Liber I, Quaestio 15

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 22, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q15

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L50r

Quaestio 15

[Circa textum]

1 "Nunc de Spiritu Sancto" [a] . Postquam Magister determinavit de temporalis missionis principio, nunc determinat de huiusmodi missionis modo vario, et dividitur in duas partes quia primo determinat de modo sensibili et visibili, secundo de invisibili et internali perceptabili. Secunda incipit in 17 distinctione.

2 Prima pars dividitur in duas quia primo prosequitur de missione visibili spiritus sancti, secundo facit comparationem quamdam huius missionis ad missionem Filii. Secunda ibi " sed prius " [b] . Et illa dividitur in tres, nam ostendit primo quod Spiritus Sanctus ratione missionis non dicitur mittendi principio, secundo quod Filius secundum quod homo est minor tota trinitate et etiam se ipso, tertio ostendit qualiter Pater potest dici maior Filio. Secunda ibi " notandum autem " [c] . Tertia ibi " Hilarius " [d] etc. Et hoc divisio et sententia in generali praesentis distinctionis circa quam, etc.

[Quaestio]

3 Utrum species, in quibus Spiritus Sanctus missus apparuit visibiliter, fuerunt entitates potentias creatas immutantes realiter?

[Rationes principales]

4 Quod non quia tunc sequeretur quod distinctio talium specierum visarum inferret proportionaliter distinctionem cognitionum. Consequens falsum quia omnis cognitio intellectus creati in genere qualitatis habet reponi. Sed tales species in quibus Spiritus Sanctus apparuit non semper reponuntur in eodem genere. Patet de columba et igne. consequentia patet quia causae activae [1] differentes specifice agentes naturaliter non libere causant actiones specifice distinctas. Sed illae species sunt res naturales, ergo, si immutant intellectum concreando cognitionem in ipso, sequitur quod secundum diversitatem specierum erit diversitas cognitionum. Confirmatur quia II De anima dicitur quod " ad distinctionem obiectorum sequitur distinctio actuum vel operationum et ex distinctione operationum sequitur distinctio potentiarum " [e]

5 Secundo, species inexistens memoriae creatae actuat potentiam solum mentaliter et non causaliter, ergo species existens extrinsece non actuat causaliter vel immutat. Consequentia tenet quia non minor ratio de uno quam alio. Et antecedens patet per Iohannem de Ripa. quaestione 2, articulo 3, distinctione 2 [f]

6 Tertio, species in quibus Spiritus Sanctus apparuit visibiliter solum fuerunt imaginariae et non reales, ergo. Antecedens patet quia secundum Beatum Augustinum II De Trinitate, capitulo 5 , missio visibilis Spiritus Sancti ad hoc fit " ut corda hominum cogita novitate exterioribus L50v visis convertantur secundum intellectum ad occultam deitatem " [g] . Sed intellectus creatus movetur a phantasmatibus et imaginariis speciebus, ergo.

7 In oppositum est textus evangelicus Matthaeus 3 , ubi dicitur "descendit corporali specie" [h] , igitur non phantasticum seu imaginarium sed verum et reale corpus habuit, igitur.

Prima conclusio

8 Prima conclusio: licet persona divina missione visibili apparens possit talem speciem sine causa secunda creare credi, tamen potest angelos beatos tales species corporales formare. Prima patet quia Deus potest se solo quidquid potest cum alio maxime in genere efficientis. Secunda probatur quia secundum Dionysium in De angelica hierarchia , " lex divinitatis est infima per media ordinare " [i] .

9 Primum corollarium: licet columba in qua Spiritus Sanctus visibiliter apparuit fuerit ab angelis formata, tamen humanitas suppositionaliter Christo unita a tribus personis divinis solum fuit creata. Prima patet ex conclusione. Secunda probatur cum ratione dignitatis illius unionis suppositabilis decuit illam materiam immediate a Deo produci, tum secundo illa in instanti fuit formata. Sed hoc non videtur posse fieri a finita potentia ut nunc suppono. Ad hoc videtur Scriptura Matthaeo 1 quod " in ea natum est de spiritu sancto est " [j] . Item Luce 1 " Spiritus Sanctus supervenient in te " [k] . etc.

10 Secundum corollarium: licet angelus signum corporale temporalis missionis personae divinae possit producere, angelus tamen huiusmodi signi significatum non potest aliquo modo efficere. Patet quia illud donum gratuitum est menti collatum [2] a solo Deo productum.

11 Tertium corollarium: sicut donum significatum per talem speciem non subest angelicae activitati, sic non angelus sed persona divina cuius appropriatum illud donum [3] respicit dicitur apparere vel mitti. Patet quia illud donum principaliter significatum per speciem declarat et denominat personam missam. Et ideo, si illud donum habeat se per modum sapientiae, tunc potest dici quod Filius mittitur quia ei sapientia attribuitur. Si per modum amoris et clementiae, Spiritus Sanctus. Si per modum auctoritatis et potentiae, Pater potest dici apparere, non tamen mittitur quia a nullo originatur.

12 Ex his posset inferri quod, licet angeli non possint esse creatores, possunt tamen esse rerum creabilium productores. Prima patet quia creare est independenter aliquid de non esse ad esse productione. Secunda pars patet quia, ut dictum est, illa columba eorum mysterio fuit producta, quae creari poterat, immo de facto a Deo posset recreari.

[Secunda conclusio]

13 Secunda conclusio: species sensibilis assistens extrinsece et inexistens intrinsece memoriae vitaliter immutat intellectum et actuat ipsum obiectaliter et causaliter. Patet quantum ad species extrinsece existentes per Beatum Augustinum in De vera religione, capitulo 6 [l] et II De Trinitate, capitulo 4 [m] . Item, patet per Philosophum in De memoria et reminiscentia , ubi dicit " factus enim motus a sensu vel a sensibili imprimit in animam velut quamdam figuram vel picturam sensibilem " [n] . Secunda pars probatur quia si talis species in existens memoriae intrinsece et obiectaliter non immutaret potentiam, sequeretur quod non esset differentia inter speciem habitualem et conceptum actualem actu, quod est falsum quia tunc habens talem speciem actualiter cognosceret vel diceret eam, quod non est dicendum. Haec consequentia ultima patet quia phantasma est verbum habituale talis speciei sensibilis, ut patet per Beatum Augustinum ubi supra [o] .

14 Primum corollarium: stat aliquam potentiam vitaliter immutare et illud nec formam vitalem nec actum eius formalem esse. Patet quia vox et ignis et plures aliae species sensibiles immutant intellectum creatum per sensum, et tamen tales species non sunt formae vitales, nec talis L51r immutatio est actus formalis talium specierum, cum stet illas esse et nihil vitaliter immutare.

15 Secundum corollarium: stat intellectum aliquid apprehendere et ab eodem moveri vitaliter et illud movens esse praesens intellectui realiter vel situaliter. Patet per Beatum Augustinum in De vera religione , ubi dicit, " se vitaliter apprehendere solem absentem et Romam seu Carthaginem distantes " [p] . Et hoc experimur.

16 Tertium corollarium: sicut intelligentia potest rem absentem cognoscere, sic etiam potest rem non existentem per speciem repraesentantem cogitative apprehendere. Patet quia sicut rem absentem et distantem cognoscit per speciem abstractive, sic de re non existente potest habere speciem et per illam aliquid concipere, ergo.

[Tertia conclusio]

17 Tertia conclusio: licet columba in cuius specie Spiritus Sanctus missus apparuit vera et realis entitas fuerit, non tamen quodlibet signum in quo Spiritus Sanctus [4] apparuit vel visus fuit fuisse rem realem scriptura exprimit aut asserit. Prima pars patet per Beatum Augustinum II De Trinitate , ubi, loquens de columba in qua Spiritus Sanctus apparuit in Christi baptismate, dicit " non esse dubium quin fuerit verum corpus reale cum scriptura eam corporali specie asserat descendisse " [q] . Secunda pars patet eodem libro, capitulo 5 [r] , ubi, de linguis igneis in die pentecostes Spiritus Sanctus apparuit, movet quaestionem utrum fuerit vere res vel imaginarie. Et quaestionem insolutam nec aliquam eius partem asserit, sed tamquam probleuma neutrum reliquit, concludit tamen post plura dicens " non enim viderunt linguas velut ignem sed "visae sunt eis" [s] . Nam in spiritualibus dicimus 'Visum est mihi' et 'vidi'. Sed in istis quae per expressam corporalem speciem oculis demonstratur non solet dici 'visum est mihi' sed 'vidi' " [t] , ergo conclusio vera.

18 Primum corollarium: quod non omne signum gratuitum demonstrans vel inferens creaturam esse Deo gratam est creata caritas aut sacramentum aut habitus infusus gratificans mentem. Patet quia missio Spiritus Sancti facta sub aliquo signo visibili est sanctitatis creaturae signum ad quam mittitur illativa ostensio, et tamen illud signum corporale non est aliquod praedictorum, ergo.

19 Secundum corollarium: stat aliquam personam in signo corporali apparere et illam numquam mitti vel missam esse. Patet de Patre qui [5] in voce apparuit Christo baptizato dicens, "hic est Filius meus" [u] etc., et tamen nusquam in scripturis legitur missus quia a nullo originatur.

20 Tertium corollarium: nulla res in qua apparuit Spiritus Sanctus visibiliter fuit ei unita suppositionaliter. Patet quia Spiritus Sanctus nusquam legitur fuisse columbam, linguam, vel flatum.

21 Ex his quid dicendum sit ad quaestionem patet, potest enim dici quod aliqua species in qua Spiritus Sanctus apparuit fuit vera res et realis entitas, et aliquae fuerunt solum apparentes et imaginariae, ab omnibus tamen talibus potuit immutari et moveri potentia sensitiva vel intellectiva creata, etc.

[Obiectiones et responsiones]

22 Contra primam conclusionem [v] , arguitur, si esset vera, sequitur quod angeli potius quam divinae personae deberent dici missi et apparere vel apparuisse. Consequens falsum. Patet consequentia quia, cum angelus format aliquod corpus ex elementis applicando activa passivis, videtur quod idem appareat in tali corpore formato.

23 Secundo, simpliciter invisibile non potest visibiliter mitti vel apparere sine fictionem. Sed fictio cuilibet personae divinae repugnat, ergo etc. Patet consequentia quia quaelibet persona divina simpliciter est invisibilis, I Timotheum , " lucem habitat inaccessibilem quam nullus hominum vidit " [w] .

24 Tertio contra secundum [x] et tertium corollaria [y] , gratuitum donum subest activitati sacramentorum ecclesiae, ergo potest subesse activitati angelicae. Tenet consequentia L51v quia angelus est dignior, perfectior, et activior quam quodcumque [6] sacramentum. Antecedens patet quia sacramentum baptismi confert gratiam et causat in baptismale rite.

25 Contra secunda conclusionem [z] , si esset vera, sequeretur quod huiusmodi species vel huiusmodi obiectum esset causatum. Consequens falsum quia talis species obiecti vel perfectius repraesentet quam species memoriae vel aeque vel minus. Non primum quia talis species creata in esse dependet et conservari a specie memoriae, et per consequens est imperfectior. Si dicatur quod aeque vel minus repraesentat, tunc frustra ponitur talis actus distinctus a specie, quae est aeque vel plus sufficiens ad talem vitalem immutationem causandum.

26 Contra primum corollarium [aa] , nulla immutatio est vitalis quam stat esse absque hoc quam immutetur potentia, sed immutatio obiectiva causalis est huiusmodi, ergo non est in tale. Maior nota. Minor probatur quia stat aliquem actum causari et inexistere informative et per nullam superadditam actionem, ergo.

27 Tertio contra secundum [ab] et tertium corollaria [ac] , illud solum vitaliter apprehenditur quod potentiae vitali vitaliter inest, ergo quidquid sic apprehenditur praesens est potentiae sic apprehendenti. Consequentia bona, et antecedens probatur quia sequitur a vitaliter apprehenditur a potentia intellectiva, ergo a est praesens potentiae intellectivae.

28 Contra tertiam conclusionem [ad] , si esset vera, sequeretur quod Spiritus Sanctus in columba aliquo modo speciali fuisset ultra modum quo Deus est in omnibus. Sed consequens videtur falsum quia vel hoc esset per gratiae infusionem, et hoc non quia non est capax gratiae, vel per unitatem suppositi, et hoc non per corollarium tertium vel per repraesentationem, et hoc non quia vel talem signum repraesentativum esset naturale et universale, et sic Spiritus Sanctus appareret in qualibet creatura cum quaelibet sit vestigium Trinitatis, vel tale repraesentativum esset signum gratuitum, et sic in quolibet sacramento mitteretur et appareret Spiritus Sanctus. Et patet consequentia cum Spiritus Sanctus sit donum gratuitum.

29 Secundo contra secundam partem conclusionis [ae] , summae veritati repugnat se manifestare per quamcumque fictionem, ergo repugnat Spiritum Sanctum se manifestasse per linguas igneas imaginarias et phantastas et non reales. Patet consequentia quia tales apparitiones phantasmatae sunt fictiones. Patet antecedens quia ostendens se aliquid esse quod non est decipit illum cui fit talis ostensio.

30 Tertio, sequeretur quod Spiritus Sanctus in illis linguis non apparuisset nisi tantum apostolis et viris sanctis qui Spiritum Sanctum receperunt. Consequens falsum quia pluribus aliis existentibus in domo cum apostolis apparuerunt.

31 Ad primam [af] , negatur consequentia quia, licet angelus formet talem corpus, tamen non posset formare nec creare donum significatum per tale corpus. Sed solum Deus. Ideo illa persona solum dicitur mitti et apparere cuius appropriatum est [7] donum illud, ut dicitur in corollario tertio [ag] .

32 Ad secundam [ah] , dicitur ad maiorem quod aliquid visibiliter posse apparere potest intelligi dupliciter, primo modo formaliter intrinsece seu denominatione intrinseca sibi competente, secundo modo denominatione extrinseca. Primo modo dico quod apparitio repugnat personae divinae, sed non secundo modo quia sic persona divina dicitur apparere visibiliter, non quia ipsa videtur, sed quia aliquid videmus per quod cognoscimus Spiritum Sanctum vel aliam personam divinam speciali modo esse in creatura ad quam talem signum mittitur.

33 Ad tertiam [ai] , posset negari consequentia quia non sequitur homo est perfectior et activior quam asinus, ergo homo potest producere asinum sicut asinus. Secundo, dicitur quod licet gratia subsit activitati sacramentorum instrumentaliter et dispositive, non tamen principaliter et effective.

34 Ad primam contra secundum conclusionem [aj] , primo posset consequentia L52r negari quia talis ratio causalis posset sufficienter terminari ad ipsum actum cognitionis incomplexum vel ad ipsum agere complexe.

35 Secundo, posset concedi consequens, et ad improbationem dicitur quod perfectius et cum improbatur. Negatur consequentia quia talis similitudo non dependet a tali specie tamquam a totali causa sed partiali.

36 Tertio, posset dici quod, dato quod talis similitudo imperfectius repraesentaret se, praecisae tamen species memoriae cum tali similitudine creata tales species perfectius repraesentant quam species memoriae tantum, cum talis similitudo non frustra ponatur.

37 Ad secundam [ak] , negatur maior quia talis immutatio non procedit a specie tali quasi a totali causa effectiva.

38 Secundo, posset negari minor quia positivis omnibus requisitis immutatio vitalis obiectiva non potest esse quin potentia immutetur.

39 Tertio, posset dici quod aliquid immutare vitaliter posset intelligi dupliciter, primo modo sic quod tale immutans sit vitale, secundo modo quod non sit in se vitaliter sed tamen aliquid vitaliter immutat. Primo modo maior habet veritatem in aliquibus, sed modo secundo sumendo 'vitaliter' maior est falsa simpliciter.

40 Ad tertiam [al] , negatur antecedens quia aliter nulla res existens extra animam posset vitaliter percipi, quod est falsum. Et dico ultra quod haec consequentia non valet, a vitaliter apprehenditur, ergo a est praesens potentiae apprehendenti.

41 Secundo, posset dici quod aliquid in esse potentiae vitali potest sumi dupliciter, primo modo in se et esse proprio, alio modo in specie vel in suo repraesentativo. Primo antecedens est negandum, sed secundo modo, intellecto antecedente, negatur consequentia.

42 Ad primam contra tertiam conclusionem [am] , conceditur consequentia quia fuit ibi tamquam in signo gratuito gratiae Spiritus Sancti ostensivo, tamen illud signum non est aliquo modo causa gratiae, licet gratia consequatur ipsum. Vide Thomam de Argentia, distinctione 16, articulo primo [an] , ubi triplex ponit signum.

43 Ad secundam [ao] , ad antecedens dicitur quod si 'fictio' sumatur pro quacumque imaginaria revelatione vel repraesentatione, sic dico quod non repugnat Deo sic se creaturae revelare, nam prophetae habuerunt multorum notitiam per tales imaginarias visiones, ut in eorum libris patet. Si autem 'fictio' sumatur pro deceptione, sic conceditur antecedens, sed negatur consequentia.

44 Ad tertiam [ap] , negatur quia illud signum virtute divina potuit multiplicari in phantasiis omnium illorum quibus illae linguae apparuerunt.

45 Ad primam in oppositum [aq] , conceditur consequentia et negatur consequentia improbationis quia perfectio cognitionis non semper quantificatur praecise penes perfectionem obiecti cogitati vel immutantis potentiam obiectaliter vitaliter, ut argumentum videtur innuere. Ad alias rationes patet quid dicendum ex dictis.

[Conclusiones]

46 " Nunc de spiritu sancto " [ar] . Haec distinctio continet sex conclusiones. Prima est quod duplex est processio Spiritus Sancti, una aeterna quam procedit a Patre et Filio et non a se ipso, alia temporalis quae dicitur missio seu donatio. Et haec est duplex, una visibilis quando visibiliter apparet, ut in die Pentecostes, in Christi baptismate in specie columbae, alia invisibilis quam fidelium mentibus illabitur. Et sic duplici datione datur, non solum a Patre et Filio, sed etiam a se ipso.

47 Secunda conclusio: quod Filius etiam duobus modis dicitur mitti, uno modo visibiliter quando in carne apparuit, alio modo quando invisibiliter castis mentibus percipitur.

48 Tertia conclusio: licet Spiritus Sanctus in sui natura non videatur visibiliter, tamen mittitur et hoc in specie visibili.

49 Quarta conclusio: quod Spiritus Sanctus non est magis in illis creaturis in quibus apparere dicitur quam in aliis, sed per eas ostenditur quod Spiritus Sanctus est in illis per sanctificationem et gratiam ad quos tales species vel creatae veniunt.

50 Quinta conclusio: quod aliter Filius assumpsit naturam in qua apparuit et aliter Spiritus Sanctus quia Filius assumpsit per unionem hypostaticam, sed non Spiritus [8] L52v Sanctus et Filius accepit hominem et humanitatem ut fieret homo, Spiritus Sanctus autem non accepit columbam ut fieret columba. Et ideo Filius dicitur luminior Patrem secundum naturam assumptam, non autem Spiritus Sanctus.

51 Sexta conclusio: quod Filius Dei secundum formam Dei est aequalis Patri, sed secundum formam hominis est minor Patre et Spiritu Sancto ac etiam se ipso in quantum Deus.

52 Septima conclusio: quod secundum Hilarium " Pater est maior Filio, Filius tamen non est minor Patre, nam donans maior est sed [9] minor iam non est cui unum ens donatur" [as] . Nota tamen quod li 'maior' non notat inequalitatem essentialem, sed solum auctoritatem notionalem originis quia Pater originat Filium, Filius ergo est aequalis Patri in re habita quia omnem perfectionem quam habet Pater habet Filius. Sed Pater dicitur maior Filio in modo habendi quia Filius illam perfectionem habet a Patre et non econverso. Notat etiam quod Hilarius non concedit Filium minorem Patre tum quia minoritas videtur importare indignitatem tum quia voluit subtrahere haereticis errorum occasionem et defensionem.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus