Librum I, Prologus, Questio 1 [Toulouse 1652 Transcription]

Diplomatic Transcription

By Petrus de Tarantasia

Edited by: Jeffrey C. Witt

Edition: 2015.08-dev-master | August 16, 2015

Original Publication: Lombard Press, Baltimore, MD, August 16, 2015

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

pdt-l1prolq1

1
Ad evidentiam doctrinae sequentis quaeruntur hic sex

2
Primo de genere huius doctrinae, An sit scientia.

4
Quarto de fine, An sit speculativa, vel practica.

5
Quinto de necessitate, Utrum post alias scien
tias sit necessaria.

6
Sexto de modo, An conveniat modus inquisitivus per rationes, et argumenta.

7Ad primum sic proceditur. 1. Omnis scien
tia est de solis intelligibilibus: Theologia
non est de solis intelligibilibus. Ergo non est scien
tia. Probatio mediae. Dicit Augustinus libro 83
quaestionibus
.
Quaedam creduntur, quae numquam intelli
guntur, ut est omnis Historia, singularia, et humana gesta percurrens: de multis vero talibus est
Theologia. Ergo etc.

82. Nulla scientiae est de singularibus, quia, sicut
ait philosophus primo metaphyiscae, singularium
est experientia, ars vero et scientia universalium
et Theologia vero pro maiori parte est de singulari
bus. Ergo etc.

93. Omnis scientia procedit ex aliquibus prin
cipiis per se notis: Theologia vero procedit ex
credibilibus non per se notis.

10Contra. 1. Augustinus 13 de Trinitate. Theo
logia est scientia, de his quae ad salutem animae
pertinet.

112. Certior est cognitio tradita per divinam in
spirationem, quam per humanam ratione, quia
inspiration non potest errare, sicut rationcinatio.
Ergo certior est cognitio Theologiae, quam Phi
losophiae: Ergo potius debet dici scientia.

12Respondeo. Sicut dicit Augustinus I de libero
arbitrio
scire aliquid est ratione percipere, aut TA2rb
ergo secundum viam rationis inferioris, quae consu
lit leges inferiores causarum, et effectuum naturalium
ab illis lumen cognitionis, scilicet principia sua
suscipiendo; aut secundum viam rationis supe
rioris, quae consulit leges aeternas dispositionum
divinarum ab illis lumen irradiationis accipien
do: inferiora quidem perfecte a ratione capiuntur,
superiora vero non, quia excellunt, sicut lux can
delae perfecte ab oculo capitur, sed lux solis non;
unde oportet, quod multo major credatur, quam
videri possit et habitus vero cognitionis secundum
viam inferiorem proprie dicitur scientia: habitus
perficiens secundum viam superiorem proprie
sapientia: Nam, ut ait augustinus 14 de Trinitate
scientia est proprie cognitio rerum humanarum,
sapientia divinarum;
large tamen utraque dicitur
et sapientia, et scientia. Dico ergo, quod Theo
logia large potest dici scientia, sed stricte et pro
prie sapientia.

13Ad 1. Omnis scientia est de solis intelligibili
bus.
Responsio. Verum est primo, et per se tanquam
de obiecto; sed ex consequenti, et a posteriori, est
de sensibilibus, per quae quasi exemplificando ma
nifestat passiones subjecti, non per argumenta
probando: sicut Mathematica rationem figurarum
intelligibilium exemplificat per descriptionem
figurarum visibilium; hoc autem contingit propter
necessitatem discentis, non scientiae: Sic ergo
Theologia primo et per se est de intelligibilibus
solis, scilicet divinis; sed per posteius de sensibi
libus, scilicet exempli gratia ad manifestanda di
vina. Vel propositio prima intelligitur de scientia
humana, quae innititur lumini imperfecto, et de
terminato; Divina vero lumini divino infuso,
quod habet efficaciam ad omnia et singula in pro
priis etiam rationibus manifestanda.

14
Ad 2. Nulla scientiae est de singularibus. Responsio.
Theologia non est de singularibus ut sunt sin
gularia in se, sed ut universalia virtute per comparationem ad alia similia. Non enim est de sin
gularibus secundum intellectum literalem solum,
sed magis secundum spiritualem, ut de Abraham, in quo est universale exemplar credendi: univer
sale quippe aliquid dicitur quaturo modis: aut in
praedicando, ut species de individuis; aut in exem
plando, ut forma de sotularibus faciendis: aut in
significando, ut Iacob habens duas uxores ad om
nes viros perfectos in utraque vita significandos;
aut in causando, ut Deus, qui est causa universa
lis creationis omnium; et Christus causa univer
salis Redemptionis omnium hominum. Omne
igitur, de quo hic agitur, est universale aliquo
horum quatuor modorum.

15
3. Omnis scientia procedit etc. Responsio.
Principia per se nota, seu communes animi con
ceptiones duplicia sunt, quaedam enim sunt com
munia, quae omnes suscipiunt, ut Omne totum
majus est sua parte; quaedam propria alicuius
scientiae, quae non omnes, sed docti probant, ut,
In omni, quod est citra primum, differunt esse, et
quod est. Non omnis scientia procedit ex com
munibus principiis, quae per se nota sunt omni
bus, imo ex proprijs, quae solum sapientibus:
sic Theologia procedit ex articulis, qui per
se noti sunt non omnibus, sed fidelibus, quia in
genere credibilium omnia alia per ipsos probatur
ipsis vero non: quamvis manifestentur rationibus
quibusdam, et defendantur.

16TA2va
Ad Secundum sic proceditur. 1. Secun
dum Philosophum in libro Posteriorum
una est scientia, quae est unus generis determina
ti, vel subjecti; sed Theologia non est unius gene
ris subiecti, quia de rebus fruibilibus, et utilibus
agit. Ergo etc.

17
2. In scientijs humanis non est una scientia
de naturalibus, et moralibus. Ergo nec in divinis.

18
3. De rebus, et signis non est una scientia:
Theologia determinat simul de utrisque: Ergo
non est scientia una.

19Contra. 1. Augustinus de libero arbitrio: si sum
mum bonum est unum, oportet eam veritatem, in
qua cernitur, unam esse; sed in nullius scientiae ve
ritate cernitur ratio summi boni, nisi in Theologia; Ergo etc.

20
2. Quod per superabundantiam dicitur, uni
soli convenit. Ergo scientia altissima. et nobilissi
ma non potest esse, nisi una. Ergo etc.

21
3. De rebus diversorum generum contingit
esse scientiam unam sub ratione una, sicut Meta
physica
de omnibus entibus sub ratione entis:
De omnibus vero agit Theologia sub ratione
una, scilicet sub ratione divina. Ergo etc.

22Respondeo. Unum genus dicitur dupliciter.
vel unitate univocationis, quomodo unum ali
quid praedicatur aequaliter de pluribus, ut animal
de suis speciebus, vel analogice, quando non
aequaliter, sed per reductionem ad aliquid unum:
hoc autem dupliciter, vel sicut ad subjectum, ut
sanum de urina, et medicina per comparationem
ad sanitatem animalis, scilicet ad subjectum sus
ceptibile sanitatis; vel sicut ad causam, et hoc
dupliciter, vel ita quod illud dicitur de causa, et
causatis per participationem, sed inaequalem, quia
de causa per prius, ut esse de substantia, et de acci
dente; vel ita, quod de causa per essentiam, de
causatis vero per participationem, ut ens de ente
creato et increato. Quoties vero unum genus di
citur, potest dari una scientia. Cum ergo hic aga
tur de rebus divinis, Divinitas vero in Deo sit per
essentiam, in aliis per participationem, haec est
una scientia ultimo modo unitatis, qui dictus
est. Nam primo modo scientia naturalis de cor
pore mobile potest ici una; secundo modo scien
tia Medicinae, quae est scientia sai et aegri; tertio
modo Metaphysica, quae est de ente divino.

23Et sic patet ad 1. de rebus fruibilibus, et utilibus.

24Ad 2. de rebus naturalibus et moralibus, et ad
3. de rebus et signis. Responsio. Scientia humana agit
de illis sub rationibus propriis, quae sunt diversae,
et ideo non est una; sed Theologia sub una ratione
divina, inquantum scilicet ad Deum ordinantur,
de quo principaliter intenditur, et ideo est una.

25
Ad tertium Articulum proceditur sic. 1.
Theologia denominatur a Theos, quod est
Deus, et a logos, quod est Sermo: aut ergo quia a
Deo, aut quia de Deo: Si primo modo ergo om
nis scientia potest dici Theologia: quod falsum
est; si quia de Deo, ergo Deus est subjectum eius.

26
2. Secundum Philosophum in principio libro
de anima
. Honorabilior est scientia, quae est de
honorabiliori subjecto. Ergo honorabilissima,
quae est de honorabilissimo etc.

27Contra 1. Boetius libro de Trinitate. Forma sim
plex nulli subjectum esse potest.

282. Quamvis secundum Philosophum libro 2
Physicarum
efficiens, forma, et finis in eandem sub
stantiam causae coincidant: idem enim secundum
substantiam est finis naturae generantis, forma ge
nerati, principium etiam efficiens generandi si
mile sibi; non tamen simul coincidunt in unum
materiae et finis, quae materiae quid est imperfectis
simum, finis vero quod optimum: Deus vero
est finis Theologiae, secundum illud ad Romanos 10.
Finis Legis Christus: Non ergo materiae.

293. Hugo de S. Victore libro de Sacramentis
dicit, quod aliarum scientiarum materia sunt ope
ra conditionis, Theologiae vero opera restaurationis: non ergo Deus.

304. Super primum Psalmum dicit quaedam
Glossa,
quod materia Sacrae Scripturae est totus
Christus caput cum membris.

315. Augustinus et Magister dicunt, quod est de
rebus, et signis, et de rebus utilibus, et fruibilibus.
Ergo de omnibus.

32Respondeo. Secundum quosdam de subjecto
Theologiae est loqui tripliciter secundum tria, quae
sunt in unoquoque ente completo substantia, virtus,
operatio; primo modo subjectum Theologiae est
Deus: secundo modo Christus, qui est virtus
Patris; tertio modo opera restaurationis per Chri
stum facta. Unde Subjectum totus Theologiae
est substantia divina per Christum in operibus
reparationis manifestata. De operibus vero crea
tionis agitur ibi per accidens, ut manifestius pa
teant opera restaurationis. Sed contra: Omnia en
tia sunt opera Dei et Christi. Ergo eadem ratione
omne ens esset subjectum Theologiae. Secundum
alios vero subjectum scientiae dicitur aliquid tri
pliciter; scilicet illud, ad quod omnia alia redu
cuntur, vel sicut ad principium radicale, vel sicut
ad totum integrale, vel sicut ad genus universale;
Primo modo Geometriae subjectum potest esse
punctus, a quo fluit tota natura quantitatis con
tinuae; Secundo modo Corpus quantitas, in quo
omne genus dimensionis includitur; Tertio mo
do quantitas continua immobilis, quae de qua
ibet figuram specie praedicatur. Primo modo
Deus est subjectum Theologiae; Secundo modo
Christus. Tertio ens divinum. Sed non videtur
consuetum, ut principium dicatur subjectum, nam
per principia de subjectis conclusiones probatur.
Secundum alios ergo subjectum vel materia di
citur dupliciter, stricte et proprie, sive subjectum
intentionis, de quo principaliter agitur, et ad
quod alia omnia reducuntur, et sub eius ratione
aliquo modo continentur, per quod scientia di
stinguitur, et ideo etiam intitulatur; vel large et
communiter, sive subjectum executionis, scilicet
omne id, de quo in scientia tractatur: verbi gratia artis
domificatoriae subjectum vero executionis, materiae, circa
quam negociatur, scilicet ligna, et lapides. Pri
mo modo Deus est subjectum Theologiae: seTA3ra
cundo modo omnes res divinae, inquantum esse
divinum participant.

33Ad 1. in contrarium. Forma simplex etc. Respondeo
Id intelligitur de subjecto naturae, non doctrinae,
quia per hoc nihil ponitur in subjecto ipso, sed
in docente, sicut per laudationem Caesaris, nihil
ponitur in ipso Caesare, sed in laudante.

34Ad 2. De fine, et materiae. Respondeo. Duplex est
materiae, scilicet ex qua, quae est pars rei, et est subjectum operationis naturae; haec non coincidit
cum fine; et circa quam, scilicet objectum, quod
est subjectum operationum animae; haec coinci
dere potest: unde virtus altissima, scilicet Cha
ritas idem habet pro obiecto, et fine: et similiter
Theologia, quae est altissima scientia.

35Ad 3. Quod opponitur de operibus restaura
tionis. Respondeo. De solo Deo est Theologia, ut de
subjecto intentionis, cuius proprietates notificare
intendit: De alijs vero, ut de subjecto executio
nis tanquam per quae notificatur: quaedam tamen
ad id notificandum in ratione summi boni beatifi
cantis (Sic enim est finis rationialis creaturae) ordi
nantur propinquius, ut opera restaurationis; quae
dam remotius, ut opera caetera. Et ideo dicit Glossa,
quod materiae Sacrae Scripturae est Christus, sive
opera restaurationis. Ad caetera patet ex dictis.

36Ad quartum sic proceditur 1. Boetius libro de
Trinitate
dicit, quod speculativae tres sunt
partes, scilicet Theologia sine motu abstracta,
Mathematica sine motu in abstracta, et naturalis
cum motu inabstracta. Ergo Theologia est scien
tia speculativa.

372. Secundum Philosophum 1 Metaphysica No
bilissima scientia est sui gratia; practicae vero non
sic sunt sui gratia, sed propter opus. Ergo etc.

383. Ethica 6 dividit habitus spe
culativos in intellectum, qui est habitus princi
piorum, et scientiam, quae est habitus conclu
sionum, et sapientiam, quae est habitus utorum
que simul, non tamen quorumlibet, sed altissi
morum principiorum, et conclusionum: Theo
logia vero Sapientia est. Ergo, etc.

39ΒΆ Contra 1. Opus practicae est, secundum Philo
sophum
libro 6 Ethica
non sui gratia, sed ut boni
fiamus; tale vero est opus Theologiae. Ergo, etc.

402. Scientia legum practica est: Theologia vero
scientia legum est, scilicet veteris et novae. Ergo etc.

411. Videtur, quod simul sit utrumque, 1. Quia spe
culativae secundum Philosophum 1 Metaphysica finis est
veritas; practicae vero opus: Theologiae vero
finis est utrumque, quia agit de fide, et moribus.

422. Docet modum vivendi contemplativum
et activum: Ergo est contemplativa et activa.

43Respondeo. Scientia est perfectio intellectus
humani: humanus vero intellectus considerari
potest tripliciter; vel in se, secundum quod respi
cit cognitionem; vel in extensione ad affectum,
secundum quod excitat affectionem; vel in exten
sione ad opus exterius, secundum quod regulat
operationem: secundum hoc perficitur triplici
habitu: primo modo habitu cognitionis pure spe
culativae; ultimo modo habitu cognitionis pure TA3rb
practicae, medio modo habitu cognitionis mediae
partim speculativae, partim practicae, quia medium
sapit naturam utriusque extremi: hujus enim co
gnitio complementum et terminus est speculatio
nis: principium vero primum, sed non proximum
actionis: unde per reductionem continet utrum
que genus, sed principaliter genus practicae. Pri
mus habitus proprie appellatur scientia; ultimus
proprie ars: medius proprie sapientia. Talis ha
bitus est Theologia, quae est de ultimo fine om
nium scientiarum, quo solo tota perficitur intel
lectiva anima, in quo continentur aliarum fines.
In ipso enim est, ut Plato dicit, et recitat Augu
stinus
libro de Trinitate
ratio intelligendi, et causa
subsistendi, et ordo inveniendi. Unde sicut dicit
Hieronymus ad Marcellam, quo modo Philosophi
solent disputationes in Physciam et Ethicam,
Logicamque partiri: ita eloquia divina aliuan
do de natura agunt, ut in Genesi; aliquando de
moribus, ut in Proverbijs; aliquanod de Logica,
pro qua nostri Theologi Theologicen sibi ven
dicant, ut in Evangelijs: in Deo enim est prima
potestas, quae est principium, et finis omnis mo
tus, et operationis; et prima veritas, quae est
principium et finis omnis speculationis; et boni
tas prima, quae est finis, et principium omnis
actionis moralis.

44
Ad 1. Ex Boetio Rspondeo Duplex est Theolo
gia secundum Hugonem libro de origine artium,
una mundana, scilicet Metaphysica, quae Dei co
gnitionem investigat per rationes mundanas; al
tera Ecclesiastica, quae per divinas; prima est pure
speculativa, non practica; secunda utrumque.

45Ad 2. Practicae non sunt sui gratia etc. Respondeo
Verum est de pure practicis.

46Ad 3. De Sapientia Respondeo Philosophus acci
pit sapientiam dictam a sapere, sed Theologus a
sapore.

47Ad 1. In contrarium. Opus practicae etc. Respondeo
Loquitur de pure practica.

48Ad 2. De scientia legis. Respondeo Non est simile
de lege humana particulari, quae respicit ordinem
determinatum hominis ad hominem, qui est per
opera exteriora; et de lege divina universali, quae
respicit ordinem universalem hominis in se, et
ad Deum, et ad proximum, quae est secundum
omnes vires humanas, et actus earum sive exte
riores, sive interiores. Nec obstat praedictis si di
catur, quod finis Theologiae est contemplatio Dei
per speciem in futuro, et a fine debet fieri deno
minatio; quia hoc intelligitur de fine proximo,
et proprio, non remoto et communi.

49Ad quintum Articulum sic 1
Per Philosophum habetur de omni genere
entium scientia tam de divinis, quam de humanis:
tam de rebus, quam de signis, ut patet per divisio
nem Philosophiae. Ergo superfluit Theologia.

502. Omnis scientiae finis est perfectio intellectus
vel speculativi, vel practici: per Philosophiam
vero habetur in demonstrativis perfectio specula
tivi, in moralibus perfectio intellectus practici.
Ergo superfluit Theologia.

51TA3va
3. Aliis animalibus ad acquirendam suam
perfectionem sufficit natura; Ergo multo magis
homini tanquam nobiliori: Ergo non est homini
ad perfectionem ulla scientia necessaria, qua
non possit acquirere per naturam Ergo etc.

52
Contra 1. Augustinus Theologia est scientia
de ijs, quae ad salutem animae pertinent;
haec autem
est valde necessaria.

532. Nullus effectus improportionatus suae
causae sufficienter ducit in cognitionem eius: com
nis effectus naturalis sic se habet respectu primae
causae. Ergo scientia per huiusmodi effectus non
est sufficiens ad cognitionem primae causa. Ergo
oportet alteram esse.

54
Respondeo. Finis creaturae rationalis est assimi
latio cum suo Creatore per speciem contempla
tionois: haec autem contemplatio duplex est, vel
per creata, in quibus relucet obscure, vel per es
entiam propriam, in qua clarissime: prima est
speculatio per viam naturae in praesenti, et hic est
finis scientiarum Philosophicarum: secunda per
viam gratiae, et menriti, quae erit in futuro per im
mediatam visionem, et hic est finis ultimus crea
turae rationalis: cum ergo non posint homines in
finem tendere, nisi eum cognoscant, nec per natu
rales Philosophias nosse valeant (non enim per na
turam cognoscibile est, quomodo lux infinita in
tellectui finito se contemperando infundat imme
diate) oportet, quod sit alia scientia superior, quae
hoc doceat: quae sit de Deo, inquantum est finis,
non generaliter cuiuslibet creaturae, sed creaturae
rationalis. Scientia quidem Theologica mundana
agit de entibus, ut exeunt ab uno ente semper
actu, scilicet Deo: sed Theologia divina prout re
deunt in ipsum, ut in finem suum: unde cum sit
de Deo, ut de fine ultimo, finis vero sit causarum
nobilissima, ipsa est scientia nobilissima, et altissi
ma:
et quia suprema, ideo utitur alijs inferiori
bus, et ipsae ancillantur eidem.

55Ad 1. Per Philosophiam habetur scientia etc.
Respondeo. Quamvis per Philosophiam habeatur sci
entia de omni genere entium sub ratione generali,
inquantum entia sunt; non tamen secundum om
nem modum, quia non secundum modum nobi
liorem scilicet reductionis in Deum, ut in cau
sam finalem.

56Ad 2. Per Philosophiam habetur perfectio in
tellectus. Respondeo. Habetur quidem perfectio intel
lectus sufficiens secundum modum naturae, sed
non simpliciter, nec de facili, quia natura, im
perfecta est sine dono gratiae.

57Ad 3. De animalibus. Respondeo Argumentum
non est a minori, sed a maiori constrictive: ex eo
enim, quod homo nobilior incomparabiliter est,
ideo perfectio eius transcendit genus suum, ideo
non sufficit ad eius perfectionem natura, sicut
animalibus caeteris.

58TA3vb
Ad ultimum sic proceditur Ecclesiasticus 7 Al
tiora te ne quaesieris
etc Divina sunt nobis
altiora: Ergo non sunt per viam rationis inqui
renda

592. Damescenus libro primo Quae tradita sunt nobis a
Prophetis et Evangelistis suscipimus, et venera
mur, nil ultra hoc inquirentes; sed ultra sunt
rationes, et argumenta. Ergo etc.

603. Ambrosius. Tolle rationem ubi Fides quae
ritur: picatoribus creditur, non dialecticis.

614. Ut dicit Gregorius, Fides non habet me
ritum, cui humana ratio praebet experimentum.
Ergo inquisitio ratiocinativa enervat meritum
fidei: ergo mala est.

62Contra 1. Divina habent esse aeternum: ergo
necessarium: sed ad omnem veritatem necessa
riam monstrandam sunt rationes necessariae, ut
dicit Richardus libro de Trinitate. Ea vero quae sunt, non
est malum inquirere. Ergo etc.

632. Laudabile est fidem defendere contra ad
versarios: hoc autem non potest fieri auctoritatibus, quia non reciperent. Ergo oportet quod
fiat rationibus.

643. Augustinus primo de Trintiate Adversus
garrulos ratiocinatores, elatiores quam capa
ciores, rationibus Catholicis, et congruis simili
tudinibus est utendum.

65Respondeo. Duplex est modus inquirendi per
rationes; quidam modestus, quo ratio supponi
tur fidei; quidam praesumptuosus, quo praepo
nitur: primus competit Theologiae non ad fidei
probationem, sed ad declarationem quoad infi
deles, et secundus non.

66Ad 1. Altiora te, etc. Respondeo Loquitur de in
quisitione temeraria.

67Ad 2. Quod obijcitur de Damasceno Rspondeo. Ultra
Scripturam Sacram esse dicitur, quod ibidem nec
expresse, nec impliciter continetur, sive quod ei
adversatur, non quod consonat, sicut dicitur
aliud Evangelium, id est contrarium: Glossa.

68Ad 3. Quod obijcitur de Ambrosio. Respondeo. Ad
faciendam fidem ratio cessare debet, quia exclu
dit meritum, sed non ad declarandam et defendendam.

69Ad quartum Gregorii. Respondeo. Loquitur de ex
perimento et ratione faciente fidem, non de ad
miniculante, et adiuvante.