Liber I, Quaestio 11

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | May 02, 2014

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q11

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L38v

Liber I, Quaestio 11

[Circa textum]

1 " Nunc, post Filii aeternitatem " [a] . Haec est distinctio decima quae continuatur ad praecedentes sic quia postquam Magister determinavit de Filii generatione, nunc vero L39r incipit tractare de Spiritus Sancti processione. Et dividitur in duas quia primo determinat de eius modo processivo, secundo de eius principio productivo. Secunda incipit in principio distinctionis 11, " hic dicendum est " [b] .

2 Prima dividitur in duas quia primo ostendit quomodo Spiritus Sanctus procedit seu producitur, secundo quare solus nomine communi exprimitur. Secunda ibi " hic notandum est " [c] . Prima in duas quia primo ostendit modum quo procedit vel emanat, secundo quod dixit auctoritatibus confirmat. Secunda " nunc vero quod incepimus " [d] . Et haec est divisio huius distinctionis.

3 Sequitur distinctio 11 in qua postquam Magister posuit in praecedenti Spiritus Sancti processionem, hic vero circa hoc ponit duplicem operationem quae quid distinctio 11 in duo [1] dividitur. Primo enim ostendit Magister Latinorum concordiam, secundo Graecorum discordiam. Secunda ibi " Graeci tamen " [e] . Prima in duas quia primo Magister praemittit suam intentionem, secundo subiungit sui dicti probationem ibi " quod autem de utroque " [f] . Secunda principalis in duas quia primo ponit Graecorum cum Latinis aliqualem convenientiam, secundo eorum disconvenientiam ibi " [nos] [2] autem verba determinamus " [g] . Et haec sit divisio harum distinctionum duarum.

Quaestio

4 Utrum Pater et Filius eodem modo agendi indistincto Spiritum Sanctum producant in supposito a se distincto.

[Rationes principales]

5 Quod non quia tunc sequitur primo quod tantum repugnaret Spiritum Sanctum a Filio non produci sicut ab ipso non distingui. Consequens est falsum quia, si, per impossibile, Filius Spiritum Sanctum non producent, adhuc distinctio esset inter ipsos, ergo. Prima consequentia probatur quia, si eodem modo Pater et Filius spirent, tum ergo Pater taliter spiret quod, si non spiraret Spiritum Sanctum, non diceretur ab eo. Sequitur quod si Filius etiam non [3] spiraret, nec distingueretur.

6 Secundo, Filius non spirat Spiritum Sanctum probatur auctoritate Damasceni, libro primo, capitulis 10 et 11 , dicens " Spiritum Sanctum ex Patre dicimus et Patris Spiritum Sanctum nominamus, ex Filio vero non dicimus, sed Spiritum Filii nominamus " [h] . Ergo, si nota est ex Filio, non videtur procedere ab eo.

7 Tertio, si sic, sequeretur quod ab eis naturaliter procederet. Consequens est falsum quia procedit modo amoris et libertatis seu voluntatis. Sed probatur consequentia quia ad intra est unicus procedendi modus in divinis inplurificabilis ut fuit dictum supra. Sed Filius modo naturali seu naturaliter a Patre procedit, igitur, si Spiritus Sanctus ab aliquo procedat, hoc esse naturaliter et non libere.

8 Ad oppositum est Magister in hac 11 distinctione [i] , et Extra, de summa trinitatem et fide catholica, libro 6 [j] .

[Prima conclusio]

9 Prima conclusio: licet Spiritus Sanctus non prius nec magis procedat a Patre quam a Filio, tamen Spiritum esse vel procedere ab aliquo solum ostendi potest fidei medio. Prima pars probatur quia pro quocumque signo Spiritus Sanctus est spiratur a Filio, sed pro omni signo pro quo spiratur a Patre est, igitur pro quocumque signo spiratur a Patre pro eodem spiratur a Filio. Maior patet quia, si detur oppositum, sequitur quod in aliquo signo Spiritus Sanctus esset ab uno tantum et non a duobus, contra fidem.

10 Secunda, scilicet minor probatur quia pro quocumque signo pro quo spiratio activa est spiratio passiva etiam est, ergo. Probatur antecedens quia aliter sequeretur quod Pater pro aliquo signo spiraret Spiritum Sanctum, pro quo signo non spiraretur Spiritus Sanctus, quae est contradictio.

11 Secunda pars conclusionis probatur quia sequeretur quod Trinitas divinarum personarum posset evidenti ratione ostendi, quod est falsum ut probatum est.

12 Item, omnis ratio citra fidem probans Spiritum Sanctum procedere probaret Spiritum Sanctum alium Spiritum Sanctum producere, sicut fuit dictum de generatione Filii. Sed quod fidei medio ostendi potest patet Extra, de summa trinitate et fide catholica, libro sexto, capitulo fideli [k] . Item, per Augustinum, IV De Trinitate, capitulo 53 de parvis [l] , ubi deducit hoc multis auctoritatibus Sacrae Scripturae.

13 Primum corollarium: sicut Pater non prius dicit L39v Verbum quam spiret Sanctum Spiritum, sic generatio Verbi Divini non est realiter prior spiratione Spiritus Sancti. Prima patet quia Filius non est prior Spiritu Sancto, ergo. Antecedens probatur quia, sicut probatur Pater non est prior Filio, sic probatur quod Filius non est prior Spiritu Sancto. Secunda pars probatur quia in divinis nulla est realis prioritas in quo, ut probatum est. Si etiam generatio praecederet spirationem, sequeretur quod generatum praecederet spiratum, quod improbatum est.

14 Secundum corollarium: quod in Deo causaliter Filius Spiritum Sanctum producit quia eius expressa imago et perfecta similitudo existit. Patet quia eadem ratione probaretur quod Spiritus Sanctus produceret Filium, ergo.

15 Tertium corollarium: non praecise ex eo quia Filius est Deus Spiritum Sanctum spirat vel producit Filius. Patet quia sic probaretur quod Spiritus Sanctus produceret se ipsum vel alium quod est Filium. Et patet consequentia quia non minus est Deus quam sit Pater vel Filius.

[Secunda conclusio]

16 Secunda conclusio: licet nulla alia res a spiratione activa sit Spiritus Sancti a Filio distinctiva, tamen haec consequentia non est formalis 'Spiritus Sanctus a Filio non producitur, ergo Filius a Spiritu Sancto non distinguitur'. Prima pars probatur quia nihil est in Filio quod non sit spiratio activa, ergo. Secundo, quia si per aliud distingueretur, sequitur quod Filius non esset summe simplex. Patet consequentia quia plures entitates incomplexae essent in eo. Secunda pars probatur quia Filius non praecise distinguitur a Spiritu Sancto quia praecise ipsum spirat, ergo illa consequentia non est formalis. Patet consequentia quia in illa consequentia arguitur a pluribus causis veritatis ad unam, sed talis consequentia non valet. Sed antecedens principale arguitur quia Filius distinguitur sufficienter a Spiritu Sancto per hoc quod ipse procedit a Patre nascendo et Spiritus Sanctus non sed tantum procedendo. Haec ratio etiam confirmatur dicto Augustini, V De Trinitate, capitulo 14 , ideo Spiritus Sanctus non est Filius cum uterque a Patre exeat quia ipse " exit non quomodo natus sed quomodo datus " [m] . Item, De Fide Catholica, capitulo 2 , " aliud est natum esse, aliud procedere, ideo alius Filius, alius Spiritus Sanctus " [n] .

17 Primum corollarium: non solum oppositio relativa est personarum divinarum distinctiva. Patet quia, si inter Filium et Spiritum Sanctum non esset huiusmodi oppositio, adhuc distinguerentur per conclusionem. Confirmatur quia personae divinae se ipsis et non solum relationibus distinguuntur. Hoc corollarium est contra Thomam de Argentis, libro primo, distinctione 11, quaestione 2, articulo 2 [o] .

18 Secundum corollarium: si, per impossibile, Filius Spiritum Sanctum non produceret, adhuc staret quod nulla divina persona per modum generationis et spirationis procederet. Contra Aegidium, primo quolibet, quaestione 6 [p] . Item, contra Ockham [q] et Aureolus [r] . Probatur quia illo casu posito, adhuc sufficienter personae productae distinguentur abinvicem ut dicit secunda conclusionis pars [s]

19 Tertium corollarium: haec consequentia non est evidens nec formalis, ' Spiritus Sanctus a Filio non procedit, ergo Spiritus Sanctus non est nec existat ', contra Gregorium, libro primo, distinctione 11, articulo 2 [t] . Patet corollarium quia, si consequentia esset formalis, sequitur quod. si Spiritus non produceretur a Verbo, ipse non distingueretur ab eo, quod est improbatum in conclusione. Confirmatur quia Spiritus Sanctus per aliquod incomplexum praeter spirationem sufficienter a Verbo distinguitur, ergo seclusa spiratione, per impossibile [4] , adhuc Spiritus Sanctus a Verbo distingueretur. Antecedens est suum in primo articulo eiusdem conclusionis [u] et consequentia patet per dictam.

[Tertia conclusio]

20 Tertia conclusio: licet Pater spirare activum communicet Filio, tamen Spiritus Sanctus producitur ab utroque eodem modo naturali et libero. Prima pars patet in distinctione 12 primi [v] in qua dicitur quod Pater dat Filio quod spiret Spiritum sanctum, ergo. Sed quod modo naturali producant Spiritum Sanctum patet auctoritate Hilarii V De Trinitate [w] , et eum allegat Magister in textu , ubi dicit " ex virtute naturae in naturam eandem processionem L40r subsistit Spiritus Sanctus " [x] . Sed quod praecedat libere patet quia voluntarie ut dicit Augustinus XV De Trinitate, capitulo 17 [y] . Vide in fonte. Confirmatur etiam quia non repugnat Filium generari naturaliter et libere, ergo nec Spiritum Sanctum repugnat spirari naturaliter et libere. Consequentia patet per simile, sed antecedens probatum est supra.

21 Primum corollarium: Spiritus immensae bonitatis non producitur per modum voluntatis contra Scotum, libro primo, distinctione 18, quaestione prima, articulo primo [z] et contra Ockham, eadem distinctione, quaestione prima [aa] . Probatur quia vel voluntas sumitur essentialiter vel notionaliter. Non primum quia certum est quod voluntas non producit Filium nec Spiritum Sanctum. Nec secundum quia tunc Spiritus Sanctus produceret se ipsum. Consequentia patet per Augustinum 15 De Trinitate, capitulo 3 de magnis, et 16 de parvis dicentem " voluntas Dei, proprie si dicenda est aliquid in Trinitate persona, magis hoc nomen Spiritui Sancto convenit sicut caritas. Nam quid est aliud caritas quam voluntas? " [ab] . Per hanc rationem arguit Augustinus contra Eunomium haereticum [ac] quod Filius non sit Filius voluntatis seu voluntate.

22 Secundum corollarium: in eodem principio, respectu eiusdem termini, unitive libertas et necessitas concurrunt active spiratione. Probatur quia unicus est terminus simplex, scilicet Spiritus Sanctus, sed ille est a Patre et Filio libere et naturaliter productus et necessario per spirationem. Nota tamen quod haec libertas non est contradictionis sed complacentiae et naturalis dilectionis, contra Gregorium [ad] improbantem Scotum [ae] .

[Obiectiones et Responsiones]

24 Contra primam conclusionem [af] arguitur primo sic auctoritate Dionysii, capitulo 2 De divinis nominibus dicentis "non est audendum de Spiritu Sancto dicere et occulta divinitate praeter ea quae divinitus nobis ex sacris litteris sunt expressa " [ag] . Sed in sacris litteris canonis non videtur haec veritas expressa, igitur non est ponenda.

25 Secundo, sequitur quod maior sit identitas inter Patrem et Filium [5] quam inter Patrem et Spiritum Sanctum. Consequens est falsum. Patet consequentia quia ultra identitatem essentiae est identitas spirationis activae.

26 Tertio, cuiuslibet actionis simpliciter simplex est principium unum, ergo. Sed hoc est falsum quod probatur primo quia, si esset unum principium spirans Spiritum Sanctum, tunc esset aliqua persona quarta in divinis, cum Filius non sit illud principium unum nec Pater. Secundo, sequitur tantum duas esse ibi personas. Probatur [6] quia tantum principium spirativum et spiratum principium vel terminus spirationis. Tertio, sequitur Patrem et Filium aliqualiter esse unum qualiter [7] Spiritus Sanctus non esset illud unum. Consequens est falsum, et patet consequentia quia Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, sed Spiritus Sanctus non est sic unum cum eis, ergo. Antecedens patet quia aliter sequitur primo quod idem terminus indivisibilis unica relatione ad plura referretur. Secundo, quod unum et idem a pluribus causis totalibus simpliciter produceretur quod supra est improbatum [ah] . Tertio, sequitur quod effectus dependent a causa, qua remota, non minus produceretur. Taec sunt falsa, ergo.

27 Quarto principaliter, aut ista veritas necessario et expresse sequitur ex dictis Sacrae Scripturae aut non. Si primum, mirum est quod hoc non viderunt doctores Graecorum sicut Damascenus, Theophilus, Gregorius Nazianzus, et Cyrillus. Si secundum, sequitur quod nec nos debemus docere, nec fideles ad hoc credendum debent artari, nec oppositum debet haereticum dici.

28 Quinto, aliquod principium Spiritus Sancti non est Filius, ergo nullum principium Spiritus Sancti est Filius. Antecedens patet quia Pater, qui non est Filius, est principium Spiritus Sancti. Et consequentia probatur quia in materia naturali indefinita vel singularis infert universalem, sicut est in proposito.

29 Contra secundam conclusionem [ai] arguitur primo sic: a quocumque aliquid constituitur inesse ab eodem L40v distinguitur illo. Sed Filius constituitur inesse personali filiatione, ergo ea formaliter distinguitur ab omni alia persona. Ergo, circumscripta per possibile vel impossibile spirationem, remanebit Filius personaliter distinctus a quacumque alia persona, ergo non solum per spirationem distinguitur a Spiritu Sancto, ut dicit prima pars conclusionis [aj] . Haec est ratio Scoti, 11 distinctione, quaestione 2 [ak] .

30 Secundo, inter divinas personas non potest esse distinctio nisi per aliquam oppositionem, quae non potest esse nisi relativa. Sed talis non potest esse nisi per aliquam originem. Ergo, si nulla est origo Spiritus Sancti a Verbo, nec aliqua relatio, ergo nec distinctio. Doctor Sanctus in Summa, parte prima, quaestione 36, articulo 2 [al] .

31 Contra secundum corollarium [am] : generatio activa et spiratio activa in Patre dicunt eandem rem, ergo generatio passiva non concerneret spirationem passivam nisi concerneret generationem activam. Sed si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, generatio passiva non concerneret spirationem activam [8] , ergo eandem esset persona genita et spirata. Thomas ubi supra [an] .

32 Contra tertium corollarium [ao] : Spiritus Sanctus non esset si a Filio non procederet. Illa consequentia est formalis 'Spiritus Sanctus non procedit a Filio, ergo non distinguitur ab eo'. Consequentia bona quia quod non est a nullo distinguitur. Antecedens probatur tripliciter. Primo quia, si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, non esset donum Patris et Filii, igitur nec Spiritus Sanctus. Secundo, quia Filius per se est principium Spiritus Sancti, ergo si eum non spiraret, tunc Spiritus Sanctus non esset. Tertio, si aliqua creatura non produceretur a Filio, non produceretur a Filio nec a Patre, ergo sic erit de Spiritu Sancto. Et per consequens, si Filius non produceret Spiritum Sanctum, ipse non esset. Ista est ratio Doctoris Nostri Gregorii, 11 distinctione primi, articulo 2 [ap] .

33 Contra tertiam conclusionem [aq] : Pater sufficienter producit Spiritum Sanctum, ergo Filium producere superfluit. Consequentia bona quia sicut frustra sit per plura, etc., a fortiori frustra sit plura quod sufficienter de facto fit per unum solum. Sed Deus et natura nihil agunt frustra, ergo. Antecedens probatur quia non perfectius producitur a duobus quam ab uno tantum.

34 Secundo, aliqualiter Pater producit Spiritum Sanctum qualiter Filius non producit ipsum, ergo non eodem modo. Antecedens probatur quia Pater non habet suum producere ab alio, sed Filius habet a Patre, ergo.

35 Tertio, diversorum suppositorum diversi sunt actus. Sed Pater et Filius sunt diversa supposita, ergo, si spirant, diversae sunt spirationes et diversi actus. Consequens est falsum. Patet consequentia, sed antecedens probatur quia, licet duo angeli se diligant, tamen non sequitur quod sit unus amor duorum, ergo sic est in divinis.

36 Contra primum corollarium [ar] : voluntas est principium ad intra productivum, et non nisi amoris, ergo Spiritus immensae bonitatis producitur, etc. Scotus, distinctione 10 [as] . [9]

37 Contra secundum corollarium [at] : sequeretur, si sic, quod inter liberum et necessarium non esset differentia, contra Philosophum IX Metaphysicae [au] . Et consequens probat Gregorius, 10 distinctione, articulo 2, conclusione 2 [av] .

38 Contra tertium corollarium [aw] : " principium productivum Spiritus Sancti est voluntas, ergo libere producitur et non naturaliter seu necessario. Patet consequentia quia, sicut intellectus non habet modum liberum agendi, sic nec voluntas modum naturalem. Antecedens patet quia Spiritus Sanctus est amor, ergo producitur a voluntate " [ax] . Haec ratio est Alphonsi, distinctione 11 primi, articulo 2, conclusione 3 .

39 Secundo, " Spiritus Sanctus non producitur quomodo natus " [ay] , ergo non naturaliter. Antecedens est Augustini, libro De Trinitate, capitulo 12 . Consequentia probatur quia quidquid producitur naturaliter in eadem natura cum producente producitur ut natum, ergo ex opposito quod non producitur ut natum non producitur naturaliter, ergo consequentia fuit bona.

40 Ad primam [az] , quod est dictum Dionysii dicitur quod illa auctoritas et similes debent intelligi per aliud vel praeter, et sic id est contrarium vel adversum, ut patet quia ipsemet Dionysius multa docuit quae expresse non habentur in canone, et ita possunt exponi aliae L41r auctoritates multae.

41 Ad secundam [ba] , negatur consequentia, et ad probationem dicitur quod identitas spirationis non addit aliquid ultra essentialem.

42 Ad tertiam [bb] , posset primo concedi consequens sicut dicit Thomas, parte prima, quaestione 36, articulo 4 [bc] . Sed non videtur conformiter loqui in Scripto, primo , ubi dicit " non possumus dicere quod Pater et Filius est spirans vel spirator, sed debemus dicere quod sunt duo spirantes vel spiratores quia duo supposita " [bd] , et in Summa dicit ubi supra quod " non debent dici duo spiratores propter unicam spirationem " [be] .

43 Secundo, Noster Gregorius diceret quod haec propositio, 'Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti', valet tantum sicut haec, 'Pater et Filius uno et eodem modo tamquam unum principium spirant Spiritum Sanctum'. Et sic ipse non concederet Patrem et Filium unum esse principium Spiritus Sancti productivum vel spirativum quia sunt duo qui spirant. Vide rationes ibi.

44 Tertio, diceret Hugolinus, quasi sequens Gregorium, non sunt unum principium spirandi Spiritum Sanctum capiendo li 'unum' stricte pro uno numero simplici quia vel esset illud essentia vel duae personae vel una tantum vel aggregatum ex essentia et relatione vel relatio communis, sed nullum horum dici debet, ergo. Secundo dicit idem quod quando Decretalis dicit Extra, de summa trinitate, libro sexto , " fideliter fatemur capitulo quod Spiritus Sanctus aeternaliter ex Patre et Filio tamquam non ex duobus principis sed tamquam ex uno principio non duabus spirationibus sed una spiratione procedit " [bf] , hoc debet intelligi quod Decretalis non intendit affirmare unum principium vel unitatem principii, sed unitatem et uniformitatem modi principiendi, ideo non dicit tamquam ex duobus principiis, etiam voluit asserere unitatem numeralem spirationis seu processionis Spiritus Sancti. Ex cuius dictis, patet quod licet secundum eum haec non sit vera 'Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti', tamen haec a doctoribus ponitur conclusio communis.

45 Quarto, posset dici quod, licet concedatur Patrem et Filium esse unum principium Spiritus Sancti, non tamen concedendum est eos esse idem principium Spiritus Sancti, ne identitas personae intelligatur. Item, non est concedendum quod Pater sit aliud principium Spiritus Sancti quam Filius, ne pluralitas spirationis notetur.

46 Quinto, notandum quod non est concedendum Pater et Filius est aliquod principium Spiritus Sancti propter li 'aliquod' quod est principium denotans relationem intrinsecam, sicut non admittitur Pater et Filius sunt aliquid Deus.

47 Sexto, notandum quod habetur in glosa cardinalis Extra, de summa trinitate , ubi supra super illo verbo 'unica spiratione', ubi obicit glosa dicens, " supposita sunt plura, ergo plures erunt actiones quia actiones sunt suppositorum " [bg] . Respondet glosa dicens, " ubi sint plura supposita et plures rationes agendi, ibi sunt plures actiones, ubi sunt plura supposita et unica ratio agendi, non oportet ibi esse plures actiones " [bh] , sicut est in proposito quia, licet Pater et Filius spirent, tamen quia est una ratio, ideo una spiratio.

48 Ex dictis posset inferri aliter ad formam negando quod unus actionis unum sit principium. Et ad probationem, quia si non, etc. [bi] , conceditur hoc consequens, sicut eadem albedine Sortes est similis Platoni albo et dissimilis Iohanni nigro.

49 Ad secundam, illatum conceditur, sicut fuit expositum distinctione quinta [bj] , loquendo de totalitate termini producti quia Spiritus Sanctus producitur totus a Filio, non tamen est eius causa.

51 Ad quartam [bk] , principale dicitur quod veritas illa sequitur ex dictis Sacrae Scripturae prout Augustinus testatur superius [bl] et Magister in hac distinctione [bm] adducens ad hoc plures auctoritates Novi Testamenti quae patent in littera [bn] . Et quando dicitur quomodo doctor etc. [bo] , dicitur quod forte eorum pertinacia fuit et est causa eorum excaecationis et ignorantiae.

52 Ad quintam [10] [bp] , posset negari consequentia, et ultra dici quod illa relata logicalis non est generalis sed praecise, ubi est praedicatio simpliciter et essentialis.

53 Secundo, dicitur quod forma non valet quia similiter dicerentur aliquid est L41v Pater et non est Filius, ergo essentia, quae est Pater, non est Filius, quod est falsum.

54 Ad primam contra secundam conclusionem [bq] , conceditur maior, sed negatur minor, tum quia proprie nulla persona divina constituitur in esse personali, tum quia Filius per nihil constituitur in huius esse personali quod non est formaliter ipse Filius.

55 Ad secundam [br] , primo potest dici quod ratio fundatur super falsa imaginatione quia imaginatur quod personae divinae non se ipsis sed solum relationibus distinguuntur, quod negatur. Secundo, hoc concesso, non tamen solum relationibus oppositis sed etiam disparatis.

56 Ad rationem contra secundum corollarium [bs] , negatur consequentia quia illa non est ratio " quare paternitas et spiratio activa non constituit duas personas quia non sunt relationes oppositae, sed quia spiratio activa est communicabilis Filio, ideo non est constitutiva suppositi. Et patet quia, si illa esset ratio de facto, Filius et Spiritus Sanctus non essent duae personae quia Filius et Spiritus Sanctus non constituuntur diversis relationibus oppositis " [bt] quia Filio non opponitur spirationi passivae. Haec est responsio Alphonsi, distinctione 11 primi, articulo secundo . Aliter, dico quod ratio fundatur super falso quia imaginatur constitutionem et distinctionem personarum esse per relationes et non distingui personas se ipsis, quod non diceret.

57 Ad rationem contra tertium corollarium [bu] , negatur antecedens. Et ad probationem, quia tunc non essent, posset negari consequentia. Primo et ad auctoritates Apostoli et Augustini, dicitur quod locuntur sicut nunc est, sed non sicut esset in illo casu. Secundo, posset dici quod donum Filii, tunc esset, sed non esset, donum Filii. Tertio, posset illa negari consequentia quia, licet non esset donum Filii sic quod esset a Filio, esset tamen donum Filii quia a Filio donaretur, sicut de facto dicunt Graeci.

59 Ad tertiam, eius d[?] negatur etiam consequentia quia non est simile de actibus notionalibus ad intra et essentialibus ad extra.

60 Ad primam contra tertiam conclusionem [bv] , dicitur a quibus quod consequentia non valet propter unicum principium spirandi ac propter unicam vim producendi quae est essentia divina. Sed quia ad hoc sequitur essentiam divinam esse principium quo productionis ad intra quod non dico. Ideo aliter respondeo negando consequentiam quia aliter sequeretur a simili Pater sufficienter est Deus, ergo Filius superflue est Deus vel Spiritus Sanctus. Item, solus Pater sufficienter producit creaturas, ergo superflue tres divinae personae producunt illas.

61 Ad secundam [bw] , primo posset negari antecedens simpliciter. Secundo, diceret Magister Iohannes Klenkok negando consequentiam, concedendo antecedens quia eodem producere scilicet se ipso Pater aliter producit Spiritum Sanctum quam Filium et aliter producit Pater et aliter Filius Spiritum Sanctum. Et si obicitur per Decretalem [bx] qui dicit quod aequaliter et pariter producunt, posset dici quod illa aequalitas ad originationem debet referri activam quia tam Pater quam Filius originant active seu spirant Spiritum Sanctum.

62 Tertio, posset dici quod li 'aliter' potest teneri adverbialiter, et sic conceditur antecedens et negatur consequentia, vel nominaliter, et sic negatur antecedens et conceditur consequentia.

63 Quarto, potest dici quod li 'aliter' potest dicere ipsum Patrem vel ipsum producere vel Spiritum Sanctum. Si sumatur secundo vel tertio modis, negatur antecedens, si secundo modo, negatur consequentia.

64 Ad tertiam [by] , negatur antecedens universaliter suppositum quia aliter creatio esset triplex actus, cum sit actus trium suppositorum. Et ad probationem de duobus angelis, dicitur quod non est simile propter identitatem essentialem divinorum suppositorum.

65 Ad aliud contra primum corollarium [bz] , dico primo quod voluntas non est formale principium productivum, saltim ad intra. Secundo, potest dici quod, cum L42r nulla res se ipsam gignat vel producat, et inter voluntatem et Spiritum Sanctum nulla sit distinctio, ideo ratio non concludit.

66 Ad aliud contra secundum corollarium [ca] , conceditur consequens de libertate immutabilitatis quia necessitati summae non repugnat, et de hac loquitur corollarium.

67 Ad aliud [cb] , negatur antecedens. Et ad probationem, negatur consequentia sumendo 'voluntatem' essentialiter sicut sumpsi. Tamen bene sequitur quod aliquid quod est voluntas est principium Spiritus Sancti quia Pater et etiam Filius. Secundo, dicitur quod non sequitur 'amor est actus voluntatis, ergo non naturalis' quia multipliciter sumitur 'natura' vel 'naturaliter', prout Scotus ostendit distinctione 10 primi [cc] , et similiter Bonsemblantes [cd] .

68 Ad aliud [ce] , negatur consequentia. Et ad probationem 'quia quidquid producitur', etc., hoc negatur, non enim videtur magis inconveniens Spiritum Sanctum procedere naturaliter quam Filium esse voluntarie. Et tamen Magister, distinctione 6 primi, capitulo ultimo inquit " Dicamus ergo, quod Pater sicut sapiens, ita volens genuit Filium " [cf] , ita similiter videtur dici posse de Spiritu Sancto.

69 Ad primam [cg] et tertiam rationes in oppositum [ch] , patet solutio ex dictis.

70 Ad secundam [ci] , respondet Doctor Noster Aegidius [cj] primo quod non est standum sententiae Damasceni quia ipse fuit Graecus.

71 Aliter dicit Thomas Argentis [ck] , salvando dictum Damesceni, quod Graeci bene crediderunt et credidissent hunc articulum, sed quia non fuerunt vocati ad consilium ubi illud credere fuit ordinatum, ideo credere noluerunt. Secundo dicit quod illae dictiones 'a' vel 'ab' et 'ex' significant apud Graecos principiantem quamdam quae principiatas, Filio non convenit quare non negant Spiritum Sanctum procedere a Filio, sed negant ipsum principaliter procedere ab ipso, et hoc videtur veritati consonum.

72 Aliter respondet Armicanus in Summa sua in Quaesitionibus Armenorum, libro 6, capitulo 2 [cl] dicens quod Damscenus solum tractat de his quae suo tempore solum erant solum expressa diffinita et tradita ad credendum, ideo excusatur. Unde de Damesceno dicit Magister Sententiarum, libro III, distinctione 11 quod " nulla pravae intelligentiae notatus est suspicione " [cm] , ideo potest excusari de hoc quia, supposito quod crediderit Spiritum Sanctum non [produci] a Filio, quia nondum per ecclesiam extiterat determinatum quod ab utroque procedit.

[Conclusiones]

73 " Nunc post Filii aeternitatem " [cn] . Haec distinctio continet quattuor conclusiones. Prima est quod Spiritus Sanctus est amor seu caritas sive dilectio Patris et Filii qua Pater et Filius se invicem diligunt et nos.

74 Secunda conclusio: quod caritas aliquando refertur ad substantiam quae communis est tribus personis et tota in singulis, aliquando specialiter ad personam Spiritus Sancti, sicut sapientia divina aliquando pro substantia divina sumitur, aliquando pro Filio capitur.

75 Tertia conclusio: sicut Spiritus Sanctus in Trinitate specialiter dicitur caritas quae est Patris et Filii unio, ita et nomen tenet proprie quod Patri et Filio quodammodo communiter congruitur.

76 " Hic dicendum est " [co] etc. Haec distinctio 11 continet conclusiones quattuor. Prima quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio secundum doctores Latinos et secundum veritatem quod probatur per multa doctorum testimonia et Scripturae Sacrae.

77 Secunda conclusio: licet Graeci confiteantur et concedant Spiritum Sanctum esse spiritum Filii, tamen dicunt Spiritum Sanctum tantum a Patre procedere et non a Filio.

78 Tertio conclusio: cum dicitur " quid aliud docuerit vel praedicaverit anathema sit " [cp] , hoc est intelligendum est, qui oppositum vel contrarium seu contrario modo praedicaverit anathema sit.

79 Quarta conclusio: Graeci concedentes Spiritum Sanctum esse spiritum Filii conveniunt nobiscum in fide sententiam eandem quia non est aliud esse spiritum Patris vel Filii quam esse vel procedere a Patre et Filio.

80 Ex quo videtur sequi quod Graeci solum a nobis differunt in verbo quia etiam Spiritus Sanctus a Filio sicut a Patre procedat. Patet per multos Graecorum doctores, unde Doctor Subtilis dicit "inter Latinos et Graecos non esse discordiam realem sed vocalem" [cq] .

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus