudinum et propor tionum et consonantiarum creaturarum inter se evidenter potest concludi immensitas artificis [121] . Et sic patet quod illa ratio satis soluta est.

De subordinatione essentiali causarum inter se

24 Sequitur ex dictis quod in quolibet genere causae [122] finalis et efficientis, Deus est simpliciter prima causa et perfectissima; et istud [123] est demonstrabile. Verum est quod pro ista materia doctores multum diversificantur inter se de subordinatione essentiali causarum inter se et faciunt multas difficultates. Sed breviter, tota difficultas stat in verbis, quia difficultas [124] quantum est ex parte [125] , rei ad pauca resolvitur. Unde uno modo, causae dicuntur subordinatae [126] essentialiter, quae sic se habent quod secunda nullo modo potest agere sine prima seu [127] nisi in [128] virtute primae principaliter coagentis [129] et eligente ipsam in agendo. Et ista est stricta acceptio causae essentialiter alteri [130] subordinatae. Et isto modo causando [131] nulla causa secunda potest alteri causae secundae essentialiter subordinari, loquendo de causis efficientibus, sed solum primae causae. Patet ergo [132] evidenter, quia quibuscumque causis secundis datis, una potest agere sine secunda [133] quia Deus absolute potest unam destruere conservando aliam; et tunc [134] Deus cum illa potest producere quemcumque effectum quem [135] cum alia causa secunda [136] poterat producere, cum alia causa secunda [137] destructa. Ideo, isto modo, nulla causa secunda essentialiter essentialiter subordinatur alteri causae secundae, sed solum primae quia [138] nulla causa secunda [139] potest agere, ni si prima coagente.

Obiectio ad definitionem causae essentialiter ordinatae

25 Et si dicatur contra: nam [140] capiamus primam et causam secundam [141] concurrentes ad productionem alicuius effectus, et omnis effectus [142] , ille producitur ab illa [143] causa secunda; et influxus causae secundae realiter ponit effectum illum [144] in esse, et etiam influxus primae causa. Ponatur [145] igitur quod Deus subtrahat influxum suum productivum illius effectus et quod conservet [146] causam secundam et influxum eius productivum. Tunc [147] videtur quod huiusmodi effectus adhuc produceretur [148] a causa secunda, quia huiusmodi causa secunda sufficiebat prius [149] ad productionem illius effectus licet [150] V63vb cum Deo quia realiter ponebat [151] illum effectum in esse [152] .

Responsio

26 Secundum tactum prius, quicumque effectus qui producitur requirit immensam activitatem [153] [154] et immediate a Deo [155] producitur [156] active. Et quando ponitur 'prima causa et secunda agant simul ad productionem alicuius effectus communis', placet; deinde quando dicitur 'subtrahatur R51rb influxus Dei conservata illa [157] causa secunda', hic [158] respondetur dupliciter.

27 Primo: quod effectus ille non produceretur, quia nulla influentia activa finita sufficeret [159] ad productionem alicuius effectus.

28 Secundo dicitur [160] quod aliquam causam secundam influere causaliter et primam non proportionaliter influere implicat quia influxus causae secundae in eodem genere dependet ab influxu causae primae, ergo non stat quod causa secunda influat efficiendo aliquem effectum quin Deus principaliter secum influat in eodem genere. Et hoc est propter necessariam subordinationem essentialem causae secundae ad primam, ita quod recolligendo [161] cuiuslibet causae secundae ad primam causam est subordinatio essentialis. Sed causae secundae ad secundam est subordinatio accidentalis. Verum est quod aliquando magis communiter dicuntur causae essentialiter subordinari inter se, et isto modo causae dicuntur essentialiter subordinatae [162] , quae sic habent quod secunda non potest agere nisi prima coagente secundum statum et communem cursum naturae [163] . Et secundum hoc ista inferiora subordinatur corporibus caelestibus, et corpora caelestia intelligentiis, et intelligentiae Deo. Et sic anima nostra quantum ad naturales eius operationes subordinatur corporibus caelestibus [164] .

29 Utrum autem omnia [165] quoad actus liberos et libere ab ipsa causatos subordinetur totaliter [166] corporibus caelestibus, omnino respondendum est quod non. Immo quantum ad hoc soli, Deo subordinatur. Sed quantum ad alias operationes ut dictum est concedendum est quod essentialiter subordinatur causis secundis [167] ut soli et corporibus caelestibus, nam IIo Physicorum habetur quod " homo generat hominem et sol " [f] . Et secundum Albertum [168] [g] [169] Philosophum [170] quantum ad productiones naturales quae [171] hic inferius producuntur, non producuntur, nisi concurrentibus corporibus caelestibus propter necessariam subordinationem [172] istorum inferiorum ad corpora caelestia [173] ; necessariam inquam secundum communem cursum, et quasi per accidens, et non absolute. Nam Io in Meteorologica habetur quod necesse est " hunc mundum esse contiguus lationibus superioribus ut inde tota virtus gubernetur " [h] [174] .

De causis finalibus

30 Et sicut dictum est de causa efficiente, ita proportionaliter dicendum est de causa finali, ita quod sicut absolute quaelibet causa efficiens secunda necessario [175] subordinatur causae primae et quodammodo per accidens [176] secundae. Ita quilibet finis absolute necessario subordinatur essentialiter ultimo fini in suo genere et secundum communem cursum et [177] quasi per accidens [178] finis aliquis bene subordinatur essentialiter alteri V64ra fini. Unde media, quae sunt ad finem ultimum, sunt contingentia [179] . Habitudo autem creaturae ad Deum est omnino necessaria et insolubilis.

Utrum ratione Scoti est demonstrativa

31 Quantum autem est de ratione Scoti, quia tangit de subordinatione essentiali rerum, et inter rationes quas faciunt doctores R51va in ista materia, reputatur valde apparens. Et verum [180] est, et ratio illa [181] fuit heri tacta. Arguebatur [182] enim [183] sic: aliquid est effectibile [184] , et non a se, nec a nullo, ergo ab alio.

32 Circa [185] istam [186] materiam, doctores multa dicunt et notant. Dicunt enim aliqui quod ista ratio non est demonstrativa.

33 Primo quia non est evidens quin [187] sit processus in infinitum in causis. Et hoc colorans per hoc, quia de facto est processus in infinitum in causis [188] accidentaliter subordinatis tenendo mundi aeternitatem quia data aliqua causa, illa est ab alia, et alia ab alia, et sic sine fine.

34 Secundo dicunt quod non est evidens quod aliquid fiat absolute. Nam aliqui plures philosophi posuerunt rerum aeternitatem, sicut fuerunt illi qui non posuerunt materiam et formas quos impugnat Philosophus Io De Generatione ; sicut Anaxagoras qui ponebat quodlibet esse in quolibet, illi etiam qui posuerunt corpora componi ex atomalibus [189] , non posuerunt aliquid fieri de nihil [190] absolute.

35 Tertio dicunt quod non est evidens quin aliquid fiat a se. Pro quo colorando ponatur casus quod aliqua res producatur subito in aliquo instanti. Tunc [191] in illo eodem instanti potest concurrere ad sui ipsius productionem [192] . Ita quod ponatur quod Deus in A instanti producat unum angelum, de m[?] ponatur quod ille angelus in eodem instanti producat verum angelum [193] sibi similem eiusdem speciei; et sit primus angelus A, secundus B, tunc arguitur sic: A producit B, ergo potest producere A, quia quaecumque causa, quae sufficit producere unum effectum unius speciei, potest producere quaecumque eiusdem [194] speciei.

36 Item, ex quo productio est vere actualis, quare igitur [195] non erit possibile quod habeat aliquem actum quo velit se efficaciter producere et ad cuius positionem [196] , Deus velit creaturam poni in esse.

37 Item, B potest concurrere ad producendum A, quia non videtur maior repugnantia quod A concurrat ad productionem B quam e converso, ergo [197] B poterit producere A, [198] et A etiam potest concurrere ad producendum B. Et sic, A producet B, licet mediante quia producet suam causam, et ita de B. Ergo tam A quam B producent [199] se, igitur [200] idem potest producere se ipsum, vel saltem istud [201] non est evidens, scilicet quod idem non possit se producere [202] .

38 Item dicunt quod non est evidens [203] quod aliquid producatur ab alio. Unde aliqui dicunt quod creatura incipit esse a casu, sicut illi philosophi, qui negaverunt intellectum agentem et intellectionem [204] Sed dixerunt omnia fieri a casu, ergo nihil fit ab alio, V64rb vel saltem non est evidens aliquid fieri ab alio, sed solum ex consuetudine.

39 Et per consequens, cum omnia praedicta sint inevidentia, R51vb non causabant evidentiam conclusionis, ergo etc.

40 Consequenter de processu in infinitum, non est evidens quin sit processus in infinitum. Et tunc [205] quando arguit Scotus, dato quod ita sit, scilicet, quod sit multitudo infinita creaturarum etc. [206] , et signat illam multitudinem effectibilium [207] , primo diceretur quod non potest signari. Secundo, dato quod significaretur [208] , tunc [209] distingueretur vel caperetur [210] li [211] 'tota' syncategorematice. Et tunc [212] bene concedunt quod illa tota multitudo sit [213] effectibilis ab aliquo, id est, quaelibet pars illius multitudinis est causta a aliquo [214] , a nullo tamen est causata quaelibet pars. Si autem capiatur li [215] 'tota' categorematice, negant quod illa tota multitudo sit effectibilis quia subiectum illius propositionis pro nullo supponit.

Responsio: Natura demonstrationis

41 Hic est notandum secundum quod alias tangebatur, quod aliquid esse demonstrativam debet attendi penes intellectum bene dispositum. Secundo notanda est, una verba alias posita quod materiae debent recipi secundum quod sunt, ita quod evidentia mathematica in alio genere quam evidentia theologica vel moralis. Et hoc tangit Philosophus Io Ethicorum , excusans [216] se ex hoc quod non faciebat demonstrationes mathematicas in materia morali. Nam quaelibet scientia habet suas demonstrationes in suo genere; nam quaerere demonstrationes mathematicas in materia morali est deficere in modo procedendi in moralibus, quia sufficiunt ibidem demonstrationes morales. Unde etiam quaerere persuasiones rhetoricas in mathematicis est pervertere ordinem et modum procedendi [217] .

42 Ex quo sequitur quod duplex est causa sic protervendi [218] in aliqua scientia: scilicet, vel quia ignoratur genus sciendi, vel quia tales sic protervientes non capiunt sermones secundum materiam subiectam, vel quia deficiunt in intellectu.

43 Unde quantum est de evidentia sufficiente in praesenti materia, tenendum est quod ratio Scoti est evidens et evidenter de monstrat, quia non sequitur protervendo [219] . Potest oppositum teneri sine contradictione, ergo [220] non evidenter concludit quia etiam mathematicae demonstrationes sunt evidentissimae, et tamen oppositum protervendo [221] potest defensari a contradictione.

44 Item, demonstratio [222] huiusmodi proterventium [223] aliqui negaverunt principium, ut patet IVo Metaphysicae [i] . Quando ergo dicunt quod non est evidens 'non esse processum' etc., dicitur quod illud est evidens evidentia sufficienti ad intellectum [224] bene dispositum.

45 Et si dicatur de philosophis, qui oppositum opinaverunt, eos reprobat Aristoteles [225] . Ideo [226] non sunt tenendi quantum est de secundo puncto, scilicet, quod non sit evidens aliquid generari sive produci a se, licet bene de potentia Dei absoluta posset esse quod aliquid produceret se ipsum. Tamen non est V64va ad propositum, quia sufficit quod aliquid producatur ab alio, quia non sequitur de potentia Dei absoluta aliquid potest produci a se. Igitur [227] nihil producitur ab alio, possibile enim est quod aliquid producatur R52ra a se pro communicationem idiomatum. Verbi gratia, possibile fuissetfuisset [228] quod Christus genuisset se ipsum, nam ponatur quod: per Dei potentiam quod [229] ipse generasset naturam materiae [230] naturaliter de muliere, deinde quod in instanti infusionis animae assumpsisset huiusmodi naturam, quo dato, ipse esset ille puer, qui generaretur, et esset pater illius pueris. Et sic in illo casu, Christus esset pater et filius. Sed istud [231] est extra propositum, scilicet, utrum aliqua res possit se producere de non-esse ad esse. Ut sic unde, licet Christus potuisset se genuisse, non tamen ut esset quia ante fuisset. Ideo Augustinus in Io De Trinitate dicit quod: " impossibile est quod aliquid generet se, ut sit " [j] quia si aliquid posset se producere [232] , ut [233] sic, sequeretur [234] evidens [235] contradictio [236] , scilicet quod idem haberet quamdam prioritatem [237] naturalem respectu sui ipsius.

46 Pro cuius declaratione est sciendum est quod in eodem instanti temporis [238] , quamvis [239] possunt imaginari duo instantia naturae, quorum unum est prius reliquo, unde tam in esse causae est in aliquo instanti naturae prius quam sit [240] effectus. Verbi gratia, capiamus primum instans naturae instantis alicuius [241] temporis, in quo est causa nundum est effectus, sed in quoddam [242] instanti posteriori naturae, ita quod causa instantis naturae prior est [243] effectum, ergo etc.

47 Et tunc ad rationem quando dicitur, ' ponitur [244] quod generetur unus angelus subito in aliquo instanti ', etc. [245] admittitur tamquam possibile, deinde quando ponatur quod, ' velit efficaciter se producere conceditur ' et quando ulterius ponitur quod, ' in ista volitio sit causa effectiva sui ipsius ', istud est ponere contradictionem in terminis, quia [246] ista volitio est [247] posteriori ad ad esse angeli, ideo non potest habere rationem posterioritatis [248] respectu eiusdem; ideo casus est impossibilis quia ex habitudine prioritatis causae ad effectum consurgit impossibilitas quod idem non possit [249] se producere, ut sic. Et consequenter quando arguitur [250] ' A producit B, igitur [251] potest producere quodlibet [252] eiusdem speciei ', negantur consequentia quia non potest producere se quia etiam respectu alicuius potest habere rationem prioritatis causae et non respectu alterius. Tamen bene [253] conceditur quod quando producit unum effectum unius [254] speciei potest producere omnem individuum illius speciei praecise [255] , ideo [256] etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus