Lateran IV, Canon 39 [Bodmer Transcription]

Diplomatic Transcription

By Innocent IV

Edited by Jeffrey C. Witt, Rowan Dorin

Edition: 0.0.0-dev | May 11, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

nhyjhg-d1e361

Sources:

B: Bodmer 80

B36r

139. Sepe contingit quod spoliatus iniuste, per spoliatorem in alium re translata, dum aduersus possessorem non subuenitur per restitutionis beneficium spoliato, commodo possessionis amisso, propter difficultatem probationum ius proprietatis amittit effectum. Vnde, non obstante ciuilis iuris rigore, sancimus ut si quis de cetero scienter rem talem receperit, cum spoliatori quasi succedat in uitium, eo quod non multum intersit, presertim quoad periculum anime, detinere iniuste ac inuadere alienum, contra possessorem huiusmodi spoliato per restitutionis beneficium succurratur.