Lateran IV, Canon 69 [Bodmer Transcription]

Diplomatic Transcription

By Innocent IV

Edited by Jeffrey C. Witt, Rowan Dorin

Edition: 0.0.0-dev | May 11, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

nhyjhg-d1e606

Sources:

B: Bodmer 80

B40v

169. Cum sit nimis absurdum ut Christi blasphemus in Christianos uim potestatis exerceat, quod super hoc Toletanum concilium 1 prouide statuit, nos propter transgressorum audaciam in hoc generali concilio innouamus, prohibentes ne Iudei officiis publicis preferantur, quoniam sub tali pretextu christianis plurimum sunt infesti. Si quis autem eis officium tale commiserit, per prouinciale concilium, quod singulis annis precipimus celebrari, monitione premissa, districtione qua conuenit compescatur. Officiali uero huiusmodi tamdiu Christianorum communio in commerciis et aliis denegetur, donec in usus pauperum Christianorum, secundum prouidentiam diocesani episcopi, conuertatur quicquid fuerit a Christianis adeptus, occasione officii sic suscepti, et officium cum pudore dimittat, quod irreuerenter assumpsit. Hoc idem extendimus ad paganos.