Lateran IV, Canon 23 [Bodmer Transcription]

Diplomatic Transcription

By Innocent IV

Edited by Jeffrey C. Witt, Rowan Dorin

Edition: 0.0.0-dev | March 29, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

nhyjhg-d1e230

Sources:

B: Bodmer 80

B33v

123. Ne pro defectu pastoris gregem dominicum lupus rapax inuadat aut in facultatibus suis ecclesia uiduata graue dispendium patiatur, uolentes in hoc et occurrere periculis animarum et ecclesiarum indempnitatibus prouidere, statuimus ut ultra tres menses 1 Cathedralis uel regularis ecclesia prelato non uacet, infra quos iusto impedimento cessante si electio celebrata non fuerit, qui eligere debuerant eligendi potestate careant ea uice ac ipsa eligendi potestas ad eum qui proximo preesse dignoscitur deuoluatur. 2 Is uero ad quem fuerit deuoluta potestas, Deum habens pre oculis, non differat ultra tres menses, cum consilio capituli sui et aliorum uirorum prudentum, uiduatam ecclesiam de persona idonea ipsius quidem ecclesie uel alterius, si digna non reperiatur in illa, canonice ordinare, si canonicam uoluerit effugere ultionem.