Liber I, Quaestio 14

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 21, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q14

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L47v

Quaestio 14

[Circa textum]

1 " Hic considerandum est " [a] . Haec est distinctio 15 quae ad praecedentes sic continuatur, nam postquam Magister ostendit Spiritum Sanctum a Patre et Filio procedere, nunc inquirit an Spiritus Sanctus possit se ipsum dare aut mittere. Et dividitur in tres partes quia primo ostendit Spiritum Sanctum quandoque se ipsum mittere, secundo ex missione Filii hoc vult concludere, tertio quaerit an nunc possumus Patrem missum dicere. Secunda ibi " ne autem mireris [1] " [b] . Tertia ibi " hic quaeritur, cur Pater " [c] . Prima manet indivisa, sed secunda dividitur in duas quia primo ostendit missionis Filii multiplex esse principium, secundo ostendit eiusdem missionis modum varium. Secunda " hic quaeritur, tantum semel " [d] . Et haec est divisio in generali primae partis huius distinctionis.

2 " Hic quaeritur utrum semel tantum. " [e] . Ista est secunda pars huius distinctionis principalis, ubi postquam Magister missionem Spiritus Sancti ex missione conclusit Filii, nunc de multiplici missione Filii inquirit et dividitur in duas quia primo ostendit Magister missionis Filii diversum esse modum, secundo Magister concludit Patrem non esse nec fuisse missum. Secunda ibi " hic quaeritur cur " [f] . Prima indivisa manet sed secunda pars dividitur in duas quia primo Magister excludit a Patre omnem passivam missionem, secundo circa hoc recitat unam falsam opinionem. Secunda ibi " ideoque putaverunt quidam haeretici " [g] etc. Et haec est divisio in generali et sententia praesentis distinctionis circa quam movetur.

[Quaestio]

3 Utrum quodlibet suppositum divinum mitti [2] quolibet theologo debeat admitti; utrum Spiritus Sancti missio temporalis sit in mente creata perceptio vitalis; utrum stet Spiritum Sanctum ab aliquo recipi et ipsum a recipiente nullo modo percipi; utrum stet Spiritum Sanctum realiter recipere et eundem in se habendo non vitaliter percipere.

[Rationes principales]

4 Arguitur quod sic quia recipere est purum passivum et percipere activum, ergo unum sine alio stare potest. Tenet consequentia quia respectu eiusdem termini mens creata non potest simul se habere pure passive et active, cum percipere non sit formaliter L48r pati, tum etiam quia posse perceptivum est universaliter perfectius quam posse passivum.

5 Secundo, si quaestio esset vera, sequeretur quod cuicumque personae divinae competeret percipi eidem competeret mitti. Consequens est falsum quia Patri convenit percipi, et tamen sibi non competit mitti, ut patet in hac distinctione capitulo penultimo [h] . Consequentia patet quia, si missio et perceptio sunt idem, sequitur quod percipi et mitti sunt idem.

6 Tertio, si quaestio esset vera, sequeretur quod quilibet existens in gratia evidenter perciperet. Consequens est falsum quia nemo scit an amore vel odio dignus sit. Et consequentia patet quia percipere aliquid est cognoscere illud. Secundo, sequitur quod noviter baptizatus haberet mentalem perceptionem gratiae vel Spiritus Sancti. Tertio, sequitur quod quilibet quam intense gratiam reciperet tam intense ipsam perciperet. Consequens est falsum quia tunc virgo habuisset intentiorem perceptionem aliquo, immo omnibus angelis, quia maiorem gratiam recepit quam quicumque angelus.

7 In oppositum sunt verba praesentis distinctionis capitulo 10 ubi dicit, " tunc unicuique Spiritus Sanctus mittitur cum a quocumque cognoscitur atque percipitur quantum cognosci et percipi potest secundum capacitatem animae rationalis " [i] . Item, ibidem capitulo 12 [j] , " cum ex tempore mente percipitur 'mitti' dicitur " [k] .

[Prima conclusio]

8 Prima conclusio: licet potentia creata intellectiva sit aliqualiter activa respectu alicuius missionis seu visionis divinae, tamen nulla creatura active se potest respectu expressionis Verbi increati per modum dicentis habere. Prima pars patet quia in patria creata intellectiva respectu fruitionis se habet active. Consequentia tenet, et antecedens patet per Decretalem Deum benedicti quia in duobus actus intellectus et voluntatis stat nostra fruitio seu beatitudo formalis consistit quae est tota latitudo formalis gloriae. Secunda pars patet quia sequitur quod Verbum increatum esset terminus productus a potentia creata intellectiva. Consequens est falsum, et consequentia patet quia non videtur possibile quin dictum cuiuslibet dicentis ipsum sit eiusdem dicere terminus productus, et sic dicere creatum haberet terminum increatum, quod est falsum.

9 Primum corollarium: licet anima beata ad suam fruitionem possit effective concurrere, tamen ipsa non potest lumen gloriae quovis modo producere. Prima pars patet ex conclusione quia tale lumen a solo Deo est producibile.

10 Secundum corollarium: memoria creata licet possit per divinam essentiam tamquam per speciem intellective beatifice elevari, tamen non stat realiter ab ipsa Verbum increatum proprie formari. Patet quia tunc potentia finita produceret terminum immensum oppositum huius corollarii ponit Iohannes de Marchia in suis Determinationibus [l] . Prima pars patet quia Deus potest supplere duae causae efficientis vicem.

11 Tertium corollarium: licet anima beata se habeat passive respectu fruitionis, tamen eadem potest se habere simul active respectu suae cognitionis et dilectionis. Prima pars patet quia est illorum actuum receptiva. Secunda patet per dictam in conclusione et corollaria.

Secunda conclusio

12 Secunda conclusio: licet mitti tantum competat Spiritui Sancto et Filio, tamen cuilibet personae divinae competit activa missio. Prima pars patet quia mitti non convenit Patri, sed Filio et Spiritui Sancto, ergo. Prima pars antecedentis est Augustini IV De Trinitate, capitulo ultimo , dicentis quod Pater " non dicitur missus " [m] . Secunda pars antecedentis patet per Augustinum II De Trinitate, capitulo 5 dicentem " mitti a Patre Filius sine Spiritu Sancto non ponit nam Pater intelligitur eum misisse L48v quia ex femina eum fecit quia non utique eum sine Spiritu Sancto fecit " [n] quod autem Spiritus Sanctus mittatur per eundem Augustinum patet in IV De Trinitate, capitulo 19 , ubi expresse dicit quod " Spiritus Sanctus dat et mittit se ipsum " [o] . Item, Iohannis 15 " mittam vobis spiritum veritatis " [p] . Secunda pars probatur quia opera Trinitatis adextra sunt indivisa, sed mittere aliquam personam, etc., ergo. Haec est ratio Magistri in 15 distinctione [q] .

13 Primum corollarium: non plus repugnat Filium a Spiritu Sancto mitti [3] quam Filium spiratorem esse Spiritus Sancti. Patet ex dictis quia utrumque est verum et non repugnans.

14 Secundum corollarium: cuicumque personae convenit mitti eandem se mittere debet admitti. Patet quia mittere est agere adextra.

15 Tertium corollarium: non cuiuslibet personae divinae sub corporali specie perceptio est eiusdem personae talis passiva missio. Patet quia Pater non mittitur, et tamen sub corporali specie apparuit in transfiguratione quando vox eius audita fuit dicens, " hic est Filius meus dilectus " [r] , etc. Ex dictis patet quod mitti non est mere absolutum, sed aliquae originis connotat relatum. Patet quia, si esset mere absolutum posset convenire, sicut Filio et Spiritui Sancto. Unde Augustinus IV De Trinitate, capitulo 30 dicit, " mitti filium est cognoscere quod ab alio sit " [s]

[Tertia conclusio]

16 Tertia conclusio: licet non stet Spiritum Sanctum ab aliquo recipi et ipsum a recipiente nullo modo percipi, tamen de communi lege nullus potest scienter percipere se meritorie Deum diligere. Prima pars patet quia Spiritus Sancti missio temporalis est in mente creata perceptio vitalis, ergo. Antecedens est dictum Augustini superius allegatum [t] quo dicitur, " cum Spiritus Sanctus ex tempore mente percipitur 'mitti' dicitur " [u] . Secunda pars patet per illud Apostoli [I] Ad Corinthios 13 " nihil mihi conscimus sum sed non in hoc iustificatus sum " [v] . Item, 2ae Iohannis capitulo 3 , " Ubi Spiritus vult spirat sed nescis unde veniat aut quo vadat " [w] . Item, "nescio sit an odio" [x] , etc.

17 Primum corollarium: lege stante, licet nullus potest se scire habere ordinatam dilectionem, tamen aliquis tenetur credere se habere Spiritus Sancti missionem. Prima patet ex dictis. Secunda probatur quia aliquis tenetur credere se habere caritatem, ergo. Consequentia tenet quia Spiritum Sanctum mitti in mente est menti caritatem infundi, ut dicit conclusio. Et antecedens patet de adulto accedente ad sacramentum quo gratia confertur sicut est baptismus et eucharistia.

18 Secundum corollarium: non stat fructum missionis divinae in mente augeri et vitalem Dei perceptionem in eadem non intendi. Patet quia, si non, sequitur quod non quilibet recipiens personae divinae missionem haberet eius vitalem perceptionem, quod est contra conclusionem.

19 Tertium corollarium: non semper intelligimus nos uniformiter cognoscere. Patet quia aliter habens talem perceptionem haberet evidentem et experimentalem cognitionem, quod est contra dictam. Ex dictis patet responsio quod stat aliquae, etc.

[Obiectiones et responsiones]

20 Contra primam conclusio [y] , sequitur quod memoria creata posset concurrere per suum posse essentiale active ad claritatem luminis gloriae. Consequens est falsum. Probatur consequentia quia non plus potest intelligentia creata ad dispositionem supernaturale et unionem vitalem divinae essentiae quam ad lumen gloriae.

21 Secundo, contra primum corollarium [z] repugnat potentiam naturalem supernaturaliter agere per suum essentiale posse, ergo repugnat intellectum creatum ad fruitionem patriae effective concurrere.

22 Tertio contra secundum corollarium [aa] intelligentia creata concurrit effective ad motum visionis quo verum increatum redditur praesens vitaliter tali intelligentiae. Sed hoc est verbum increatum dicere, ergo.

23 Contra tertium corollarium [ab] , L49r sequitur quod perfectiori in naturalibus semper correspondebit caeteris paribus intentior beatitudo, et per consequens stante aequalitate meritorum stabit inaequalitas primorum propter priora essentialia, quod est falsum. Et patet consequentia quia puriora essentialia plus possunt quam minus pura et imperfecta.

24 Contra secundam conclusionem [ac] , mitti et mittere sunt correlativa, ergo cum mitti cognoscet relatum originis sequitur quod mittere dicit eundum relatum. Sed Spiritus Sanctus nihil originat adintra, ergo nullam personam potest mittere. Consequentia patet quia secundum Augustinum mitti est originari igitur mittere est originare.

25 Secundo, quia ille relatus quem dicit mitti vel erit ad eum quam sit missio, et tunc erit communis tribus personis, et sic Pater mittetur. Consequentia patet quia est relatus rationis adextra. Vel dicit relatum ad ipsum mittentem, et si sic, vel ergo erit rationis tantum, et tunc poterit esse in Patre vel realis, et tunc etiam mittere non erit essentiale, et per consequens non commune tribus personis, quod repugnat secundae parti illius conclusionis.

26 Tertio, mitti dicit relatum originis, ergo nulla persona potest se ipsam mittere. Patet consequentia quia nulla potest se ipsam originare.

27 Quarto, mitti dicit imperfectionem et indignitatem, ergo nulli personae divinae competit. Consequentia bona, sed antecedens probatur quia secundum Dionysium in De angelica hierarchia [ad] angeli superiores semper assistunt Deo et non mittuntur propter sui dignitatem, sed persona divina est improportionaliter dignior omni angelo, ergo propter sui dignitatem non debet mitti.

28 Contra tertiam conclusionem [ae] , aliquis potest scire se esse dignum vita aeterna, ergo aliquis potest scire se Deum meritorie diligere, saltim habitualiter. Consequentia bona, et antecedens probatur quia aliquis potest scire se habere timorem filialem, ergo et caritatem. Consequentia tenet per Glosam super illo Primae Iohannis [af] , " perfecta caritas foras mittit timorem" [ag] . Antecedens patet Genesis 22 " cognovi quia timeas Deum " [ah] , id est cognoscere te feci. Item, Philippenses 2 " petitiones vestrae innotescant apud Deum " [ai] , ubi Glosa [aj] non sic accipiendum est tamquam Deo innotescant qui eas antequam essent noverat sed nobis innotescant apud Deum.

29 Item, quis potest scire se omnia propter Deum diligere et omnia reliquisse, ergo scire se esse dignum vita aeterna. Consequentia tenet Matthaeus 19 " omnis qui reliquerit etc. vitam aeternam possidebit " [ak] .

30 Item, aliquis potest scire nullum timorem servilem se habere, ergo potest scire se habere caritatem. Consequentia tenet per illud Primae Ioannes 4 , "perfecta caritas" [al] , etc.

31 Contra primum corollarium [am] , nullus articulus cogit aliquem credere se esse in caritate, ergo. Antecedens patet quia, si aliquis esset, inderetur ille " credo in sanctam ecclesiam catholicam " [an] . Sed hoc non quia ecclesia nullibi hoc praecipit, immo videtur hypocrisis iudicare se in caritate, immo iudicare se esse extra caritatem videtur meritorium, ut patet de publicano luce 18 [ao] .

32 Secundo contra secundum corollarium [ap] peccator tenetur conteri de peccato, ergo tenetur credere se esse in caritate. Et ultra omnis adultus vel est in caritate vel extra, ergo omnis tenetur se credere esse in caritate, quod est primum.

33 Contra alia corollaria [aq] omnis perceptio est cognitio aliqualis, et ad intentionem perceptionis, sequitur intensio cognitionis, ergo illa corollaria falsa.

34 Ad primam [ar] , negatur consequentia, et dicitur ad probationem quod non omnis missio personae divinae est supernaturalis dispositio ut praetendit argumentum loqui de dispositione. Secundo, posset antecedens negari antecedens [4] generaliter. Tertio, posset concedi consequentia, iam negata, scilicet quod memoria, etc., non quidem agendo ipsum in ipso et circa ipsum.

35 Ad secundam [as] , dicitur quod antecedens est verum si per suum naturale posse praecise non repugnat L49v ipsum sic agere cum adiunctione alterius potentiae. Modo in proposito non est solum naturale agens sed etiam supernaturale elevans potentiam seu ipsum posse naturale et actuans ipsum ad agendum.

36 Ad tertiam [at] , negatur minor quia ad talem motum concurrere non est dicere Verbum incarnatum.

37 Ad quartam [au] , dicitur primo negando consequentiam quia ad intensionem causae partialis non semper intenditur effectus actionis. Secundo, posset dici quod non secundum proportionem meritorum stabit retributio primorum quia tunc nullum primum daretur pro gratia baptismali, quod est falsum. Tertio, posset concedi consequens Dei tamen voluntate concurrente quae potest distribuere praemia prout sibi placet.

38 Ad primam contra secundam conclusionem [5] [av] , distinguitur de 'mittere' quia uno modo accipitur principaliter auctorative, alio modo consequenter determinative. Primo modo, tantum convenit Patri et Filio, secundo modo, tribus. Ideo, si antecedens sumitur primo modo, conceditur. Si secundo modo, negatur consequentia nec antecedens est verum.

39 Ad secundam [aw] , dicitur quod 'mitti' dicit relatum non quidem ad mittentem determinative consequenter sed auctoritative principaliter. Similiter posset dici de 'mittere' quod, si sumitur auctoritative, tunc nulla persona se ipsam mittit nec aliam nisi illam quam producit, sed bene secundo modo patet.

40 Hoc patet ad tertium argumentum [ax] , vide de hoc Thomam Argentis [ay] .

41 Ad quartam [az] , dicitur quod alias est verum in creatura quia cum creatura mitti mutatur et movetur alicubi ubi prius non erat. Sed quia Deus est ubique, ideo sine mutatione et imperfectione mitti potest divina persona quia non mittitur ubi non erat, sed qualiter non erat novum effectum, scilicet causans in creatura sine sui mutatione, non tamen sine mutatione creaturae.

42 Ad primam contra tertiam conclusionem [ba] , negatur antecedens, et ad probationem dicitur loquendo de timore formato caritate. Negatur illud, et ad probationem dicendum quod illud cognovit Abraham ex divina revelatione sibi illud indicante, et ad aliam probationem, "petitiones vestrae" [bb] etc., dicitur quod ex Glossa non habetur nisi quod in aliquibus credimus nos a Deo esse ex auditos et forte scimus effectum operatum evenisse. Sed ex hoc non sequitur contra conclusionem.

43 Ad aliud [bc] , negatur consequentia quia non ex operibus iustificatur quia Socrates divitias contempsit secundum Ieromum [bd] , et tamen non iustificatus est.

44 Item, ad aliud [be] , negatur consequentia quia ex puris naturalibus potest aliquis nullum timorem habere.

45 Ad primam contra corollarium [bf] , negatur antecedens quia continetur sub praenominato articulo vel quod idem est ille articulus dicit. Etiam hoc ecclesia dicit de accipientibus sacramentum eucharistiae, ut patet Ad Corinthios 2o , "probet autem se ipsum homo" [bg] etc. Et hoc potest fieri sine hypocrisi et iactantia.

46 Ad tertiam [bh] , conceditur consequentia et consequens, et negatur ulterior consequentia, sed bene sequitur quod tenetur esse in tali statu in quo credat se esse in caritate, contra Monachum Nigrum.

47 Ad quartam [bi] , posset concedi consequens de cogitatione habituali, non actuali, de qua loquor in conclusione et corollario. Item, posset dici quod talis cognitio intenditur, non tamen in esse cognitionis, sed solum in esse experimentalis perceptionis. Ex dictis patet.

[Conclusiones]

48 " Hic considerandum est " [bj] . Haec distinctio continetur 7 conclusiones. Prima: quod Spiritus Sanctus est Deus et donum, et ideo dat et datur. Dat inquantum Deus, datur inquantum donum, nec ex hoc est minor Patre vel Filio.

49 Secunda conclusio: si Spiritus Sanctus non posset dare se ipsum, Pater et Filius aliquid posset quod non posset Spiritus Sanctus et aliquid operarentur Pater et Filius quod non operaretur Spiritus Sanctus, quae sunt inconvenientia quia opera Trinitatis adextra L50r sunt indivisa. Ergo sequitur quod Spiritus Sanctus procedit temporaliter, mittatur, et datur a se ipso.

50 Tertia conclusio: quod Pater numquam legitur missus sed solum Filius et Spiritus Sanctus. Filius autem mittitur a Patre et se ipso et a Spiritu Sancto, et illa missio fuit incarnatio, quod fuit opus commune tribus personis.

51 Quarta conclusio: quod cum Filius dicit, Iohannes 8 , "a me ipso non veni" [bk] , hoc dictum fuit secundum formam servi secundum quam non est operatus incarnationem sed secundum formam Dei.

52 Quinta conclusio: Filius Dei praeter aeterna genitura, secundum quam missus dicitur, sed melius et verius secundum eam dicitur genitus. Duobus modis mitti dicitur, vel cum visibiliter mundo apparuit in carne, vel invisibiliter in animas pias transfert, ut ab eis percipiatur et cognoscatur. Primo modo semel est missus. Secundo modo mittitur omnidie, non ut sit homo sed ut sit cum homine.

53 Sexta conclusio: licet Pater ex tempore cognoscatur, sicut Filius, non tamen dicitur missus quia in Patre est auctoritas principii quia est principium Filii et Spiritus Sancti, et non habet a quo sit.

54 Septima conclusio: Pater non ideo dicitur misisse Filium et Spiritum Sanctum quia ille maior est et illi minores, sicut quidam haeretici putarunt, sed propter commodi auctoritatem principii et quia Pater non apparuit in creatura visibili, sicut Filius et Spiritus Sanctus, quia tantum in voce, quae non est visibilis, sed audibilis, etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus