Liber I, Quaestio 10

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt, John T. Slotemaker

Edition: 0.0.0-dev | May 01, 2014

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q10

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L36r

Liber I, Quaestio 10

[Circa textum]

1 " Nunc ad distinctionem personarum " [a] . Haec est nona distinctio huius primi in qua postquam Magister determinavit de generatione divina, nunc determinat de duratione Patris et Filii coaeterna. Et dividitur in duas quia ostendit primo eorum coaeternitatem quantum ad modum essendi intrinsecum, secundo quantum ad modum dicendi vel significandi extrinsecum. Secunda ibi " hic quaeri potest " [b] .

2 Prima dividitur in quattuor quia primo praemittit divinarum personarum distinctionem, secundo subiungit earum aequalem durationem, tertio inducit contra hoc haereticorum obiectionem, quarto fefellit oppositis praesumptionem. Secunda ibi " genitus est enim " [c] . Tertia "sed contra hoc" [d] . Quarta [1] " sed quaeris " [e] .

3 Secunda principalis dividitur in tres quia primo movet quamdam disputabilem sententiam, secundo concordat doctorum apparentem repugnantiam, tertio infert conclusionem circa hoc tenendam. Secunda ibi " dicamus ergo Filium " [f] . Tertia ibi " [Sed inquiet haeretics] [2] " [g] . Et haec est divisio huius lectionis.

[Quaestio]

4 L36v Utrum cuilibet supposito seu personae divinae naturae repugnet prioritas cuiuscumque durativae mensurae?

[Rationes principales]

5 Quod non quia Verbum est mensura creaturae, ergo Verbum non est Patri coaeternum. Antecedens patet et consequentia probatur quia mensura debet aequari et mensurative suo mensurato proportionari.

6 Secundo, Verbum divinum est immensum, ergo aeternitate non est mensuratum quia contradictio videtur quod immensum mensuretur. Antecedens est catholicum. Confirmatur quia Verbum est supra et ultra aeternitatem, ergo aeternitate non est mensuratum. Alias probatur Exodi tertio: "Dominus regnabit et ultra" [h] .

7 Tertio, aeternitas est facta, ergo Verbum non est aeternitas, nec ea mensuratur. Antecedens patet per Augustinum, 83 quaestionibus ubi dicit: " Deus est auctor aeternitatis " [i] . Item Boetius dicit quod " sicut nunc fluens facit temporis sic nunc stans et permanens facit aeternitatem " [j] .

8 In oppositum est Magister Sententiarum in hac distinctione [k] . Item, in simile, in hac Trinitate nihil prius aut posterius, etc.

[Prima conclusio]

9 Prima conclusio: licet aeternaliter seu aeternitatis duratio in abstracto ad extra non sit communicabilis perfectio, ipsa tamen est cuiuslibet producti aeterna et formalis mensuratio. Prima pars quia sequeretur quod creatura Deo posset esse coaeterna vel quod quaelibet creatura esset producta ante quodlibet tempus, sed utrumque est falsum, impossibile, ergo. Secunda pars probatur quia Deo respectu creaturae conveniunt proprietates mensurae proprie et non transumptive solum, ergo. Antecedens ostendit Aegidius, libro secundo, distinctione octava, questione tertia, parte secunda [l] quoniam sibi competit ratio numeri temporaliter, uniformiter, simpliciter, et indivisibiliter. Secundo, quia creaturae competit ratio adaequationis dupliciter, scilicet per conformitatem et imitationem, ergo sequitur quod Deus causaliter, formaliter sit mensura cuiuslibet entis producti. Prima pars conclusionis confirmatur quia nulli creaturae potest competere invariabilitas, immutabilitas, et simultaneitas, ergo nec aeternitas. Patet consequentia quia illae sunt proprietates aeternitatis ut post patebit. Et antecedens patet quia secundum Gregorium " eo ipso quo creatura est vicissitudinem mutabilitatis habet " [m] .

10 Primum corollarium: immensitas et aeternitas mensurae non infert immensitatem mensuratae naturae, contra Iohannem de Marchia quaestione prima Sententiarum, determinationi in responsione primae contra secundam conclusionem [n] . Patet quia Deus immensus est formalis mensura creaturae, et tamen creatura non est immensa, et per consequens non est ei adaequata proportionaliter, ut dicit ibi.

11 Secundum corollarium: aeternitatis formalis ratio non est perfectionis simpliciter denominatio. Patet quia quaelibet talis perfectio est ad extra communicabilis creaturae concretive, sed aeternitas non est communicabilis creaturae, igitur.

12 Ex primo corollario [3] et conclusione sequitur quod quaelibet materialis et divisibilis natura mensuratur immateriali et indivisibili mensura aliquo modo et non adaequate.

13 Tertium corollarium: licet aeternitas ut sic non sit perfectio ut si simpliciter denotative, tamen est modus perfectionis identitate, realiter, et entitative. Prima patet per corollarium secundum [o] . Secunda probatur quia aeternitas essentialiter est Deus aeternus.

[Secunda conclusio]

14 Secunda conclusio: sicut summa bonitas est sua supersimplex natura, sic sua aeternitas est eius omnis mensura. Probatur per Anselmum, Monologii 24 ubi ait " summam substantiam constat sine principio et sine fine esse, nec habere praesens, praeteritum, nec futurum " [p] .

15 Item, Alexander, libro De memoria rerum difficilium, propositione 52 , dicit " tempus rem a suo principio distare facit, aeternitas vero rem suae causae continuat et coniungit, in aeternitate non est pars neque prius aut posterius " [q] .

16Item propositione 44 dicit quod " nullum immutabile mensuratur L37r mensura successiva aut succedente sed aeterna " [r] .

17 Prima corollarium: mensura cuiuslibet divinae operationis seu causalitatis est instans semper praesens et indivisibile aeternitatis. Patet quia Deus est sua operatio nominaliter et active sumpta, ergo. Confirmatur quia tam Deus quam creatura mensurantur aeternitate, et per consequens eius instanti quia sunt idem praecisive.

18 Secundum corollarium: quam repugnat pluralitas deorum divinitati tam repugnat multiplicitas signorum aeternitati. Patet quia summa natura est eius omnis mensura, ergo quaelibet eius mensura est sibi adaequata totaliter. Sed quodlibet signum vel instans aeternitatis est eius propria mensura, ergo quodlibet talem est simplex non multiplex. Et intelligo per 'mensuram aequalem cum Deo' permanentiam durativam supersimplicem et independentem et principio carentem.

19 Tertium corollarium: sicut aeternitas est pluralitatem signorum mensura intrinsece excludens, sic instans aeternitatis est omnem successionem durativam contentive includens. Prima pars est contra Scotum in locis pluribus [s] quae probatur sic quia aliter tota Trinitas foret multiplicior eius significatione [4] , quod est falsum et contra secundum corollarium [t] . Item, illud signum esset simplicius eius aeternitate, quod est falsum.

20 Secunda pars est contra Hugolinum quae probatur quia instans aeternitatis est adaequate ipsa aeternitatis, ergo cuiuscumque aeternitatis [5] est praecontentiva instans aeternitatis est illud contentive includens et illud inclusive continens sed aeternitas praecontinet et includit omnem moram durativam successivam realem et imaginativam, ergo.

[Tertia conclusio]

21 Tertia conclusio: aeterni verbi generatio seu aeternum generari instanti aeternitatis censendum est mensurari. Haec patet per Damescenus, libro primo, capitulo octavo " generatio divina est sine initio et aeterna [6] , naturae opus existens " [u] . Item, probatur ratione quia haec generatio est invariabilis, incorruptibilis, simultanea absque successione, sed istae sunt proprietates aeternitatis, ergo. Prima pars antecedentis patet, et secunda per Augustinum, III De Trinitate, capitulo tertio dicentem quod " Deus est vera aeternitas " [v] . Item, IV De Trinitate, capitulo 19 " vera illius incommunicabilis ipsa est aeternitas " [w] . Ad idem est dicens Aegidius, distinctione 8 primi, parte secunda, quaestione secunda [x] ubi ponit has proprietates inforam.

22 Primum corollarium: non stat Verbum pro aliquo signo posse dici et in illo ipsum per generationem non produci contra Scotum, distinctione 22 primi, quaestione secunda [y] . Probatur quia, si in aliquo signo Pater posset generare Filium et pro illo non generaret eum, sequitur quod generatio non mensuraretur instanti carente principio. Consequens est falsum per dicta. Patet consequentia quia primum signum in quo persona prima habitualiter est fecunda praecederet generationem Filii, et per consequens pro illo foret negatio Verbi praecedens, quod est falsum.

23 Secundum corollarium: pro quocumque signo Pater generat unigenitum, pro eodem signo Filius spirat Spiritum Sanctum contra Scotum ubi supra probatur signo primum signum originis in quo Pater est fecundus et Filius non secundum eum et sit illud signum a et secundum signum in quo Filius est fecundus et sit b, tunc sic a habet annexam negationem fecunditatis Filii, ergo in a non est Filius fecundus et a est prius b, ergo Filius prius est non fecundus quam fecundus. Patet consequentia quia a est prius b posterius, aliter a non esset primum et b secundum ut dicit. Sed hoc consequens est falsum quia tunc Filius inciperet esse fecundus et non sine initio esset fecundus contra dictam, ergo verum est corollarium.

24 Tertium corollarium est titulus quaestionis affirmativus quod probat Dominus Alphonsus, distinctione prima [z] , vide ibi. Confirmatur quia in divinis non est aliqua prioritas praeter originis aliquo non in quoquam. Non intendo negare per dicta in quaestione quia solum loquor de prioritate mensurativa contra modum ponendi Scoti qui imaginatur quod in L37v instanti aeternitatis sunt tria signa originis. In primo sunt omnia essentialia, scilicet scientia, sapientia bonitas, etc. In secundo pater generat Filium. In tertio spirat Spiritum Sanctum, et dicit consequenter quod Pater prius origine spirat Spiritum Sanctum quam Filius, vide Alphonsum, distinctione 9 primi [aa] . Corollarium responsivum probat Alphonsus [ab] sic, virtualiter Filio et cuilibet personae divinae pro quocumque signo originis vel naturae repugnat non esse, ergo et posterius esse, ergo nulla persona divina est prior alia. Antecedens patet quia quaelibet est summe necesse esset. Et consequentia patet, si enim pro aliquo signo una persona est prior alia posterior, aut igitur in illo signo Filius habet esse aut non. Si sic ergo in illo Pater non est prior eo. Si non ergo Filius habet esse post non esse et sic producitur de non esse ad esse. Patet consequentia quia in secundo habet esse, immo sequitur quod Filio non repugnat non esse, quod est oppositum antecedentis.

[Obiectiones et Responsiones]

25 Contra primam conclusionem [ac] : Deus non est eiusdem generis cum creatis, ergo earum non est mensura. Haec [consequentia] [7] patet per Philosophum X Metaphysicae [ad] dicentem mensura debet esse unigena id est, unius generis cum mensurato.

28 Item, quantitas non convenit Deo vel aeternitati, sed istae sunt mensurae proprietates, ergo.

29 Contra secundam conclusionem [ae] et corollaria eius: si mensura aeterna foret propria cuilibet operationi divinae intrinsece, sequitur quod facere divinum esset aeternum. Consequens non videtur verum, sed apparet consequentia quia tum velle divinum sit aeternum et divinum velle sit facere, sequitur divinum facere esse aeternum, et sic ab eo aeterno omnia facta fuissent.

30 Secundo, sequitur quod duo contradictoria in instanti aeternitatis sint simul vera. Consequens est falsum. Consequentia probatur quia Deus non vult modo Christum pati, et illud non velle est aeternum. Et voluit Christum pati, ergo illud velle fuit aeternum. Et sic in eodem instanti illud voluit et noluit seu non voluit, quae sunt contradictoria.

31 Tertio, si aeque praesens velle futurum esse esset et praeteritum esse praeteritum, sequitur quod aeque necessariam esset unum sicut reliquum. Consequens est falsum.

32 Quarto, contra corollaria: omne illud quod dicit indivisibile esse indivisibiliter est simplicius illo quod dicit indivisibile esse et non indivisibiliter. Sed signum vel instans aeternitatis dicit indivisibile indivisibiliter aeternitas vero indivisibile, sed non indivisibiliter, ergo etc.

33 Quinto, contra secundum et tertium corollarium videtur esse illud Iohannis 16, ubi dicitur de spiritu "quaecumque audiet loquetur" [af] . Sed certum est quod illud futurum non potest referri nisi ad aliquod signum aeternale et sic erunt plura in aeternitate signa. Item Iohannis 12 " clarifica me pater claritate quam habui priusquam mundus fient" [ag] . Item, contra conclusionem est dictum Boetii [8] superius allegati [ah] quia si aeternitas est facta, sequitur quod non sit Deus. Item, auctoritas Augustini.

34 Contra tertiam conclusionem [ai] est ratio facta in oppositum [aj] quia 'verbum divinum', etc.

35 Secundo, per illud Exodi 3 " Dominus regnabit et ultra " [ak] .

36 Tertio, generatio passiva et Filius habet principium, ergo eius duratio habet principium. Patet consequentia quia sunt idem. Antecedens patet per Augustinum V De Trinitate 14 dicentem " Pater est principium Filii " [al] .

37 Quarto, in divinis est numerus. Antecedens patet quia Trinitas. Et consequentia patet quia in quolibet numero dualitas sequitur unitatem et unitas praecedit eam.

38 Quinto, quidquid est primo propinquius illud videtur prius. Sed Filius est propinquior primo quia immediatior Patri, igitur Filius est prior Spiritu Sancto et pari passu Pater Filio. Maior nota et minor probatur quia Spiritus Sanctus procedit a Patre mediantem Filio.

39 L38r Pro solutione rationum contra primam conclusionem, notandum quod mensura dicitur multipliciter. Uno modo per ipsius mensurae replicationem, et sic sumitur X Metaphysicae [am] de ponderibus.

40 Secundo modo per assimulationem et approximationem aliorum ad ipsum et imitationem.

41 Tertio sumitur secundum causalitatem, prioritatem, et determinationem, et sic dicitur ars mensura artificienti, sic dicitur V Metaphysicae [an] de intelligibili.

42 Quarto modo secundum formalem reformationem seu receptationem, et sic scientia dicitur mensura scitorum.

43 Quinto modo per situs interpositionem et altitudo istius situs est mensura tantae vel tantae distantiae.

44 Primo et ultimo modis, Deus non dicitur mensura, licet bene secundo, tertio, et quarto modis est mensura rerum.

45 Ad primam [ao] , dico quod sumendo 'genus' large pro quocumque communi verificante de pluribus aequivoce [9] , sic potest concedi [10] esse eiusdem generis cum creaturis quia isto modo ens dicitur de creaturis et Deo. Si vero 'genus' sumatur stricte et proprie pro aliquo quod dicitur de pluribus univoce, tantum sic conceditur antecedens et negatur consequentia, primo pro illo sensu sed in alio non.

46 Ad secundam [ap] , dicitur quod licet inter Deum et creaturas non sit proportio quantitative adaequationis, tamen inter ea est proportio ordinis, seu exemplaris, imitationis, et hoc sufficit ad hoc quod sit rerum mensura.

47 Ad tertiam [aq] , negatur consequentia et ad probationem dicitur quod replicatio non est de ratione mensurae simpliciter, sed tantum mensurae quantitative.

48 Ad quartam [ar] , negatur consequentia quia, licet nomen quantitatis fuerit in potentiam rebus quantitatis primo et proprie, tamen cum hoc stat quod significatum possit Deo competere.

49 Ad primam contra secundam conclusionem [as] , conceditur consequens, sed tamen non est aeternum facere loquendo de facere Dei ad extra. Posset etiam dici quod non omne velle Dei est facere, licet [non] [11] econverso.

50 Ad secundam [at] , negatur consequentia. Ad probationem, dico quod 'Christum pati' potest dupliciter sumi. Uno modo pro dicto seu pro hac propositione 'Christus patitur'. Secundo modo pro re dicti, scilicet pro instanti pro quo Christus patiebatur et passione Christi. Si primo modo sumitur, non probatur consequentia quia illae propositiones non aeternaliter fuerunt. Si secundo modo, tunc dicitur quod Deus vult quidquid unquam voluit et omnem volitum est praesens in suo praesenti instanti aeternitatis ubi nullus est fluxus praeteriti vel futuri. Et per illam solutionem possunt solvi plura argumenta similia in hac materia.

51 Ad tertiam [au] , negatur consequentia quia talis necessitatis temporis praeteriti non provenit ex intrinseco notitiae divinae, sed potius ab extrinseceo. Puta quia res posita est inesse actuali.

52 Ad quartam [av] , negatur minor quia tam simplex et tam indivisibiliter est aeternitas quam simplex vel indivisibile est signum vel instans aeternitatis et econverso.

53 Ad quintam [aw] de Spiritu Sancto, hic respondet Augustinus homelia 45 super Iohannem ostendens quod vere dicimus de Deo fuit et erit quia numquam de eo deerit numquam defuit, non quidem quod aliqua signorum pluralitas in ipso sit.

54 Aliter potest dici quod Deus, licet proprie non sit in tempore et personae quia non variatur secundum tempus per accidens, tamen est in tempore quia est quando tempus est, ideo verba praeteriti et futuri temporis de Deo dici possunt. Haec responsio trahitur ex dictis Aegidi, libro primo, distinctione hac, parte tertia, quaestione quarta [ax] .

55 Tertio, potest dici quod li 'antequam mundus fieret' potest se habere habitualiter, hoc est, si fuisset tempus ante mundum, habuisset claritatem in illo.

56 Quarto, posset dici quod, si recipitur tempus pro quacumque imaginaria successione possibili positiva vel privativa, tunc infinitum tempus fuit ante mundum quia talia possunt capi pro talibus signis illius imaginarii successus.

57 Ad Boetium [ay] dicentem quod 'nunc stans', etc., conceditur quantum ad nostrae mentis apprehensionem sive quantum ad nostri intellectus cogitationem. Ad Augustini [az] dicitur quod loquitur de aeternitate participata et secundum quid, non autem de aeternitate simpliciter seu loquitur de aeternitate a parte post.

58 Ad primam contra tertiam L38v conclusionem [ba] , dicitur quod, licet Verbum divinum sit immensum mensura ab eo distincta, tamen dicitur mensum mensura quae est sua aeternitas, prout ostendit Aegidius, distinctione 8 primi, parte tertia, quaestione tertia [bb] .

59 Ad illud [bc] Exodi 3 [bd] , dicitur quod sumitur 'aeternitas' dupliciter, uno modo primo per pro periodo unius cuiusque vitae naturalis, secundo modo pro uniformi et immobili simultanea existentia. Primo modo conceditur simpliciter, sed secundo modo negatur. Secundo, posset dici secundum Anselmum, Prosologion, capitulo tertio quod Deus est " ultra illa quae etiam finem non habebunt tum quia illa nullatenus sine eo esse possunt ipse autem non minus esse si omnia in nihilum irent tum secundo quia illa possunt cogitari habere finem Deus vero nequaquam tum etiam quia Dei et eorum aeternitas est Deo tota sed eis non " [be] .

60 Ad tertiam [bf] , primo negatur consequentia quia similiter posset argui quod essentia haberet principium quia ipsa est idem Filio. Item posset dici quod si sumatur 'principium' pro durationis, sic Filius et Spiritus Sanctus habent principium quia sicut Pater communicat Filio deitatem, ita et aeternitatem. Si autem sumatur pro durationis limitatione, sic nulla persona divina habet principium.

61 Ad quartam [bg] de numero, dicitur quod sicut in divinis est sapientia, magnitudo, tamen non qualitas aut quantitas, sic est ibi ternarius, non tamen proprie dictus numeris, et de hoc videbitur infra.

62 Ad quintam [bh] , negatur minor quia non ideo dicitur quod Pater producit Spiritum Sanctum mediante Filio quia Pater non immediate producit ipsum, sed quia Filius habet a Patre virtutem spirativam. Sed contra hoc obicitur per Augustinum, libro de triplici habitaculo ubi dicit " iusti in patria videbunt quid interest inter generationem et spirationem et videbunt quod Pater praecedit Filium, non natura, sed origine " [bi] .

63 Ad hoc, tamen dicit Alphonsus quod Augustinus vult dicere quod inter Patrem et Filium est prioritas originis non in quo, sed a quo, id est, quod Filius ordine naturae est a Patre, non tamen est ibi prioritas signorum realis, durativa, et mensurativa ut Scotus et sequaces sui nituntur probare, quorum rationes solvit Alphonsus in hac distinctione nona [bj] . Vide ibi.

[Conclusiones]

64 " Nunc ad distinctionem personarum " [bk] . Haec distinctio continet nona conclusiones. Prima quod Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus sunt unus Deus, natura tamen Pater non est Filius, nec Filius est Pater, nec Spiritus Sanctus est Pater vel Filius.

65 Secunda conclusio: una essentia est Patris et Filii et Spiritus Sancti in qua non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus Sanctus, licet personaliter alius sit Pater, alius Filius, alius Spiritus Sanctus.

66 Tertia conclusio: licet Filius sit genitus a Patre, tamen Pater non fuit antequam Filius, sed omnes illae tres personae sunt sibi coaeternae et coaequales.

67 Quattuor conclusio: sicut splendor qui gignitur ab igne coaeternus est igni seu esset coaeternus, sic Filius est Patri.

68 Quinta conclusio: cum patrem dicimus vel nominamus, filium designamus quia nemo sibi ipsi est pater. Cum vero filium nominamus, etiam patrem fatemur quia nemo sibi ipsi filius est. Ex quo sequitur quod nec filius sine patre nec pater sine filio esse potest, [12] ergo pater semper et filius.

69 Sexta conclusio: quod Filii Dei generatio est ineffabilis quia non plene exemplificari vel intelligi potest a quocumque mortalium, licet aliquid de ipsa potest intelligi et dici.

70 Septima conclusio: licet possit concedi quod Filius semper nascitur de Patre, tamen congruentius dicitur semper natus.

71 Octava conclusio: quod confitemur natum unigenitum Deum ante tempus nec ante esse quam natum nec ante natum quam esse. Et sic de ista distinctione.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus