Lateran IV, Canon 62 [Bodmer Transcription]

Diplomatic Transcription

By Innocent IV

Edited by Jeffrey C. Witt, Rowan Dorin

Edition: 0.0.0-dev | May 11, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

nhyjhg-d1e549

Sources:

B: Bodmer 80

B39r

162. Cum ex eo quod quidam sanctorum reliquias uenales exponunt et eas passim ostendunt, christiane religioni detractum sit sepius, et in posterum presenti decreto statuimus ut antique reliquie amodo extra capsam nullatenus ostendantur nec exponantur uenales. Inuentas autem de nouo nemo publice uenerari presumat, nisi prius auctoritate Romani pontificis fuerint approbate. Prelati uero de cetero non permittant illos qui ad eorum ecclesias causa uenerationis accedunt uanis figmentis aut falsis decipi documentis, sicut in plerisque locis occasione questus fieri consueuit. Eleemosynarum quoque questores, quorum quidam se alios mentiendo abusiones nonnullas in sua predicatione proponunt, admitti, nisi apostolicas uel diocesani episcopi litteras ueras exhibeant, prohibemus. Et tunc preter id quod in ipsis continebitur litteris, nichil populo proponere permittantur. Formam uero, quam communiter talibus apostolica sedes indulget, duximus exprimendam, ut secundum eam diocesani episcopi suas litteras moderentur. Ea siquidem talis est: “ Quoniam ut ait Apostolus ‘ Omnes stabimus ante tribunal Christi ’ recepturi ‘ prout ’ in corpore ‘ gessimus siue bonum ’ fuerit ‘siue malum ’, oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus preuenire ac eternorum intuitu seminare in terris, quod reddente Domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis, firmam spem fiduciamque tenentes, quoniam ‘ qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet uitam eternam ’. Cum igitur ad sustentationem fratrum et egenorum ad tale confluentium hospitale, proprie non suppetant facultates, uniuersitatem uestram monemus et exhortamur in Domino atque in re- ' missionem uobis iniungimus peccatorum, quatenus de bonis a Deo uobis collatis, pias eleemosynas et grata eis caritatis subsidia erogetis, ut per subuentionem uestram ipsorum inopie consulatur, et uos per hec et alia bona que Domino inspirante feceritis ad eterna possitis gaudia peruenire ”. Qui autem ad querendas eleemosynas destinantur, modesti sint et discreti, nec in tabernis aut aliis locis incongruis hospitentur nec inutiles faciant aut sumptuosas expensas, cauentes omnino ne falsum religionis habitum gestent. Ad hec quia per indiscretas et superfluas indulgentias, quas quidam ecclesiarum prelati facere non uerentur, et claues ecclesie contempnuntur et penitentialis satisfactio eneruatur, decernimus ut cum dedicatur basilica, non extendatur indulgentia ultra annum, siue ab uno solo siue a pluribus episcopis dedicetur; ac deinde in anniuer- sario dedicationis tempore quadraginta dies de iniunctis penitentiis indulta remissio non excedat, et infra hunc quoque dierum numerum indulgentiarum litteras precipimus moderari que pro quibuslibet casibus aliquoties conceduntur, cum Romanus pontifex, qui plenitudinem optinet potestatis, hoc in talibus moderamen consueuerit obseruare.