Lateran IV, Canon 56 [Bodmer Transcription]

Diplomatic Transcription

By Innocent IV

Edited by Jeffrey C. Witt, Rowan Dorin

Edition: 0.0.0-dev | May 11, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

nhyjhg-d1e500

Sources:

B: Bodmer 80

B38v

156. Plerique, sicut accepimus, regulares et clerici seculares interdum, cum uel domos locant uel feuda concedunt, in preiudicium parochialium ecclesiarum pactum adiciunt ut conductores et feudatarii decimas eis soluant et apud eosdem eligant sepulturam. Cum autem id de auaritie radice procedat, pactum huiusmodi penitus reprobamus, statuentes ut quicquid fuerit occasione huius pacti perceptum, ecclesie parochiali reddatur.