Lateran IV, Canon 32 [Bodmer Transcription]

Diplomatic Transcription

By Innocent IV

Edited by Jeffrey C. Witt, Rowan Dorin

Edition: 0.0.0-dev | May 11, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

nhyjhg-d1e304

Sources:

B: Bodmer 80

B34v

132. Extirpande consuetudinis uitium in quibusdam partibus inoleuit, quod scilicet patroni ecclesiarum parochialium et alie quedam persone, prouentus ipsarum sibi pene penitus uendicantes, presbyteris earundem seruitio deputatis relinquunt adeo exiguam portionem ut ex ea congrue nequeant sustentari. Nam ut pro certo didicimus, in quibusdam regionibus parochiales presbyteri pro sua sustentatione non optinent nisi quartam quarte, idest sextamdecimam decimarum. Vnde fit ut in hiis regionibus pene nullus inueniatur parochialis sacerdos qui uel modicam habeat peritiam litterarum. Cum igitur os bouis alligari non debeat triturantis, 1 set qui seruit altario uiuere debeat de altari, 2 statuimus ut, consuetudine qualibet episcopi uel patroni seu cuiuscumque alterius non obstante, portio presbyteris ipsis sufficiens assignetur. Qui uero parochialem habet ecclesiam, non per uicarium set per se ipsum illi deseruiat in ordine quem ipsius ecclesie cura requirit, nisi forte prebende uel dignitati parochialis ecclesia sit annexa, in quo casu concedimus ut is qui talem habet prebendam uel dignitatem, cum oporteat eum in maiori ecclesia deseruire, in ipsa parochiali ecclesia idoneum et perpetuum studeat habere uicarium canonice institutum, qui, ut predictum est, congruentem habeat de ipsius ecclesie prouentibus portionem. Alioquin illa se sciat huius decreti auctoritate priuatum, libere alii conferenda qui uelit et possit quod predictum est adimplere. Illud autem penitus interdicimus ne quis in fraudem de prouentibus ecclesie, que curam debet habere proprii sacerdotis, pensionem alii quasi pro beneficio conferre presumat.