Lateran IV, Canon 4 [Bodmer Transcription]

Diplomatic Transcription

By Innocent IV

Edited by Jeffrey C. Witt, Rowan Dorin

Edition: 0.0.0-dev | March 06, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

nhyjhg-d1e75

Sources:

B: Bodmer 80

B30r

1
Licet graecos diebus nostris ad obedientiam sedis apostolice reuertentes fouere ac honorare uelimus mores ac ritus
eorum quantum cum deo possumus sustinendo in his tamen illis deferre nec uolumus nec debemus quae periculum generant animarum et
ecclesiastice derogant honestati Postquam enim Grecorum ecclesia cum quibusdam complicibus et fautoribus suis ab obedientia sedis apostolice se
substraxit in tantum graeci ceperunt abhominari latinos quod inter alia quae in derogationem eorum impie committebant si quando sacerdo
tes latini super eorum celebrassent altaria non prius ipsi sacrificare uolebant in illis quam ea tanquam per hoc inquinata la
uissent Baptizatos etiam a latinis ipsi graeci rebaptizare ausu nefario presumebant et adhuc sicut ac
cepimus quidam haec agere non uerentur Volentes igitur tantum ab ecclesia dei scandalum amouere sacro suadente concilio
districte praecipimus ut talia de cetero non praesumant conformantes se tanquam obedientie filii sacrosancte Romane ecclesie matri
suae ut sit unum ouile et unus pastor b1 Si quis autem aliquid tale presumpserit excommunicationis mucrone percussus ab omni officio et
beneficio ecclesiastico deponatur