Lectio 79, de Trinitate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | October 15, 2012

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

lectio79

Sources:

R: Reims

V: Vatican

S: Sorbonne

SV: St. Victor

SV295vb

Lectio 79, de Trinitate

Recapitulatio

1 Visa solutione rationis factae circa materiam consilii vicem pro parte graecorum.

2 Secundo viso quod consilii intentio non fuit prohibere non superaddere veritatem aliam non oppositam sententiae ipsius, quia in illo consilio intebatur[?] tantum ostendere quod spiritus sanctus non est creatura. et ideo non oportebit ibidem determinare aliam veritatem, quia praecise intendebatur concludere quod spiritus sanctus procedit a patre consubstantialiter quo facto non oportebit, immo melius obscurasset materiam si determinassent spiritum sanctum a filio procedere nec a patre, quia ante determinationem aliqui ponebant filium esse creaturam.

3 Tertio viso quod omnes doctores uniformiter consenserunt quod spiritus sanctus procedit ab utroque.

5 Viso quinto quod ex auctoritate summi pontificis hoc potuit fieri ut tangit Anselmus [a] quin papa potest determinare ubi necessitas et brevitas temporis occurrunt.

6 Sexto considerata praelatorum auctoritate et approbatione lundunensis consilii.

Ad rationem quod si spiratio activa et [???] activa in Filio distingueretur, Filius esset duae vel tres personae

7 Restat videre de responsione ad unam rationem qua dicebatur quia, scilicet spiritus sanctus procederet a filio, sequitur quod spiratio activa et relatio activa in filio distingueretur inter se et distingueretur a generatione passiva, igitur filius esset duae vel tres personae, et ita argueretur de patre.

8 Et confirmatur quia spiratio activa si poneretur esset quaedam notio communis patri et filio conveniens, et per consequens essent 6 personae.

9 Hic dicitur ex radice pluriens dicta quod relatio filii ad patrem, scilicet generatio et spiratio, quae est relatio spiritus sancti ad patrem et filium sunt omnimode idem formaliter a parte rei. Patet ex regula Anselmi [b] prius allegata, nam in divinis non debet esse distinctio nisi inter relative[?ae?] opposita, modo generatio passiva in filio et spiratio passiva in spiritu sancto non opponunt inter se, igitur sequitur quod non distinguitur, nam tanta identitas concedenda est in divinis quanta fides catholica patitur, modo inter illa non est oppositio relativa, igitur ibi non est aliqua distinctio, nec fides non astringit ad hoc, scilicet ad [1] ponendum huiusmodi distinctionem, igitur. Et per consequens apparet quod ratio procedit ex fundamento falso imaginando quod in filio sint duae relationes distinctae quod negandum est.

Corollarium

Primum corollarium:

10 Prima propositio sequens est ista quod aliquae sunt relationes quae transeunt in omnimodam identitatem tertii. et non possunt concurrere inter se realiter et identice, nec identice concurrere sibi mutuo. et huiusmodi relationes sunt constitutivae personarum, id est, personae distinctae SV295v296-r SV295va nec generatio passiva et spiratio activa concurrunt identice in essentiam, non tamen inter se et hoc ratione repugnantiae habitudinis inter relationes quae non opponunt adinvicem mutuo. et istis non repugnat concursus identicus, nec realis nec accidentalis, et licet sint relationes eis, tamen non repugnant concurrere identice.

11 Et quamquam concedantur quattuor relationes in divinis, et quinque motiones, non sunt tamen ibi nisi tres personae, nec sunt ibi tres res res essentialiter distinctae. Prima pars apparet quia sunt ibi duo extrema, ergo oportet quod habeant quattuor terminos, ut generatio, quae provenit active a patre et terminatur ad filium et spiratio procedit a patre et filio tamquam ab uno termino et terminantur ad spiritum sanctum.

12 Sed est una alia notio, quae convenit patri, scilicet, innascibilitas[?] utrum sic notio bene est difficultas inter doctores, sed haec non discutitur pro praesenti. unde secundum habitudinem numerorum in arismeticis[?]. illa dicitur quod tres notiones conveniunt patri, scilicet generatio activa spiratio activa innascibilitas[?]. et duae conveniunt filio, scilicet, generatio passiva et spiratio activa, et unica notio convenit spiritu sancto, scilicet spiratio passiva.

Secundum corollarium:

13 Sequitur contra opinionem dicentium quod generatio activa in patre et spiratio activa in illo sunt distinctae relationes, et tamen sunt idem realiter inter se. Unde imaginatio quorumdam fuit quod relationes concurrerent identice in patre, quia plures sunt et dicebant quod relationes in patre erant inter se distinctae et licet concurrant identice in patre, distinctio tamen consurgit ex relationibus terminorum, quia generationis activae est alius terminus, et etiam spirationis activae est alius, scilicet spiritus sanctus, ideo generatio activa distinguitur in esse relativo ab spiratione, et tamen sunt idem in patre. et patet quod ista positio est falsa, quia multiplicare huiusmodi i distinctione, nisi fides non nos astringit est occultare difficultatem quae debet aperiri. Etiam hoc patet ex regula Anselmi [c] prius posita. secundo nam ponere huiusmodi distinctiones impedit veritates inquisitionem circa materiam trinitatis.

Tertium corollarium

14 Ex quo sequitur quod probabile est dicere quod non sunt, nisi tres relationes in divinis a parte rei, licet sint plures aequivalentes quantum ad referendum modum, nam in patre relatio ad filium et relatio ad spiritum sanctum sunt idem, non tamen ex eodem modo referendi consurgit realis distinctio, ut eadem albedine adaequate Sortes est similis Platoni et dissimilis Ciceroni, nec oportet ponere distinctionem, nisi quantum ad modum exprimendi.

Quartum corollarium:

15 Quartum corollarium sequitur quod licet daretur in divinis duarum oppositionum relativarum quattuor extrema quorum unum non esset reliquum, non sequitur tamen quod ibi sint quattuor res realiter distinctae. nec quod sit in divinis quaternitas rerum, ut paternitas non est filiatio, etiam generatio activa non est generatio passiva in patre, nec spiratio activa in filio est spiratio passiva in spiritu sancto, nec spiratio SV295vb activa prout supponit pro patre et filio est spiratio in spiritu sancto, quia licet spiratio activa non sit spiritus sanctus, haec tamen nihil addit ultra illam pater non est spiritus sanctus.

Quintum corollarium:

16 Quinto sequitur quod sunt plures negationes non coincidentes in divinis quam sit ibi res distinctae. Patet quia primo sunt ibi tres negationes, pater non est filius, filius non est spiritus sanctus, pater non est spiritus sanctus, et a parte varietatis ponenda sunt duo extrema in eodem, cum dicitur pater et filius non sunt spiritus sanctus, ponenda tria extrema variandae erunt combinationes non coincidentes usque ad 21, et tamen non variatur numeris personarum.

Contra opinio Wyclif

17 Et sic patet fatuitas Wyclif [d] , qui ex combinationibus negationis concludit numerum septenarium personarum in divinis.

18 sed hoc videtur falsum primo quia ex multitudine propositionum negativarum non concluditur multitudo personarum

19 Secundo, quia si voluisset concludere numerum personarum ex multitudine propositionum negativarum non debuisset stetisse in numero septenario, immo debuisset procedere usque ad 21a combinationem seu numerum.

Sextum corollarium:

20 Sequitur ulterius falsum esse sit aliqua res in dictis quae nec sit pater nec filius nec spiritus sanctus nec ista consequentia valet trinitas non est pater nec filius nec spiritus sanctus, ergo aliqua est res in divinis quae nec est pater nec filius nec spiritus sanctus causa est, quia licet unitas non sit nec pater nec filius nec spiritus sanctus est tamen aliqua res quae est pater est etiam aliqua res qui est filius et est etiam aliqua res quae est spiritus sanctus, et ideo illa non plus valet quam ista deitas est aliqua res. Item si concederetur quod esset aliqua res. Item si concederetur quod esset aliqua res in divinis non concluditur multitudo rerum.

21 2osecundo nam ex combinationibus huiusmodi negationum voluisset concludere pluralitas rerum in divinis non debuisset sistere in sexternario numero, sed debuisset misse usque ad 21, et ideo defecit ex utraque radice.

Septimum corollarium:

22 Sequitur falsum esse quod aliquae res sint in divinis quae nec sint pater, nec filius, nec spiritus sanctus. nec sequitur trinitas non est pater, nec filius, nec spiritus sanctus, igitur aliqua res est in divinis, quae non est pater, nec filius, nec spiritus sanctus. causa est, quia licet trinitas non sit pater, nec filius, nec spiritus sanctus, tamen ipsa est res quae est pater et filius et spiritus sanctus. nec sequitur deitas est aliqua Res, quae non est pater, ergo deitas non est pater.

23 Tertio arguitur, quia si ex pluralitate relationum concluditur multitudo personarum, tunc sequitur quod in divinis erit numerus quaternarius quod est haereticum. Et videtur sequi ex dictis quod relationes multiplicatae in divinis quantum ad terminos et nostrum modum considerandi non inferunt multitudinem personarum.

Confirmatio

24 Ad confirmationem, quia generatio prout est communis patris et filii, patri convenit active filio passive et constitutiva alicuius, et non erit constitutiva patris nec filii nec spiritus sancti, ergo unius personae realiter ab illis tribus distinctae.

25 Secundo nunc confirmatur quia conceditur ab ecclesia quod pater et filius sunt unum principium spiritus sancti, modo principium non supponit pro essentia quia essentia non spirat spiritum sanctum, ergo sumit pro constituto quodquod habebit habitudinem relationis, quae erit una persona ab aliis tribus distincta, hic dicitur quod nulla est ponenda distinctio in divinis, nec aliqua proprietas personarum aliquid constituit, sed ipsa est essentia et persona formaliter absque distinctione a parte rei.

Ad rationem quod Pater et Filius unum principium Spiritus Sancti

26 Et tunc dicitur ad rationem quod pater et filius discuntur unum principium spiritus sancti, id est, quod uniformiter spirant spiritum sanctum. ideo dicuntur duo principia, sed unum tantum, unde in causationibus Rerum creatarum numquam duae causae possent uniformiter et adaequate concurrere ad eundem effectum producendum. ideo illae res dicuntur duo principia. modo modus communis loquendi est quod si duae res sint duo principia illa concurrunt diversimode respectu principiati SV295v296va et ista fuit Radix quare determinatum fuit per ecclesiam quod pater et filius sunt unum principium spiritus sancti, quia ad hoc ponendum oportet quod uniformiter spirando spiritum sanctum. ideo ecclesia determinavit quod ipsum producunt tamquam unum principium et non duo principia, quia oporteret quod concurrerent deformiter spirando. Aliter dicit, dicens Bonaventura [e] , quod pater et filius vocantur unum principium, quia unica[??] voluntate et fecunditate producunt spiritum sanctum, nec sequitur quod ibi sit relatio quae constituit tertium.

Opinio Ockham

27 Notandum est quod opinio Okam [f] in hac materia fuit quod spiratio activa sit realiter una notio ab aliis distincta, et vere constitutiva alicuius. consequens tamen patri et filio coniunctim, et dicitur de illis tantum.

28 Sed contra illud arguitur quia si sic, sequeretur quod in divinis esset veraciter quaternitas. patet consequentia, quia spiritus sanctus distingueretur a notione activa, scilicet, a spiratione. et non distinguitur essentialiter, igitur tanquam a persona vel personaliter, igitur illa notio est persona et non est pater et filius nec spiritus sanctus, quia non praedicatur de patre ad extra nec de filio nec de spiritu sancto, igitur.

29 Secundo arguitur per relatam Anselmi [g] quia concedere aliquod constitutum in divinis quod nec est pater nec filius nec spiritus sanctus est concedere unam distinctionem, quae nec est ex fide nec consonat fidei.

30 Tertio relationes oppositae non possunt identitate concurrere, nisi in essentiam cuiusmodi sunt relationes patris et filii et spiritus sancti. Nam si aliter possent unitive concurrere, illae non haberent formalem repugnantiam, sic quin pater esset filius formaliter et econverso, et filius esset formaliter spiritus sanctus. unde ista opinio non solum ponit quod paternitas et filiatio concurrant identice cum essentia, sed etiam concurrunt ad constitutionem alicuius quod nec est pater nec filius nec spiritus sanctus.

31 Quarto quia constitutum non est essentiale videtur quod sit personale. modo ibi non est concursus essentialis, igitur ille est personalis vel suppositibilis, et per consequens pater et filius concurrunt identice et sunt eadem persona quod est falsum, quia si sic, sequeretur quod essent identitas unita[?], nec esset Repugnantia inter patrem et filium relative, immo relationes coinciderent et rediret error Sabellii, scilicet, quod ibi esset solum distinctio secundum modum considerandi nostrum expressum per tres relativos.

32 Quinto in hac materia Okam excessit limites articuli, quia secundum articulum non oportet fingere huiusmodi constitutiones, sed oportet resolvere materiam ad claros terminos quin[?] pater et filius producunt spiritum sanctum uniformiter et si hoc non diceretur vocarentur duo principia nec oportet Resolvere materiam ad difficultatem vocabuli, quia pater et filius uniformiter concurrunt ad spirationem spiritus sancti absque quacumque difformitate et relatione uniformitatis dicuntur unicum principium. Et ita in materia trinitatis doctores multas propositiones admittunt mirabiliores quam sit articulus, sed ars obligatoria fidei haec non exigit, patet igitur quod naturalis investigatio in materia trinitatis nihil habet contra fidem, immo per eam[?] ipsa investigatio naturalis dirigitur et elevatur. et si non ponant obicem capiet articulum trinitatis et defendet suas propositiones, quia articulus trinitatis est magis sustinibilis quam positio platonis de ideis, et positio Hermetis de generatione mundi, nam considerata deitatis immensitate et ratione suae infinitatis deus habet diversas proprietates quae non reperiuntur in creaturis. et non est mirum, si in deo sit unica essentia et plures personae, quia in creatura sunt plures essentiae, scilicet, materialis et formalis, et tamen ibi est unica[?] subsistentia, igitur non est mirandum, si res infinita habeant oppositas proprietates et contrarias proprietatibus creaturarum, quia ipsa infinite excedit omnia alia ab ipsa, si ergo natura corporalis est plures essentiae quid mirum, si summa res est unica essentia, et sic illi Rei summae convenit seipsam diffundi et non potest se multiplicare essentialiter, igitur se diffundit personaliter.

33 Item dicitur quod conditio necessitatis ad diffundendum se ad intra non dicit imperfectionem sed potius bonitatem secundam, sed agere ad extra convenit ei contingenter, et si hoc esset necessario hoc diceret imperfectionem, et ideo deus necessario diligit se, et contingenter creaturas, multas rationes fecit Ricardus de sancto victore [h] credens demonstrare articulum trinitatis. sed alio modo posset probari per medium extrinsecum, scilicet ex auctoritate sacrae scripturae.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus