Lateran IV, Canon 63 [Bodmer Transcription]

Diplomatic Transcription

By Innocent IV

Edited by Jeffrey C. Witt, Rowan Dorin

Edition: 0.0.0-dev | May 11, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

nhyjhg-d1e557

Sources:

B: Bodmer 80

B39v

163. Sicut pro certo didicimus, in plerisque locis et a plerisque personis quasi columbas in templo uendentibus, fiunt exactiones et extor- siones turpes et praue pro consecrationibus episcoporum, benedictionibus abbatum et ordinibus clericorum, estque taxatum quantum sit isti uel illi quantumue alteri uel alii persoluendum, et ad cumulum dampna- tionis maioris quidam turpitudinem et prauitatem huiusmodi nituntur defendere per consuetudinem longo tempore obseruatam. Tantum igitur abolere uolentes abusum, consuetudinem huiusmodi, que magis dicenda est corruptela, penitus reprobamus, firmiter statuentes, ut pro hiis siue conferendis siue collatis, nemo aliquid quocumque pretextu exigere ac extorquere presumat; alioquin et qui receperit et qui dederit huiusmodi pretium omnino dampnatum, cum Giezi et Simone condempnetur.