Lateran IV, Canon 57 [Bodmer Transcription]

Diplomatic Transcription

By Innocent IV

Edited by Jeffrey C. Witt, Rowan Dorin

Edition: 0.0.0-dev | May 11, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

nhyjhg-d1e508

Sources:

B: Bodmer 80

B38v

157. Vt priuilegia, que quibusdam religiosis personis Romana concessit ecclesia, 1 permaneant inconuulsa, quedam in eis duximus declaranda, ne minus sane intellecta pertrahant ad abusum, propter quem possent merito reuocari, quia priuilegium meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate. Sane quibusdam regularibus apostolica sedes indulsit ut hiis qui eorum fraternitatem assumpserint, si forsan ecclesie ad quas pertinent a diuinis fuerint officiis interdicte, ipsosque mori contingerit, sepultura ecclesiastica non negetur, nisi excommunicati uel nominatim fuerint interdicti, suos quoque confratres, quos ecclesiarum prelati apud ecclesias suas non permiserint sepeliri, nisi excommunicati uel interdicti fuerint nominatim, ipsi ad ecclesias suas deferant tumulandos. Hoc autem de illis confratribus intelligimus qui, uel adhuc manentes in seculo eorum ordini sunt oblati, mutato habitu seculari, uel eis inter uiuos sua bona dederunt, retento sibi quamdiu in seculo uixerint usufructu, qui tamen sepeliantur apud ipsorum regularium uel aliorum non interdictas ecclesias in quibus elegerint sepulturam, ne, si de quibuslibet ipsorum fraternitatem assumentibus fuerit intellectum, pro duobus aut tribus denariis annuatim sibi collatis dissoluatur pariter et uilescat ecclesiastica disciplina; certam tamen et ipsi remissionem optineant ab apostolica sibi sede concessam. Illud etiam quod huiusmodi regularibus est indultum, ut si qui fratrum suorum, qui ab eis missi fuerint ad recipiendas fraternitates siue collectas, in quamlibet ciuitatem, castellum uel uicum aduenerint, si forte locus ille a diuinis sit officiis interdictus, in eorum iocundo aduentu semel in anno aperiantur ecclesie, ut exclusis excommunicatis diuina ibi officia celebrentur, sic intelligi uolumus quod in eadem ciuitate aut castro uel uilla una tantum ecclesia eiusdem ordinis fratribus semel, ut dictum est, aperiatur in anno, quia licet pluraliter dictum sit quod in eorum iocundo aduentu aperiantur ecclesie, non tamen ad ecclesias eiusdem loci diuisim, set predictorum locorum coniunctim, sano referendum est intellectu, ne si hoc modo singulas eiusdem loci eccle- sias uisitarent, nimium uilipendii contingeret sententiam interdicti. Qui uero contra declarationes prescriptas quicquam sibi presumpserint usurpare, graui subiaceant discipline.