Liber I, Quaestio 13

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 21, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q13

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L45r

Quaestio 13

[Circa textum]

1 " Praeterea diligenter" [a] . Ista est 14 distinctio quae ad praecedentes sic continuatur. Nam postquam Magister determinavit de Spiritus Sancti aeternali emanatione, nunc incipit tractare de temporali eius missione. Et dividitur in duas quia primo ostendit Spiritum Sanctum dari specialiter hominibus a Patre et Filio, Secundo quaerit utrum possit dari ab homine sancto. [Secunda] ibi " hic quaeritur utrum viri sancti " [b] . Prima dividitur in duas quia primo de principio huius temporaliter missionis ponit suam intentionem, secundo refellit a suo proposito falsum opinionem. Secunda ibi " sunt aliqui " [c] .

2 Secunda principalis pars dividitur in tres, nam primo ostendit quod Spiritus Sanctus non potest dari a pura creatura, secundo ostendit quomodo auctoritas Apostoli huic videtur contraria, tertio ostendit quomodo illa est exponenda. Secunda ibi " sed huic videtur esse contrarium " [d] . Tertia ibi " sed intelligendum est " [e] , etc.

[Quaestio]

3 Utrum missio temporalis Spiritus Sancti in corda fidelium sit processio aeternalis non habens initium? Utrum Spiritus Sancti in corda fidelium donatio temporalis sit eiusdem a Patre et Filio spiratio aeternalis?

[Rationes principales]

4 Quod non quia Spiritus Sanctus non datur nec mittitur temporaliter creaturis, ergo. Antecedens probatur quia, si sic, vel ergo talis datio requireret aliquam dispositionem praeviam in creatura recipiente, vel naturam. Si primum, sequitur quod dispositionis sit dispositio et sic erit processus infinitus in dispositionibus talibus praerequisitis vel erit dabilis aliqua simpliciter prima non praesupponens aliam, et tunc similiter potest dici de datione Spiritus Sancti quod erit prima non praerequirens aliam. Si secundum, sequitur quod aeque esset aptus ad recipiendum Spiritum Sanctum L45v indispositus sicut dispositus, quod est falsum ergo. Secundo, probatur antecedens quia, si Spiritus Sanctus daretur creaturae, sequeretur quod sibi uniretur ut caritas habitualis, quod est falsum.

5 Secundo principaliter, arguitur vel ergo daretur Spiritus Sanctus cum quolibet suo dono vel cum nullo vel cum aliquo et aliquo non. Non primum quia tunc Spiritus Sanctus staret in eodem cum dono timoris, quod est falsum quia caritas foras mittit timorem. Nec secundum quia tunc contraria verificarentur de eodem sine mutatione vel nova positione rei contra articulum. Nec tertium quia non est maior ratio de uno quam de alio, ergo.

6 Tertio principaliter, quam repugnat temporale aeternaliter dari tam repugnat aeternum temporaliter dari vel procedere, sed primum est impossibile, ergo. Antecedens patet cum quia persona procedens tum quia omne temporale est mutabile, ut inquit Augustinus, IV De Trinitate, capitulo 2 [f] .

7 In oppositum est Magister in hac distinctione [g] . Et confirmatur quia quae solum ratione differunt idem sunt realiter. Sed missio Spiritus Sancti temporalis et processio aeternalis sunt huiusmodi, ergo. Minor patet quia quando processio Spiritus Sancti terminatur ad obiectum aeternum dicitur aeterna, quando vero ad temporale dicitur temporalis.

[Prima conclusio]

8 Prima conclusio: stat quodlibet donum incomplexum Spiritus Sancti inhaerere formaliter creaturae rationali et per huius dona creaturam Deo non gratificari. Probatur quia stat quodlibet donum incomplexum creatum a Deo conservari et ad esse sibi gratiosum non acceptari ab eodem, ergo. Confirmatur quia solus Deus se solo sufficit mentem iustificare et gratuite elevare, ergo.

9 Primum corollarium: licet Spiritus Sanctus sive donum increatum sit solum mentis creatae sufficiens gratificativum, non tamen per modum doni vel gratiae habitualis est menti inhaesivum. Prima patet quia mens est primo grata Deo quam sibi detur creata caritas, igitur confirmatur quia Deus non elegit nos ex tempore sed " ante mundi constitutionem " [h] secundum Apostolum . Secunda pars probatur quia imperfectionis est inhaerere aliter per modum habitus, ergo a Deo est hoc negandum penitus.

10 Secundum corollarium: nullum Spiritus Sancti donum incomplexum creatum damnationi vel culpae repugnat formaliter et intrinsece [1] seu est incompossibile. Patet quia omne tale repugnans est intrinsece gratificativum et culpae sufficienter expulsivum.

11 Tertium corollarium: nulla gratia creata nec aliquod donum creatum sufficit per se remittere culpam aut mortale peccatum. Patet quia cuilibet tali dono creato incomplexo, sicut est caritas creata, peccatum est compossibile, per praecedens corollarium [i] .

[Secunda conclusio]

12 Secunda conclusio: licet Spiritus Sanctus sit omnium donorum suorum ratio causalis effectiva, non tamen inest eis simul existendi necessaria ratio connexiva. Prima patet per illud Ephesios 2 " ipsius factura sumus creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit deus ut in illis ambulemus " [j] , super quo Augustinus inquit " non utique illa creatione, qua homines facti sumus [2] , sed de ea ipse dicebat, qui iam homo erat: " cor mundum crea in me Deus " [k] " [l] . Secunda pars probatur quia Spiritus Sanctus non habet maiorem connexionem nec magis necessariam respectu unius quam respectu omnium, sed non habet respectu omnium connexionem [3] necessariam secundum Apostolum I Corinthios, primo , dicentem divisiones gratiarum sunt. Et sequitur " omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult " [m] , ubi etiam patet utraque conclusionis.

13 Primum corollarium: stat Spiritum Sanctum illabi menti rationali et nullum gratuitum donum creatum incomplexum ei communicari. Patet quia inter illa non est necessaria et absoluta connexio per communicationem. Confirmatur quia Spiritus Sanctus liberrime dona sua communicat, non solum quae vult, sed etiam quando vult, secundum Apostolum, ubi supra [n] , ergo.

14 Secundum corollarium: stat Spiritus Sancti dona in mente rationali diffundi et personam Spiritus Sancti per illapsum specialem eidem non infundi. Patet quia dona sunt ab eo distincta. Item, non habent necessariam connexionem, ut simul in eodem existant necessario, ergo.

15 L46r Tertium corollarium: quamvis Spiritus Sanctus possit communicari sine quolibet eius dono gratuito incomplexo creato, tamen Spiritus Sanctus non potest dari sine quocumque alio dono gratuito. Prima patet per dictam. Secunda pars probatur quia impossibile est menti rationali dari Spiritus Sanctus sine innovatione vel renovatione qua creatur in eo cor mundum et esse iustum. Sed hoc est quoddam Spiritus Sancti donum complexum. Puta mentem esse iustam et Deo gratam.

[Tertia conclusio]

16 Tertia conclusio: licet missio qua Spiritus Sanctus viris temporaliter communicatur ab eiusdem processione aeternali non realiter distinguitur, improprie tamen huiusmodi missio seu gratuita diffusio temporalis nuncupatur. Prima pars probatur quia summe simplex indivisibile a se ipso proprie non est distinguibile nec realiter, et Spiritus Sancti missio etc. est huiusmodi, ergo. Maior nota. Minor probatur quia aliter Spiritus Sanctus inciperet [4] quandoque habere aliquam dispositionem seu realem productionem quam non habuit ab aeterno, quod est falsum. Secunda pars patet per Magistrum in primo capitulo 14 distinctionis ubi dicit " hanc productionem esse temporalem " [o] . Sed hoc non potest dici proprie et intrinsece, ergo improprie et terminative alicuius relationis novae extrinsecae quod est propositum.

17 Primum corollarium: tam perfecte potest producere Spiritum Sanctum in mente iusti viatoris, quam perfecte Spiritus Sanctus producitur in fonte originali summi spiratoris. Patet quia eadem productione realiter et nominaliter producitur in viatoris mente et inspiratoris fonte.

18 Secundum corollarium: quod aeternalis Spiritus Sancti emanatio est temporalis viri sancti iustificatio vel gratificatio. Patet quia Spiritus Sancti in mente diffusio est mentis gratificatio, et illa non est alia realiter ab eius aeterna emanatione, ergo.

19 Tertium corollarium: quamvis Spiritus Sancti diffusio gratuita facta viris sanctis dicatur et fuerit Spiritus Sancti processio temporalis, tamen nullo modo est vel esse potest mutabilis. Patet eadem est cum aeternali processione, quae omnino immutabilis est, igitur. Ex quibus sequitur titulus quaestionis affirmativus.

[Obiectiones et responsiones]

20 Ad rationem principalem [p] , negatur antecedens. Et ad probationem dicitur per tertiam conclusionem [q] quod saltim de potentia et lege Dei absoluta Spiritus Sanctus potest communicari et mitti sine donis illis, et econverso quia inter illa non est connexio necessaria, nec tamen ex hoc sequitur contra articulum quia sine positione novae rei possunt verificari contradictoria quia sumendo 'rem' large, prout se extendit ad modum rei, illa datio Spiritus Sancti non fieret sine quocumque dono creato complexo quia conferret menti esse iustum et gratum, et hoc sufficit articulo, fieret tamen sine dono habituali creato incomplexo, ut dicit corollarium tertium conclusionis secundae [r] .

21 Contra primam conclusionem [s] : arguitur primo sic quod sufficit mentem elevare ad quodlibet meritorie agere est principium efficiens et sufficiens mentis gratificativum et gratuite levativum. Sed donum gratuitae caritatis causatae est huiusmodi. Probatio: quia donum creatum tam intense elevat ad posse bene agere, sicut ad bene esse, et econverso, ergo cum elevet ab bene esse intrinsece, ita ad bene agere et habetur propositum.

22 Contra primum corollarium [t] : forma increata non est medium seu immediate unibilis subiecto, ergo requiritur prima dispositio doni vel formae increatae. Ergo Spiritus Sanctus non potest se solo mentem gratificare seu gratiam reddere.

23 Contra secundum corollarium [u] : caritas creata est magis bona quam remissio culpae sit bona, ergo ipsa habet sufficientem imputabilitatem seu activitatem ad culpae remissionem. Consequentia patet. Antecedens probatur quia per creatam caritatem mens plus perficitur et supernaturaliter elevatur quam per culpae remissionem.

24 Contra tertium corollarium [v] sequitur quod habitus caritatis non est effectivus meritorii actus, quod est falsum, quia assistentia non sufficit ad meritorie operandum. Consequentia probatur cum actus meritorius intrinsece et formaliter gratuitus [5] videatur quia videtur impossibile actum esse meritorium vitae aeternae L46v et non esse meritorium vel gratuitum.

25 Ad primam [w] , negatur minor, et ad probationem negatur consequentia, sed sic debet concludi, et minor formari, sed sufficienter per se intrinsece elevat ad esse bene moraliter, ergo ad operari, et sic arguendo negatur minor.

26 Ad secundam [x] dico quod si intelligit de unione gratuita [6] per sanctificationem mentis, de qua nunc est sermo, negatur antecedens cum quia Deus est agens infinitae virtutis, tum quia anima est quasi immediatum subiectum in illa unione, tum quia agens dicitur esse ubi operatur, sed Deus omnem in nobis dispositionem bonam operatur, ergo prius est in nobis quam tales dispositiones.

27 Ad tertiam [y] , concesso antecedente, negatur consequentia quia, si valeret, probaretur similiter quod homo sufficeret ad producendum quodlibet individuum speciei inferioris citra ipsum. Patet consequentia quia homo perfectior est illis, puta equo vel asino.

28 Ad quartam [z] , negatur consequentia, et ad probationem, dicitur quod capiendo talem actum pro entitate incomplexa, sic actus non est gratuitus formaliter et intrinsece, sed extrinsece et denotative, scilicet quia a Deo acceptatae et quia libere acceptat et posset non acceptare. Ideo stat talem entitatem esse et meritoriam non esse.

29 Contra secundam conclusionem [aa] , arguitur primo sic, impossibile est aliquam creaturam esse et Deum in ipsam per potentiam praesentiam et essentiam non existere, ergo. Antecedens patet per Magistrum distinctione 37 primi [ab] . Consequentia patet cum quia talia gratuita dona sunt res tum quia his quibus dantur sunt res verae, ergo Spiritus Sanctus erit tam in illis quam in donis, ergo unum sine alio non datur.

30 Contra primum corollarium [ac] : quia sequeretur quod aliquis posset habere esse gratuitum sine forma gratuita. Consequens est falsum quia "forma est quae dat esse rei" [ad] . Consequentia patet quia forma habitualis gratuita est Dei donum creatum gratuitum, et quicumque habet Spiritum Sanctum habet esse gratuitum, ergo.

31 Contra secundum [ae] sequitur quod forma aliqua habitualis informaret subiectum et non denominaret ipsum vel quod aliquis sine Spiritu vitam aeternam mereri posset, utrumque est falsum. Consequentia probatur quia cum caritas sit Spiritus Sancti donum, si ipsa potest haberi sine Spirito Sancto, vel ergo reddet habentem sufficienter carum ad vitam aeternam vel non. Si non, sequitur quod caritas non denominat ipsum carum, quod est primum inconveniens. Si sic, tunc sequitur secundum, scilicet quod talis meretur, non habendo, vitam aeternam, id est Spiritum Sanctum.

32 Contra tertium corollarium [af] , quaeritur de illo dono gratuito quid sit. Aut est Spiritus Sanctus praecise, et tunc sequitur quod sine distinctione vel positione etc., contra articulum, ut infert Gregorius, aut est ipsa mens per Spiritum Sanctum elevata, vel aliud consurgens ex his omnibus. Secundum non datur quia tunc mens se ipsam gratificaret nec tertium potest dici, ergo.

33 Ad primam [ag] , negatur consequentia, et ad probationem, dico quod hic non loquor de illo modo communi essendi quo Deus est in omnibus rebus, sed de illo de quo dicitur Christus, " si quis diligit me etc. mansionem apud eum faciemus " [ah] , super quo dicit Frater Iordanus Noster Doctor quod talis unio gratuita melior est menti quam sit vel fuerit unio hypostatica divini suppositi, ut sic cum quia in hac unione non solum una persona sed tota trinitas unitur et venit propter quod dicitur [7] 'veniemus', tum etiam quia in hac unione venit propter eum, ad eum, et in eum. Tertio quia non venit recessurus sed aeternaliter remansurus, ideo dicit "apud eum mansione faciemus" [ai] . Posset ergo dici quod ille modus specialis essendi est caritatis creatae et increatae in corde intimatio, et quaedam dulcedinis divinae immense diffusio, et quaedam divini luminis in intellectu refractio, ut sic quilibet hoc percipiens et accipiens dicere posset illud Psalmus, "Deus tu conversus vivificabis nos" [aj] . Hunc modum ponit Magister L47r Hermannus de Scildis super illud Canticum 4 " dilecto [8] et ad me conversio eius" [ak] .

34 Ad secundam [al] , dicitur quod aliquem habere esse gratuitum potest esse dupliciter, uno modo habitualiter, intrinsece, et informative, alio modo extrinsece [et] denotative. Primo modo, negatur consequentia. Secundo modo, conceditur consequentia, et consequens et eius probatio facit pro primo modo, non pro secundo, quia talis anima extrinsece [et] causaliter per Spiritum Sanctum diceretur grata, non tamen formaliter seu informative.

35 Ad tertiam [am] , posset dici uno modo quod de potentia absoluta Dei consequens est possibile pro prima parte. Alio modo potest concedi antecedens quod aliquis posset consequi vitam aeternam non habendo Spiritum Sanctum illo modo habendi ipsum. Tertio modo potest dici quod principalis denominatio caritatis creatae non est ut simus nos cari Deo, sed quia Deus sit carus nobis, et sic non sequitur primum consequens.

36 Ad quartam [an] , dicitur quod nullum illorum est, sed est quidam modus alius quo Deus facit animam iustam et sibi complaciter et gratuite esse acceptam ad vitam aeternam, et hoc sufficit.

37 Contra tertiam conclusionem [ao] arguitur, primo sic " gemina est Spiritus Sancti processio " [ap] , ergo una ab alia est distincta. Consequentia patet ex terminis, et antecedens est Magistri in hac distinctione . Confirmatur quia processiones penes terminos numerantur sicut potest trahi ex IV Physicorum [aq] de motibus. Sed processionis temporalis et aeternalis est alius et alius terminus secundum Commentatorem X Metaphysicae " corruptibile et incorruptibile differunt [specie] plus quam genere " [ar] , ergo conclusio falsa.

38 Contra primum corollarium [as] , sequitur quod Deus non perfectius produceret Spiritum Sanctum in anima unius iusti quam alterius. Consequens est falsum quia sequitur quod Spiritus Sanctus non fuit perfectius in anima Christi quod Petri.

39 Contra secundum corollarium [at] , sequitur quod gratificatio hominis esset aeterna et immensa. Consequens falsum quia tunc homo immense esset gratus Deo, et sic unus non plus quam alius esset gratus.

40 Contra tertium corollarium [au] , est Augustinus IV De civitate [Dei] capitulo tertio [av] approbans verbum Apuleii dicentis in libro suo De mundo " terrena omnia mutationes, conversiones, interitus [9] habent " [aw] . Cum ergo secundum Augustinum omne temporale sit mutabile, sequitur quod si processio Spiritus Sancti sit temporalis quod sit mutabilis.

41 Ad primam [ax] , dicitur quod Magister vult dicere quod Spiritus Sanctus duobus modis procedit et tamen unica processione. Ad confirmationem, conceditur antecedens ubi procedens realiter [10] et intrinsece refertur ad tales terminos et non extrinsece secundum rationem solummodo. Unde secundum Augustinum V De Trinitate, capitulo ultimo [ay] , Spiritus Sanctus ad obiectum aeternum refertur secundum esse, ad temporale vero solum secundum rationem.

42 Ad secundam [az] , dico quod talis productio potest quadrupliciter considerari, uno modo quantum ad actum, quantum ad terminum productum, quantum ad productionis modum, et quantum ad fructum. Primo vel secundo modo potest concedi consequens, sed tertio vel quarto modo non, nec sic volo dicere.

43 Ad tertiam [ba] , dico quod bene sequitur quod hominis gratificatio est immensa, sed non est immensa gratificatio hominis. Similiter posset dici de beatitudine, et aliis multis, hominis beatitudo est immensa, sed non est, etc.

44 Ad ultimam [bb] , dico quod Augustinus loquitur de proprie temporali et intrinsece, talis autem non est Spiritus Sancti processio de qua est sermo.

45 Ad primam in oppositum [bc] , negatur antecedens et cum dicitur 'quia talis datio praesupponit' etc., verum est lege communi et ordinata, et negatur infinitus processus.

47 Ad tertiam [bd] , patet per dictam quod stat caritatem esse in aliquo subiecto et tale subiectum non esse gratum vel carum.

49 Ad ultimam [be] , antecedens negatur pro prima parte quia nihil procedit dum non est, modo nullum temporale habuit L47v esse ab aeterno, sed temporalitas potest competere aeterno, non intrinsece, sed extrinsece seu quadam denominatione extrinseca, sine sui mutatione.

[Conclusiones]

50 " Praeterea diligenter " [bf] etc. Haec distinctio continet quinque conclusiones. Prima quod gemina est processio Spiritus Sancti, una aeterna qua a Patre et Filio aeternaliter procedit et sine tempore, alia temporalis qua a Patre et Filio communiter ac simul temporaliter procedit ad sanctificandum creaturam, et haec processio dicitur missio.

51 Secunda conclusio: quod hanc temporalem processionem Christus insinuavit, cum post resurrectionem insufflavit in discipulos dicens, "accipite Spiritum Sanctum" [bg] , Iohannis. Ipse etiam Spiritus Sanctus est ista virtus [11] quae de Christo "exibat et sanabat [omnes] [12] " [bh] , Luce [6] [13] .

52 Tertia conclusio: quod Christus, ut ostenderet hanc temporalem processionem Spiritus Sancti non esse aliud quam donationem vis, post resurrectionem dedit ipsum semel in terra propter dilectionem proximi, et semel de caelo propter dilectionem Dei in die pentecostis.

53 Quarta conclusio: quod non solum dona Spiritus Sancti nobis dantur, sed etiam Spiritus Sanctus nobis datur qui aequalis est Patri et Filio et est tertia in Trinitate persona contra quosdam tenentes oppositum.

54 Quinta conclusio: quod viri sancti et praelati non possunt dare Spiritum Sanctum nec auctoritatem dandi habent, licet ministerium habeant, quia per quosdam ministerialiter et instrumentaliter a Deo datur, quandoque quibusdam aliis, etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus