Lateran IV, Canon 9 [Bodmer Transcription]

Diplomatic Transcription

By Innocent IV

Edited by Jeffrey C. Witt, Rowan Dorin

Edition: 0.0.0-dev | March 22, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

nhyjhg-d1e116

Sources:

B: Bodmer 80

B31v

19. Quoniam in plerisque partibus intra eandem ciuitatem atque diocesim permixti sunt populi diuersarum linguarum, habentes sub una fide uarios ritus et mores, districte precipimus ut pontifices huiusmodi ciuitatum siue diocesum prouideant uiros idoneos qui, secundum diuersitates rituum et linguarum, diuina officia illis celebrent et ecclesiastica sacramenta ministrent, instruendo eos uerbo pariter et exemplo. Prohibemus autem omnino ne una eademque ciuitas siue diocesis diuersos pontifices habeat, tanquam unum corpus diuersa capita, quasi monstrum. Set si propter prescriptas causas urgens necessitas postulauerit, pontifex loci catholicum presulem nationibus illis conformem, prouida deliberatione constituat sibi uicarium in predictis, qui ei per omnia sit obediens et sub- iectus. Vnde si quis aliter se ingesserit, excommunicationis se nouerit mucrone percussum; et si nec sic resipuerit, ab omni ecclesiastico ministerio deponendum, adhibito, si necesse fuerit, brachio seculari ad tantam insolentiam compescendam.