Lateran IV, Canon 53 [Bodmer Transcription]

Diplomatic Transcription

By Innocent IV

Edited by Jeffrey C. Witt, Rowan Dorin

Edition: 0.0.0-dev | May 11, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

nhyjhg-d1e475

Sources:

B: Bodmer 80

B38r

153. In aliquibus regionibus quedam permixte sunt gentes, que secundum suos ritus decimas de more non soluunt, quamuis censeantur nomine christiano. Hiis nonnulli domini prediorum ea tribuunt excolenda ut, decimis defraudantes ecclesias, maiores inde redditus assequantur. Volentes igitur super hiis ecclesiarum indempnitatibus prouidere, statuimus ut ipsi domini talibus personis et taliter sua predia excolenda committant, quod absque contradictione decimas ecclesiis cum integritate persoluant, et ad id, si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam compellantur. Ille quippe decime necessario sunt soluende que debentur ex lege diuina uel loci consuetudine approbata.