Lateran IV, Canon 71 [Bodmer Transcription]

Diplomatic Transcription

By Innocent IV

Edited by Jeffrey C. Witt, Rowan Dorin

Edition: 0.0.0-dev | May 11, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

nhyjhg-d1e622

Sources:

B: Bodmer 80

B40v

171. Ad liberandam Terram Sanctam de manibus impiorum, ardenti desiderio aspirantes, de prudentum uirorum consilio, qui plene nouerunt circumstantias temporum et locorum, sacro approbante concilio diffinimus ut ita crucesignati se preparent, quod in kalendis Iunii sequentis post proximum, omnes qui disposuerunt transire per mare conueniant in regnum Sicilie; alii, sicut oportuerit et decuerit, apud Brundusium et alii apud Messanam et partes utrobique uicinas, ubi et nos personaliter Domino annuente disposuimus tunc adesse, quatenus nostro consilio et auxilio exercitus christianus salubriter ordinetur, cum benedictione diuina et apostolica profecturus. Ad eundem quoque terminum se studeant prepa- rare qui proposuerunt proficisci per terram, significaturi hoc interim nobis, ut eis ad consilium et auxilium legatum idoneum de nostro latere concedamus. Sacerdotes autem et alii clerici, qui fuerint in exercitu christiano, tam subditi quam prelati, orationi et exhortationi diligenter insistant, docentes eos uerbo pariter et exemplo, ut timorem et amorem diuinum semper habeant ante oculos, ne quid dicant aut faciant quod diuinam maiestatem offendat. Et si aliquando lapsi fuerint in peccatum, per ueram penitentiam mox resurgant, gerentes humilitatem cordis et corporis, et tam in uictu quam in uestitu mediocritatem seruantes, dissensiones et emulationes omnino uitando, rancore ac liuore a se penitus relegatis, ut sic spiritualibus et materialibus armis muniti, aduersus hostes fidei securius prelientur, non de sua presumentes potentia, set de diuina uirtute sperantes. Ipsis autem clericis indulgemus ut beneficia sua integre percipiant per triennium ac si essent in ecclesiis residentes et, si necesse fuerit, ea per idem tempus pignori ualeant obligare. Ne igitur hoc sanctum propositum impediri uel retardari contingat, uniuersis ecclesiarum prelatis districte precipimus ut singuli per loca sua illos qui signum crucis disposuerunt resumere ac tam ipsos quam alios crucesignatos et quos adhuc signari contigerit, ad reddendum Domino uota sua diligenter moneant et inducant et, si necesse fuerit, per excommunicationis in personas et interdicti sententias in terras ipsorum, omni tergiuersatione cessante, compellant, illis dumtaxat exceptis, quibus tale impedimentum occurrerit, propter quod secundum sedis apostolice prouidentiam, uotum eorum commutari merito debeat uel differri. Ad hec ne quid in negotio Iesu Christi de contingentibus omittatur, uolumus et mandamus ut patriache, archiepiscopi, episcopi, abbates, et alii qui curam optinent animarum, studiose proponant commissis sibi populis uerbum crucis, obsecrantes per Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unum solum, uerum, eternum Deum, reges, duces, principes, marchiones, comites et barones aliosque magnates, necnon communia ciuitatum, uillarum et oppidorum, ut qui personaliter non accesserint in subsidium Terre Sancte, competentem conferant numerum bellatorum cum expensis ad triennium necessariis secundum proprias facultates, in remissionem peccatorum suorum, prout in generalibus litteris est expressum et ad maiorem cautelam etiam inferius exprimetur. Cuius remissionis uolumus esse participes non solum eos qui ad hoc naues proprias exhibebunt, set et illos qui propter hoc opus naues studuerint fabricare. Renuentibus autem, si qui forte tam ingrati fuerint Domino Deo nostro, ex parte apostolica firmiter protestentur, ut sciant se super hoc nobis in nouissimo districti examinis die coram tremendo iudice responsuros, prius tamen considerantes qua conscientia quaue securitate comparere poterunt coram unigenito Dei filio Iesu Christo, cui ‘ omnia dedit Pater in manus,' si ei pro peccatoribus crucifixo seruire renuerint in hoc negotio quasi proprie sibi proprio, cuius munere uiuunt, cuius beneficio sustentantur, quin etiam cuius sanguine sunt redempti. 2 Ne uero in humeros hominum honera grauia et importabilia imponere uideamur, que digito nostro mouere nolimus, similes illis qui dicunt ‘ utique ’, set non faciunt, 3 ecce nos de hiis que ultra necessarias et moderatas expensas potuimus reseruare, triginta milia librarum in hoc opus concedimus et donamus, preter nauigium quod crucesignatis de urbe atque uicinis partibus conferemus, assignaturi nihilominus ad hoc ipsum tria milia marcharum argenti, que apud nos de quorundam fidelium eleemosynis remanserunt, aliis in necessitates et utilitates predicte terre per manus felicis memorie Alberti Hierosolymitani patriarche ac magistrorum Templi et Hospitalis fideliter distributis. Cupientes autem 5 alios ecclesiarum prelatos necnon clericos uniuersos et in merito et in premio habere participes et consortes, ex communi concilii approbatione statuimus ut omnes omnino clerici, tam subditi quam prelati, uicesimam ecclesiasticorum prouentuum usque ad triennium integre conferant in subsidium Terre Sancte, per manus eorum qui ad hoc apostolica fuerint prouidentia 3 ordinati; quibusdam dumtaxat religiosis exceptis, ab hac prestatione merito eximendis, illisque similiter qui assumpto uel assumendo crucis signaculo, sunt personaliter profecturi. Nos autem et fratres nostri sancte Romane ecclesie cardinales plenarie decimam persoluemus, sciantque se omnes ad hoc fideliter obseruandum per excommunicationis sententiam 5 obligatos, ita quod illi qui super hoc fraudem scienter commiserint, sententiam excommunicationis incurrant. Sane quia iusto iudicio celestis imperatoris obsequiis inherentes, speciali decet prerogatiua gaudere, cum tempus proficiscendi annum excedat in modico, crucesignati a collectis uel talliis aliisque grauaminibus sint immunes, quorum ‘ personas et bona post crucem assumptam sub beati Petri et nostra protectione suscepimus, statuentes ut sub archiepiscoporum et episcoporum ac omnium prelatorum ecclesie Dei defensione consistant, propriis nichilominus protectoribus ad hoc specialiter deputatis, ita ut donec de ipsorum obitu uel reditu certissime cognoscatur, integra maneant et quieta; et si quisquam contra presumpserit, censura ecclesiastica compescatur. Si qui uero proficiscentium illuc ad prestandas usuras iuramento tenentur adstricti, creditores eorum ut remittant eis prestitum iuramentum et ab usurarum exactione desistant, eadem precipimus districtione compelli. Quod si quisquam creditorum eos ad solutionem coegerit usurarum, eum ad restitutionem earum simili cogi animaduersione mandamus. Iudeos uero ad remittendas usuras per secularem compelli precipimus potestatem et, donec illas remiserint, ab uniuersis christifidelibus per excommunicationis sententiam eis omnino communio denegetur ’. 1 Hiis autem qui Iudeis debita soluere nequeunt in presenti, sic principes seculares utili dilatione prouideant, quod post iter arreptum, usquequo de ipsorum obitu uel reditu certissime cognoscatur, usurarum incommoda non incurrant, compulsis Iudeis prouentus pignorum quos interim ipsi perceperint, in sortem, expensis deductis necessariis, computare, cum huiusmodi beneficium non multum uideatur habere dispendii, quia solutionem sic prorogat, quod debitum non absorbet. Porro ecclesiarum prelati qui in exhibenda iustitia crucesignatis et eorum familiis negligentes extiterint, sciant se grauiter puniendos. ‘ Ceterum quia cursarii et pirate nimis impediunt subsidium Terre Sancte, capiendo et expoliando transeuntes ad illam et redeuntes ab ipsa, nos eos et principales adiutores et fautores eorum excommunicationis uinculo innodamus, sub interminatione anathematis inhibentes ne quis cum eis scienter communicet in aliquo uenditionis uel emptionis contractu, et iniungentes rectoribus ciuitatum et locorum suorum, ut eos ab hac iniquitate reuocent et compescant; alioquin, quia nolle perturbare peruersos, nichil est aliud quam fouere, nec caret scrupulo societatis occulte, qui manifesto facinori desinit obuiare, in personas et terras eorum per ecclesiarum prelatos seueritatem ecclesiasticam uolumus et precipimus exerceri ’. 5 Excommunicamus preterea et anathematizamus illos falsos et impios christianos qui contra ipsum Christum et populum christianum ‘ Saracenis arma, ferrum et lignamina deferunt galearum; eos etiam qui galeas eis uendunt uel naues, quique in piraticis Saracenorum nauibus curam gubernationis exercent uel in machinis aut quibuslibet aliis aliquod eis impendunt con- silium et auxilium in dispendium Terre Sancte, ipsosque rerum suarum priuatione mulctari, et capientium seruos fore censemus. Precipientes ut per omnes urbes maritimas diebus dominicis et festiuis huiusmodi sententia publice innouetur ’, 6 et talibus gremium non aperiatur ecclesie, nisi totum quod ex commercio tam dampnato perceperint, et tantundem de suo in subsidium predicte Terre transmiserint, ut equo iudicio in quo deliquerint puniantur. 7 Quod si forte soluendo non fuerint, sic alias reatus talium castigetur, quod in pena ipsorum aliis interdicatur audacia similia presumendi. Prohibemus insuper omnibus christianis et sub anathemate interdicimus, ne in terras Saracenorum, qui partes orientales inhabitant, usque ad quadriennium transmittant aut transuehant naues suas, ut per hoc uolentibus transfretare in subsidium Terre Sancte maior nauigii copia preparetur et Saracenis predictis subtrahatur auxilium, quod eis consueuit ex hoc non modicum peruenire. Licet autem torneamenta sint in diuersis conciliis 8 sub certa pena generaliter interdicta, quia tamen hoc tempore crucis negotium per ea plurimum impeditur, nos illa sub pena excommunicationis firmiter prohibemus usque ad triennium exerceri. Quia uero ad hoc negotium exequendum, est permaxime necessarium ut principes et populi christiani ad inuicem pacem obseruent, sancta uniuersali synodo suadente statuimus, ut saltem per quadriennium in toto orbe christiano pax generaliter obseruetur, ita quod per ecclesiarum prelatos discordantes reducantur ad plenam pacem aut firmam treugam inuiolabiliter obser- uandam; et qui acquiescere forte contempserint, per excommunicationem in personas et interdictum in terras arctissime compellantur, nisi tanta fuerit iniuriatorum malitia, quod ipsi tali non debeant pace gaudere. Quod si forte censuram ecclesiasticam uilipenderint, poterint non immerito formidare, ne per auctoritatem ecclesie contra eos, tanquam perturbatores negotii crucifixi, secularis potentia inducatur. c Nos ergo de omnipotentis Dei misericordia et beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa quam nobis, licet indignis, Deus ligandi atque soluendi contulit potestatem, 9 omnibus qui laborem istum in propriis personis subierint et expensis, plenam suorum peccaminum de quibus ueraciter fuerint corde contriti et ore confessi ueniam indulgemus et in retributione ' iustorum salutis eterne pollicemur augmentum. Eis autem qui non in propriis personis illuc accesserint, set in suis dumtaxat expensis iuxta facultatem et qualitatem suam uiros idoneos destinauerint, et illis similiter qui licet in alienis expensis, in propriis tamen personis accesserint, plenam suorum concedimus ueniam peccatorum. Huius quoque remissionis uolumus et concedimus esse participes, iuxta quantitatem subsidii et deuo- tionis affectum, omnes qui ad subuentionem ipsius Terre de bonis suis congrue ministrabunt ’, 10 aut circa predicta consilium et auxilium impenderint opportunum, omnibus etiam pie proficientibus in hoc opere sancta et uniuersalis synodus orationum et beneficiorum suorum suffragium impertitur, ut eis digne proficiat ad salutem. Amen.