Lateran IV, Canon 6 [Bodmer 80 Transcription]

Diplomatic Transcription

By Innocent IV

Edited by Jeffrey C. Witt, Rowan Dorin

Edition: 0.0.0-dev | March 07, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

nhyjhg-d1e92

Sources:

B: Bodmer 80

B30r

1
Sicut olim a sanctis patribus noscitur institutum metropolitani singulis annis cum suis suffraganeis prouincialia non
omittant concilia celebrare, in quibus de corrigendis excessibus et moribus reformandis, presertim in clero, B30v
diligentem habeant cum dei timore tractatum, canonicas regulas et maxime quae statute sunt in hoc generali concilio relegen
tes, ut eas faciant obseruari, debitam penam transgressoribus infligendo. Vt autem id ualeat efficacius ad
inpleri per singulas dyoceses statuant personas idoneas, prouidas uidelicet et honestas, quae per totum annum simpliciter
et de plano, absque ulla iurisdictione sollicite inuestigent quae correctione uel reformatione sunt digna,
et ea fideliter proferant ad metropolitanum et suffraganeos in concilio subsequenti, ut super hiis et aliis, prout utili
tati et honestati congruerit, prouida deliberatione procedant. Et quod statuerint faciant obseruari, pu
plicaturi ea in episcopalibus synodis annuatim per singulas dioceses celebrandis. Quisquis autem hoc salutare
statutum neglexerit adimplere, a sui executione officii suspendatur.