Lateran IV, Canon 58 [Bodmer Transcription]

Diplomatic Transcription

By Innocent IV

Edited by Jeffrey C. Witt, Rowan Dorin

Edition: 0.0.0-dev | May 11, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

nhyjhg-d1e516

Sources:

B: Bodmer 80

B39r

158. Quod nonnullis est religiosis indultum, in fauorem pontificalis officii ad episcopos extendentes, concedimus ut cum commune terre fuerit interdictum, excommunicatis et interdictis exclusis, possint quandoque clausis ianuis et suppressa uoce, non pulsatis campanis, celebrare diuina, nisi hoc ipsum eis expresse fuerit interdictum. Verum hoc illis concedimus qui causam aliquam non prestiterint interdicto, nec quicquam fraudis ingesserint, tale compendium ad iniquum dispendium distrahentes.