Lateran IV, Canon 54 [Bodmer Transcription]

Diplomatic Transcription

By Innocent IV

Edited by Jeffrey C. Witt, Rowan Dorin

Edition: 0.0.0-dev | May 11, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

nhyjhg-d1e484

Sources:

B: Bodmer 80

B38v

154. Cum non sit in homine quid semen serenti respondeat, quoniam iuxta uerbum Apostoli ‘ Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, set qui incrementum dat, Deus V ipsum qui de mortificato semine plurimum fructum affert, nimis auare quidam in decimis defraudare nituntur, census et tributa, que interdum indecimata pretereuntur, de frugibus primitus deducentes. Cum autem in signum uniuersalis dominii, quasi quodam titulo speciali, sibi Dominus decimas reseruauerit, nos et ecclesiarum dispendiis et animarum periculis obuiare uolentes, statuimus ut in prerogatiuam dominii generalis exactionem tributorum et censuum precedat solutio decimarum, uel saltem hii ad quos census et tributa indecimata peruenerint, quoniam res cum honere suo transit, ea per censuram ecclesiasticam decimare cogantur ecclesiis quibus de iure debentur.