Lateran IV, Canon 59 [Bodmer Transcription]

Diplomatic Transcription

By Innocent IV

Edited by Jeffrey C. Witt, Rowan Dorin

Edition: 0.0.0-dev | May 11, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

nhyjhg-d1e524

Sources:

B: Bodmer 80

B39r

159. Quod quibusdam religiosis a sede apostolica est prohibitum, uolumus et mandamus ad uniuersos extendi, ne quis uidelicet absque abbatis et maioris partis capituli sui licentia pro aliquo fideiubeat uel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat, ultra summam communi prouidentia constitutam. Alioquin non teneatur conuentus pro hiis aliquatenus respon- dere, nisi forte m utilitatem domus ipsius manifeste constiterit redundasse; et qui contra statutum istud uenire presumpserit, grauiori discipline subdatur.