Liber I, Quaestio 12

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 19, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q12

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L42v

Liber I, Quaestio 12

Circa textum

1 L42v " Item quaeritur " [a] etc. Haec est distinctio 12 in qua, postquam Magister determinavit de Filii generatione et Spiritus Sancti processione, nunc tractat de earum adinvicem comparatione, et dividitur in duas quia primo inquirit de ordine processionis, secundo ostendit differentiam generationis et spirationis. Secunda in principio 13 distinctionis ibi " post haec " [b] etc.

2 Prima dividitur in duas quia primo movet quaestiones, secundo ponit ad eas responsiones. Secunda ibi " his et huius quaestionibus " [c] . Et ista dividitur in tres quia primo ostendit quod Spiritus Sanctus non procedit prius a Patre quam a Filio, secundo quod non plenius ab uno quam ab alio, tertio ponit aliquarum auctoritatum intellectum in sensu vario. Secunda ibi " nunc autem tractandum " [d] . Tertia ibi " Augustinus tamen " [e] .

3 Tunc sequitur distinctio 13 " post haec " [f] etc., quae in duas dividitur quia primo ostendit quomodo Spiritus Sanctus non debet dici genitus, secundo quod non debet dici ingenitus. Secunda ibi " nunc considerandum est " [g] . Prima dividitur in tres quia primo ostendit quomodo generari non competit Spiritui Sancto, secundo quod procedere competit Filio, tertio quod inter generationem et processionem est differentia seu distinctio. Secundum " cum aut Spiritus Sanctus " [h] . Tertia vero ibi " inter generationem Filii " [i] . Secunda principalis dividitur in tres quia primo ostendit Spiritum Sanctum non debere dici genitum, secundo ex dictis Ieromi obicit in contrarium, et tertio solvit argumentum obiectionis [1] . Secunda " Ieromus tamen" [j] . Et tertia " sed ut istam " [k] etc. Et haec sit diviso harum distinctionum, etc.

[Quaestio]

4 Utrum sit possibile Spiritum Sanctum esse productum et ipsum non esse genitum nec ingenitum, utrum a Patre et Filio Spiritus Sanctus taliter procedat sic quod ipsum nec ingenitum nec genitum fides concedat, utrum Spiritus Sanctus a Patre et Filio taliter producatur quod nec genitus nec ingenitus.

[Rationes principales]

5 Vere dicatur quod non quia, si Spiritus Sanctus non esset genitus, sequeretur quod viator theologus posset scire differentiam vel distinctionem inter generationem et processionem. Consequentia est bona et falsitas consequentis patet per Augustinum [l] et Magistrum in litera huius distinctionis 13 dicentem: " inter generationem et processionem, dum hic vivimus, distinguere non possumus " [m] .

6 Secundo, productiones ad intra divinae sunt eiusdem rationis et speciei, ergo sicut Filius per unam dicitur genitus, ita Spiritus Sanctus per similem in specie potest dici genitus. Patet consequentia quia identitas specifica productionum et producentium et terminorum productorum arguit sufficienter identitatem denominationum seu proprietatum naturalium, alias staret quod productio Sortis et Platonis esset eiusdem speciei, et tamen unus esset eiusdem speciei et alius non. Antecedens primum probatur quia termini seu personae per illas productiones productae non differunt specie, sed solum numeraliter vel personaliter.

7 Tertio, Spiritus Sanctus est et non est genitus, ergo est ingenitus [2] . Patet consequentia quia negativa infert unam affirmativam de praedicato negato et propositio de praedicato negato infert unam de praedicato infinito vel infinitato, ergo etc.

8 In oppositum est Magister in hac distinctione 13 [n] et Augustinus, primo De Trinitate, capitulo sexto [o] .

[Prima conclusio]

9 Prima conclusio: licet sit impossibile non distingui productionem Filii a productione Spiritus Sancti, tamen de communi lege in vita praesenti nullus potest cognoscere huius distinctionem ratione evidenti. Prima pars probatur quia aliter possibile esset esse in divinis quam nunc de facto sit si illae productiones non distinguerentur. Sed hoc est impossibile, ergo. Impossibilitas patet per superius dictam quia qualitercumque est ad intra taliter necesse est esse. Secunda pars patet per Magistrum in hac distinctione [p] . Item, per Augustinum XIII De Trinitate, capitulo 13 , dicentem quod " illam trinitatem in hac luce videbimus ubi nulla ratio erit " [q] . Et confirmatur tota conclusio per Damascenum, libro primo, capitulo 10 dicentem " quomodo est quaedam differentia generationis et processionis dicimus " [r] . Quis autem est modus differentiae nequaquam pro ista etiam conclusione sunt verba Magistri in textu.

10 Primum corollarium: quo L43r non sequitur evidenter Filius a solo Patre et Spiritus Sanctus ab utroque producitur, ergo generatio Filii a processione Spiritus Sancti distinguitur. Patet quia unitas vel pluralitas producentium non infert pluralitatem vel distinctionem productionum, maxime ubi est unus modus agendi, sicut est in proposito, ut dictum est supra [s] .

11 Secundum corollarium: quod eodem modo non sequitur producta supposita distincte plurificantur, ergo productiones earumdem aliquo modo distinguuntur. Patet ex eodem.

12 Tertium [corollarium]: quod ex modo producendi distinctio talis non potest evidenter ostendi. Patet quia , si modus procedendi sufficiet, hoc esset, ideo quia Filius procedit quomodo natus et Spiritus Sanctus quomodo datus, ut dicit Augustinus, V De Trinitate, capitulo 14. . Sed ista ratio non ostendit cur Spiritus Sanctus non procedit quomodo natus, ergo illa non sufficit. Ex dictis posset inferri quod aliquod est necesse esset quod nullus viator stante lege potest noscere [3] . Patet de distinctione productionum illarum personarum.

[Secunda conclusio]

13 Secunda conclusio: quam repugnat distinctio specifica inter personas divinas tam repugnat distinctio eadem inter productiones aeternas. Probatur quia utrobique repugnat, ergo aeque repugnat. Patet consequentia quia repugnantia seu oppositio contradictionis non habet latitudinem nec suscipit magis aut minus eodem modo sumpta. Antecedens probatur quia omnis distinctio specifica arguit et infert diversitatem naturae. Sed talis repugnat in divina essentia, ergo distinctio specifica in divinis personis vel productionibus non est ponenda. Secunda pars probatur quia productiones non sunt distinctae nisi ratione distinctionis personarum vel quia terminantur ad distinctas personas. Sed personae non specie, sed solum numero distinguuntur, ergo. Secundo, probatur conclusio quia supposita divina sunt eiusdem perfectionis simpliciter, ergo eiusdem speciei. Tenet consequentia quia, sicut nullae duae species sunt eiusdem perfectionis, sic etc. Antecedens est catholicum. Tertio, confirmatur per Damascenum, libro III, capitulo sexto dicentem: " numero et non specie seu natura differre dicimus hypostases " [t] , igitur.

14 Primum corollarium: sed supposita divina et productiones ad intra non distinguuntur specifice, tamen illa distingui numero conceditur catholice. Patet per dictam.

15 Secundum corollarium: non sequitur, a per generationem producitur et b per generationem non producitur, ergo a ab ipso b specifice distinguitur. Patet quia Filius et Spiritus Sanctus non distinguuntur specifice, et tamen Filius generatur et Spiritus Sanctus non.

16 Tertium corollarium: licet in divinis sint tria supposita numero distincta, tamen non proprie dicuntur tria eiusdem speciei individua. Istud corollarium ponit Thomas Argentis, libro primo, distinctione [13] [4] [u] , dicens non potest esse quia individuum importat alteritatem naturae non autem suppositum.

[Tertia conclusio]

17 Tertia conclusio: sicut non stat Spiritum Sanctum esse Patrem aut Filium sic repugnat Spiritum Sanctum esse genitum vel ingenitum. Probatur prima pars quia personae divinae necessario distinguuntur, ergo. Tenet consequentia et antecedens probatur quia, si non, esset confusio personarum in divinis vel tantum esset una, utrumque est error et impossibile, ergo. Secunda pars probatur quia esse genitum est esse Filium et esse ingentium est esse Patrem, ergo etc. Antecedens patet in hac 13 distinctione [v] , ubi dicitur quod, " si Spiritus Sanctus esset genitus, duo filii essent in divinis, et si esset ingenitus, duos patres in Trinitate poneremus " [w] , ut dicit Augustinus , ergo.

18 Primum corollarium: sicut cum naturali identitate stat personarum alteritas, ita cum trina personalitate stat productionum dualitas. Probatur quia in divinis sunt tantum duae productiones, scilicet generatio et processio.

19 Secundum corollarium: sicut solus Pater a nullo est productus, sic solus Pater proprie dicitur ingenitus. Patet per dictam. Item per Damascenum, libro primo, capitulo nono dicentem " solus Pater est ingenitus, solus Filius genitus, solus Spiritus Sanctus processibilis seu procedens" [x] .

20 Tertium corollarium: licet Spiritus Sanctus possit dici ingenitus improprie et negative, L43v non tamen debet dici ingenitus proprie et privative. Prima pars patet quia Spiritus Sanctus non est genitus, ergo est ingenitus, exponendo negative 'ingenitus'. Secunda patet per dictam quia tunc persona Spiritus Sancti esset persona Patris, quod est impossibile. Ex quibus omnibus sequitur pars conclusionis affirmativa.

[Responsiones et Obiectiones]

21 Contra primam conclusionem [y] arguitur primo rationibus Hugolini contra Gregorium arguentis libro primo, distinctione 10 usque ad 14 [z] quia Filius est ab uno, Spiritus Sanctus a duobus, ergo ex modo procedendi inter generationem et processionem potest distinctio haberi. Sed Magister Gregorius dicit quod non sufficit [aa] , ideo Hugolinus replicat contra " ubi est productio Verbi non requiritur duplex producens " [ab] vel productivum, ergo ratio distinctionis inter generationem et processionem potest assignari. Antecedens patet quia unum producens sufficit.

22 Secundo, ubi est generatio viventis personae, ibi non possunt esse pluries generantes nisi alter illorum se haberet per modum materis, sed hoc est impossibile in divinis, ergo.

23 Tertio, ubi est persona omnipotens et se dicit, si requiritur alia persona, sequitur vel quod non sit omnipotens vel quod aliter producat quam dicendo, ergo.

24 Quarto contra tertium corollarium [ac] , quia, licet Spiritus Sanctus sit notitia, non tamen processione est notitia, nec Filius est amor generatione. Ideo illae productiones sufficienter distinguuntur ex eo quia Filius non est amor per generationem nec Spiritus Sanctus habet quod sit notitia per spirationem. Hugolinus, libro primo, distinctione 10 et 11, articulo 4 [ad] , vide ibi arguit contra Gregorium.

25 Quinto, omnis perfecta operatio terminatur ad aliquem terminum productum. Sed potest ratione convinci quod in Deo est perfecta operatio intellectus et voluntatis, ergo potest convinci quod intelligere divinum terminatur ad verbum et velle ad amorem. Sed cum nihil producat se ipsum, sequitur quod productum realiter differat a producente. Sed talis differentia non potest esse in essentia, ergo in personis et earumdem processionibus.

26 Sexto, naturam creatam reperiri in pluribus suppositis est perfectionis simpliciter in creatura, ergo est naturae divinae attribuendum. Consequentia tenet quia quidquid est perfectionis in creatura debet Deo attribui.

27 Contra secundam conclusionem [ae] , productio divinarum personarum est secundum formas specie distinctas, ergo tales productiones specie distinguuntur. Tenet consequentia quia illa distinctio est specifica quae est secundum formas distinctas. Et antecedens patet quia relationes divinae sunt specie distinctae, scilicet paternitas, filiatio, et passiva spiratio, et per tales distinguuntur supposita divina, ergo.

28 Secundo, supposita divina, distinctis per ipsa, non possunt dare aliam distinctionem quam illam quae ipsis competit secundum eorum formalem rationem. Sed paternitas et filiatio secundum earum formales rationes differunt specie, ergo illa quae faciunt esse distincta distinguuntur speciei.

29 Tertio contra corollaria, in tribus personis divinis non est maior bonitas quam in una, ergo frustra ponitur tres, ergo hoc non est ponendum. Patet haec consequentia quia " Deus et natura nihil faciunt frustra " [af] primo Caeli , et antecedens est catholicum.

30 Quarto, sicut se habet summe bonum ad malitiam, sic summe unum ad multitudinem. Sed repugnat in summe bono esse malitiam, igitur in summe uno multitudinem. Ergo, sicut repugnat Deo peccatum vel peccabilitas, sic personarum pluralitas.

31 Quinto, omnis oppositio realis relativa exigit duo extrema distinguitur realiter. Vel oportet ergo ponere in divinis unam oppositionem relativam vel duas. Si unam, sic duo erunt extrema tantum. Si duas, tunc quattuor extrema, et per consequens quattuor personae, quod non est dicendum.

32 Sexto, idem est Patrem se dicere quod Verbum generare. Sed Filius et Spiritus Sanctus ita perfecte se dicunt sicut Pater se intelligunt, ergo vel tria verba dicuntur vel nullum dicitur.

33 Septimo, Pater amando Filium et Filius reamando Patrem producunt Spiritum Sanctum. Sed Pater non minus amat Spiritum Sanctum quam Filium, nec minus reamatur a Spiritu Sancto quam a Filio, ergo Pater et Spiritus Sanctus producunt alium Spiritum Sanctum vel L44r nulla persona producitur per amorem.

34Contra tertiam conclusionem [ag] et corollaria, arguitur primo per Ieromium quem allegat Magister in distinctione 11 [ah] , dicens " Spiritus Sanctus Pater non est, sed est ingenitus, tamen Pater non est quia Patris est " [ai] , ergo Spiritus Sanctus est ingenitus.

35 Contra primum corollarium [aj] , " unicus est modus communicandi naturam " [ak] , ut dicit Commentator VIII Physicorum , sed per quamlibet productionem adintra communicatur natura, ergo tantum erit una productio.

36 Tertio, inter generationem et processionem non est oppositio relativa, ergo nec distinctio. Consequentia tenet quia omnia sunt idem ubi non obviat relationis oppositio. Et antecedens probatur quia omne quod generatur procedit quamvis non econverso, ergo.

37 Ad primam [al] , negatur assumptum universaliter quia verbum mentis nostrae secundum esse procedit tam a mente quam ab obiecto. Secundo, dico quod, supposito quod unum producens sit sufficiens, si tamen sunt duo, non minus procedit Verbum.

38 Ad secundam [am] , posset negari antecedens universaliter sumptum quia non quilibet modus generationis omnium viventium est notus nobis. Secundo, dico quod solum illa habet veritatem in his quae materialiter ad generationem producti concurrunt, et sic non est de Patre et Filio respectu Spiritus Sancti quia aequaliter spirant Spiritum Sanctum. Tertio, ratio reducitur contra facientem: in nulla productione viventis ex vivente possunt esse pluries producentes nisi unus sit, etc. Sed productio Spiritus Sancti est productio viventis ex vivente, ergo Filius se habet loco matris.

39 Ad tertiam [an] , dicitur quod antecedens non habet maiorem veritatem de dicere quam de diligere. Constat enim quod Pater se diligendo est omnipotens, et tamen requiritur Filius, qui se diligat, ad productionem Spiritus Sancti.

40 Secundo, dicitur quod una persona divina non proprie requirit aliam, prout hoc verbum sonat indigentiam et imperfectionem.

41 Tertio, dico quod, secundum eum met, consequentia non valet, ad productionem b requiruntur plures personae, ergo neutra est omnipotens. Nam distinctione 7 [ao] dicit hanc consequentiam non valere, a est tantae potentiae quod sufficit solus producere b, et a solus non potest producere creaturam d, igitur maior potentia requiritur ad producendum d quam b.

42 Ad quartam [ap] , dicitur quod ratio petit principium quia, cum Spiritus Sanctus procedat et eadem natura per processionem, utrique aeque communicatur perfecte quare est quod una productio non est alia dicere. Ergo quod Filius non sit amor per generationem, etc. est manifestare idem per idem vel magis notum per minus.

43 Ad aliud [aq] , diceret adversarius quod illud non habet veritatem in operationibus immanentibus sicut sunt velle et intelligere ad intra unde IX Metaphyscae et I Physicorum dicitur quod per [5] operationes immanentes nihil constituitur, aliter aeque probaretur quod Spiritus Sanctus produceret adintra.

44 Ad sextam [ar] , negatur antecedens quia natura spiritualis non multiplicata in pluribus suppositis est perfectior quam ista materialia et corruptibilia quae multiplicatur per individua supposita.

45 Ad primam contra secundam conclusionem [as] , primo negatur antecedens quia, sicut Pater non distinguitur specie a Filio, sic nec Filio a paternitate quia Filio et Filius sunt idem. Secundo, posset dici quod dato quod paternitas et filiatio [6] distinguerentur specifice consideratae secundum se, tamen, ut constituunt divina supposita, habent modum proprietatum individualium. Sed quia non dico personas constitui per illas proprietates, ideo sto in prima solutione et dimitto secundam quam est Thomae de Argentis [at] .

46 Ad secundam [au] , dicitur quod maior non habet veritatem de his quae dant esse individuale et incommunicabile, sicut hic. Sed tenet de principiis divinis quae distinctis per ipsam dant esse simpliciter.

47 Ad tertiam [av] , negatur consequentia quia illa bonitas pluribus modis est ibi.

48 Ad quartam [aw] , transeat maior, sed cum ultra dicitur quod Deo vel L44v essentiae divinae, quae sic est summe bona, repugnat tam plurificari quam peccare et dampnari, conceditur, sed tamen cum ipsius unitate stat bene personarum pluralitas.

49 Ad quintam [ax] , dicitur quod in divinis sunt tantum duo relationes oppositae. Ex prima habemus [7] Patrem et Filium. Ex secunda Spiritum Sanctum quia alterum extremorum duae relationis non constituit personam, scilicet spiratio activa quae communis est Patri et Filio.

50 Ad sextam [ay] , dicitur quod, licet non possit ratio evidens assignari seclusa fide quare dicere vel intelligere Filii non terminatur ad aliquem terminum productum, tamen supposita fide potest dici quod 'dicere' potest dupliciter sumi. Uno modo proprie prout idem est quod verbum concipere, et sic sumit Augustinus V De Trinitate cum dicit quod " non singulus in divinis, sed [solus] Pater est dicens " [az] . Et sic conceditur illae maior et negatur minor seu secunda pars antecedentis. Alio modo sumitur 'dicere' pro perfecte intelligere, et sic debet intelligi minor. Et tunc nota non sequitur conclusio quia medium mutatur. Secundo, posset dici quod non solum potest producere eo quod perfecte intelligit praecise, sed eo quod perfectum intelligere est in ipso Patre cum inclusione relatus necessario requisiti ad Filium producendum qui relatus est paternitas. Filius autem et Spiritus Sanctus, licet intelligant, tamen illum relatum non habent, ideo non generant per intelligere, sed sic dicendo est solvere idem per idem.

51 Ad septimam [ba] , dicitur sicut prius quod non sequitur licet [8] Spiritus Sanctus aeque perfecte diligat super Pater et Filius, tamen non habet illud diligere cum relato requisito necessario ad producendum Spiritum Sanctum qui est spiratio passiva [9] activa quae opponitur spirationi passive quam Spiritus Sanctus habet vel est.

52 Ad primam contra tertiam conclusionem [bb] dicitur ad Hieronymum quod 'ingenitum' potest accipi tripliciter. Primo, pro illo qui non habet in se generationem passive sumptam. Secundo, pro illo qui non habet huius generationem. Tertio, pro illo qui non habet generationem nec est ab habente eam et cum hoc habet proprietatem oppositam tali generationi passive. Primo modo Spiritus Sanctus dicitur ingenitus quia non genitus et secundum hunc modum loquitur Hieronymus. Secundo essentia divina dicitur ingenita. Tertio modo, solus Pater, et isto modo loquitur conclusio.

53 Ad secundam [bc] , dicitur Commentator loquitur de communicatione naturae creatae.

54 Ad tertiam [bd] , dicitur primo quod [10] ratio fundatur super falso. Primo, quia personae non solum relationibus oppositis distinguuntur. Secundo, quia productiones divinae differunt se ipsis et non tantum relationibus, ideo nihil concludit ratio.

55 Ad primam rationem in oppositum [be] , patet per dictam in prima conclusione quia non sequitur quod possit viator scire, licet ita sit.

57 Ad tertiam [bg] patet ex tertia conclusione et solutione rationum contra eam quia Spiritus Sanctus potest dici ingenitus et improprie iuxta primum modum distinctionis positae. Secundo posset negari illa consequentia ' est non genitus, igitur ingenitus ', sicut non sequitur ' hoc est non iustum, ergo iniustum ' quia de lapide. Antecedens est verum et consequens falsum.

[Conclusiones]

58 " Item cum quaeritur " [bh] . Haec distinctio continet tres conclusiones. Prima: quod cum quaeritur utrum Spiritus Sanctus prius procedat a Patre quam a Filio, dicendum est quod, qui potest intelligere generationem Filii de Patre sine tempore, etiam sine tempore processionem Spiritus Sancti ab utroque a Patre et Filio intelligat quia in Trinitate nihil prius aut posterius quia ibi ex tempore nihil inchoatur.

59 Secunda conclusio: quod sicut Spiritus Sanctus non processit ante a Patre quam a Filio, ita non magis vel amplius vel plenius procedit a Patre quam a Filio.

60 Tertia conclusio: quod cum Augustinus dicit " Spiritum Sanctum procedere a Patre principaliter " [bi] et Hieronymus dicit quod "procedit a Patre proprie" [bj] et Hilarius dicit quod " Spiritus Sanctus mittitur a Patre per Filium et a Patre esse habet per Filium " [bk] , debet sic intelligi quod Spiritus L45r Spiritus procedat a Patre hoc habet Patre a se quod autem procedat a Filio vel ab ipso mittatur hoc Filius habet a Patre quia Pater gignendo Filium dedat ei quod Spiritus Sanctus ab eo procedent et mitteretur.

61 " Post haec considerandum est " [bl] . Haec 13 distinctio continet 7 conclusiones. Prima: quod licet Spiritus Sanctus procedat a Patre et sit de substantia Patris sicut et Filius, non tamen dicitur natus sive genitus, et ideo non dicitur Filius, cuius ratio est quia, si diceretur Filius, esset Filius Patris et Filii cum procedat ab utroque. Sed absurdum est quod sit Filius amborum quia nullus est filius duorum nisi sit patris et matris.

62 Secunda conclusio: quod licet Filius et Spiritus Sanctus procedant a Patre, tamen dissimiliter quia Spiritus Sanctus procedit a Patre quomodo datus sive ut donum, Filius vero procedit ut [11] natus sive ut genitus, et ideo Spiritus Sanctus non est Filius.

63 Tertia conclusio: quod Spiritus Sanctus non dicitur Filius quia non est genitus sicut unigenitus, nec factus ut per Dei gratiam in adoptionem nasceretur sicut et nos, et sic diceretur Filius dei per adoptionem.

64 Quarta conclusio: quod non esse quod procedit nascitur, quamvis omne quod nascitur procedat.

65 Quinta conclusio: quod inter Verbi generationem et Spiritus Sancti processionem distinguere non sufficimus in hac vita et ideo sufficiat cuilibet scire quod Filius non est a se ipso, sed a Patre, nec Spiritus Sanctus a se ipso, sed procedit ab utroque.

66 Sexta conclusio: quod secundum Augustinum, Spiritus Sanctus non debet dici genitus nec ingenitus quia, si genitus esset duo filii in divinis, si autem ingenitus duos patres ibi affirmaremus, quod est inconveniens. Patet quia esse ingenitum proprie convenit Patri.

67 Septima conclusio: quod secundum Ieronimum Spiritus Sanctus dicitur ingenitus, sed Ieronimus accipit 'ingenitum' pro non genito, et sic potest concedi quod Spiritus Sanctus est ingenitus, id est non genitus. Augustinus vero accipit 'ingenitum' pro illo qui ab alio non est, aliquo tamen alius est, et sic accipiendo ingenitum de solo Patre dicitur quia Filius est ab alio et Spiritus Sanctus a Patre et Filio qui sunt aliae personae. Et sic Magister concordat dictam Augustini et Ieronimi. Et haec sufficiant pro praesenti lectione.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus