Lateran IV, Canon 26 [Bodmer Transcription]

Diplomatic Transcription

By Innocent IV

Edited by Jeffrey C. Witt, Rowan Dorin

Edition: 0.0.0-dev | March 29, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

nhyjhg-d1e255

Sources:

B: Bodmer 80

B34r

126. Nihil est quod ecclesie Dei magis officiat quam quod indigni assumantur prelati ad regimen animarum. Volentes igitur huic morbo necessariam adhibere medelam, irrefragabili constitutione sancimus quatenus cum quisquam ad regimen fuerit animarum electus, is ad quem 1 ipsius pertinet confirmatio, diligenter examinet et electionis processum et personam electi, ut cum omnia rite concurrerint, munus ei confirmationis impendat; quia si secus fuerit incaute presumptum, non solum deiciendus est indigne promotus, uerum etiam indigne promouens puniendus. Ipsum- que decernimus hac animaduersione puniri, ut cum de ipsius constiterit 1 negligentia, maxime si hominem insufficientis scientie uel inhoneste uite aut etatis illegitime approbauerit, non solum confirmandi primum succes- sorem illius careat potestate, uerum etiam, ne aliquo casu penam effugiat, a perceptione proprii beneficii suspendatur, quousque, si equum fuerit, indulgentiam ualeat promereri. Si uero conuictus fuerit in hoc per malitiam excessisse, grauiori subiaceat ultioni. Episcopi quoque tales ad sacros ordines et ecclesiasticas dignitates promouere procurent, qui commissum sibi officium digne ualeant adimplere, si et ipsi canonicam cupiunt effugere ultionem. Ceterum, qui ad Romanum pertinent immediate pontificem, ad percipiendam sui confirmationem officii, eius se conspectui, si 1 commode potest fieri, personaliter representent uel personas transmittant idoneas, per quas diligens inquisitio super electionibus et electis possit haberi, ut sic demum per ipsius circumspectionem consilii sui plenitudinem officii assequantur, cum eis nichil obstiterit de canonicis institutis, ita quod interim ualde remoti, uidelicet ultra Italiam constituti, si electi fuerint 1 in concordia, dispensatiue propter necessitates et utilitates ecclesiarum, in spiritualibus et temporalibus amministrent, sic tamen ut de rebus ecclesiasticis nichil penitus alienent. Munus uero consecrationis seu benedictionis recipiant, sicut hactenus recipere consueuerunt.