Lateran IV, Canon 51 [Bodmer Transcription]

Diplomatic Transcription

By Innocent IV

Edited by Jeffrey C. Witt, Rowan Dorin

Edition: 0.0.0-dev | May 11, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

nhyjhg-d1e459

Sources:

B: Bodmer 80

B37v

151. Cum inhibitio copule coniugalis sit in tribus ultimis gradibus reuocata, eam in aliis uolumus districte seruari. Vnde predecessorum nostrorum inherendo uestigiis, clandestina coniugia penitus inhibemus, prohibentes etiam ne quis sacerdos talibus interesse presumat. Quare specialem quorundam locorum consuetudinem 1 ad alia generaliter prorogando, statuimus ut cum matrimonia fuerint contrahenda, in ecclesiis per presbyteros publice proponatur, competenti termino prefinito, ut infra illum qui uoluerit et ualuerit legitimum impedimentum opponat. Et ipsi presbyteri nichilominus inuestigent utrum aliquod impedimentum obsistat. Cum autem probabilis apparuerit coniectura contra copulam contrahendam, contractus interdicatur expresse, donec quid fieri debeat super eo manifestis constiterit documentis. Si quis uero huiusmodi clandestina uel interdicta coniugia inire presumpserit in gradu prohibito, etiam ignoranter, soboles de tali coniunctione suscepta prorsus illegitima censeatur, de parentum ignorantia nullum habitura subsidium, cum illi taliter contrahendo, non expertes scientie uel saltem affectatores ignorantie uidean- tur. Pari modo proles illegitima censeatur, si ambo parentes, impedimentum scientes legitimum, preter omne interdictum etiam in conspectu ecclesie contrahere presumpserint. Sane parochialis sacerdos qui tales con- iunctiones prohibere contempserit aut quilibet alius etiam regularis qui eis presumpserit interesse, per triennium ab officio suspendatur, grauius puniendus, si culpe qualitas postulauerit. Set et hiis qui taliter copulari presumpserint, etiam in gradu concesso, condigna penitentia iniungatur. Si quis autem ad impediendum legitimam copulam malitiosum impedimentum obiecerit, ecclesiasticam non effugiat ultionem.