Liber I, Quaestio 16

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 22, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q16

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L52v

Quaestio 16

[Circa textum]

1 " Iam nunc accedamus " [a] . Postquam determinavit Magister de Spiritus Sancti missione visibili, nunc determinat de invisibili. Et dividitur in tres partes. Dico hoc quia primo de caritate et dilectione ponit sua intentionem, secundo ostendit quomodo caritas recipit augmentum seu intensionem, tertio adducit cum motivis oppositam opinionem. Secunda ibi " hic quaeritur si caritas " [b] . Tertia ibi " supra dictum est quod Spiritus Sanctus " [c] .

2 Prima pars quae est principalis et praesentis lectionis dividitur in tres quia primo ponit Magister opinionem, secundo suae opinioni annectit confirmationem, et tertio responsionem quamdam cavillationem. Secunda ibi " ne autem in re tanta " [d] . Tertia, ibi " sed ne forte " [e] .

[Quaestio]

3 Utrum amor personalis divinae essentiae sit dilectio formalis creatae potentiae? Utrum immensum donum sit dilectio formalis qua recte summum bonum amat amans realis? Utrum Spiritus Sancti [1] amor summus per duos productus spiratores sit illud quo formaliter sumus summi boni, iusti, veri amatores.

[Rationes principales]

4 Quod non primo quia caritas creata cum voluntate sufficienter actum quamlibet meritorium efficit, ergo ponens Spiritum Sanctum esse formaliter illud quo mens diligit et meretur a veritate deficit. Consequentia bona et antecedens videtur esse de mente Apostoli I Ad Corinthios 15 dicentis, " abundantius omnibus laboravi non ego solus sed gratia Dei mecum " [f] .

5 Secundo, sola caritas " dividit inter filios regni et perditionis " [g] , ut dicit Augustinus XV De Trinitate, capitulo 18 . Sed talis caritas non est summus amor personalis seu Spiritus Sanctus ut Gregorius Noster [h] dicit patere ex textu I Ad Corinthios 13 , ubi dicit, " si linguis hominum loquar et angelorum" [i] etc. Item Ad Romanos 5 " caritas dei diffusa est in cordibus vestris " [j] .

6 Tertio, nullum immensum potest esse alicuius mensi forma intrinseca, ergo. Consequentia bona. Antecedens probatur quia immenso repugnat inhaerentia subiectiva. Secundo quia illud mensum [2] [3] tunc haberet formaliter iustitiam, immensam quod repugnat, ergo.

7 In oppositum, arguitur solus amor summus potest sufficienter mentem creatam iustificare et ad ordinate diligendum actuare, ergo quaestio vera. Consequentia bona, et antecedens patet quia Spiritus Sanctus potest creatae menti communicari sine donis creatis incomplexis, ut probatum est supra [k] .

[Prima conclusio]

8 Prima conclusio: quod caritas creata est habitus infusus supernaturaliter ad [4] mentem actuante specialiter mentem Deo et Deum menti carismans seu carificans ex acceptatione divina actualiter vel habitualiter quodlibet meritum creaturae cum causans partialiter. Probatur primo quod sit habitus supernaturaliter infusus. Patet Extra de haereticis in Clementinis [l] . Secundo, quod sit a Deo mentem etc., patet quia Deus est vita animae, ergo actuat eam in esse spirtuali et agere. Consequentia bona. Antecedens est Gregorius Super Ezechialem, L53r parte 2, homilia 5 [m] . Tertio, quod carificet mentem, patet ex verbo Christi " ego cognosco oves meas " [n] vel " ego scio quod elegerim " [o] . Item, Iohannis 13 " in finem dilexit eos " [p] . Sed quod caritas carismet Deum menti, patet per Augustinum in Moribus ecclesiae, capitulo 14 , " per caritatem inquit fit ut formemur Deo " [q] . Item, De doctrina christiana , " caritatem vocat motum animi " [r] . Item, libro Confessionum , " pondus meum, amor meus, eo " [s] etc. Quarta pars patet supra.

9 Primum corollarium: stat caritatem actualiter mentem informare et eandem mentem non actualiter inclinare contra Hugolinum distinctione 17 [5] vel 14 [t] . Patet caritas creata non inclinat nisi moto Spiritu Sancto cum sit eius instrumentum etiam secundum ipsum. Unde dicit quod in opere meritorio caritas increata unificat, inclinat, et operatur, sed potentia seu voluntas solum operatur, et Spiritus Sanctus non movet actualiter nisi quando vult mentem operari, ut patet Ezekiel, primo , ubi dicit, " ubi erat Spiritus impetus, illuc gradiebatur " [u] .

10 Secundum corollarium: habens caritatis habitum non potest exire in actum proprium nisi Spiritus Sanctus actuet et moveat creatum arbitrium. Patet per Augustinum, libro, De verbis domini sermone etc. , ubi dicit quod " bonum quod facit hominem bonum non nisi Deus est, non enim reddit hominem bonum nisi qui semper bonus est " [v] , contra Gandavensem [w] .

11 Tertium corollarium: caritas non solum efficit meritum quantum ad intensionem et gradum, sed etiam quantum ad substantiam et actum. Patet ex duabus ultimis particulis conclusionis quas quidem particulas cum corollario isto probat dictum Apostoli superius allegatum pro argumento primo, "laboravi" [x] etc.

[Secunda conclusio]

12 Secunda conclusio: actio vitae aeternae meritoria inquantum talis procedit formaliter et effective a gratia praedestinationis aeternalis. Probatur quia soli gratiae tali correspondet ratio divinae acceptationis cuiuscumque bonae operationis, ergo. Secundo, quia hoc sola reddit mentem dignam vita aeterna, ergo. Tertio, probatur per Augustinum, libro De haeresibus, capitulo 8 [y] , ubi ostendit quod per hanc solam potest quis adimplere divina mandata, ergo.

13 Primum corollarium: stat actum a Deo acceptari et nullum habitum infusum inesse menti, contra Scotum, in hac distinctione 17, quaestione 2 [z] , quia sola gratia praedestinationis est medium conveniens faciens actum bonum esse Deo acceptum et vitae aeternae esse meritorium, ut dicit conclusio.

14 Secundum corollarium: licet omnis actus meritorius producatur libere a creata voluntate, tamen actum esse meritorium non est in puri hominis potestate quia non est in potestate eius quod talis sit Deo acceptus, ergo. Confirmatur quia tunc actus beatorum essent meritorii sicut viatorum. Patet consequentia quia omnem causalitatem quam habuit beatus in via respectu sui boni actus, habet in patria, immo perfectius causat, ergo istud corollarium est contra Scotum ubi supra.

15 Tertium corollarium: non stat aliquem de numero dampnandorum umquam meruisse [6] praemium salvandorum. Patet quia nullus actus praesciti procedit a gratia praedestinationis, ergo nullus talis est aeternae vitae meritorius. Patet consequentia ex conclusione ex quo potest elici quod sicut impossibile est praescitum salvari, ita est impossibile est praescitum vitam aeternam meruisse seu mereri.

[Tertia conclusio]

16 Tertia conclusio: amor personalis divinae essentiae est forma vitalis creatae potentiae ipsam elevans et actuans in quolibet bene agere. Probatur per illud dictum Apostoli "caritas Dei diffusa est" [aa] etc., quod exponit Augustinus [ab] de caritate increata. Item, Ad Romanos " ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod Filii Dei sumus " [ac] , et ibidem " qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt " [ad] ubi notionaliter dicit Apostolus spiritu et non per Spiritum Sanctum. Pro tertia quaestione sunt verba Augustini XV De Trinitate, capitulo 5, de parvis , " dilectio, quae ex Deo et Deus est, est proprie Spiritus Sanctus, L53v per quem diffunditur in cordibus nostris caritas per quam nos inhabitat tota caritas " [ae] , et plura ibi dicit ad propositum nostrum.

17 Primum corollarium: aliquid esse formam alterius elicitive seu actuative et eidem non inesse constitutive inhaesive seu informative, contra Fastinum, libro 3, quaestione 2 [af] . Patet quia illud potest sibi communicari intrinsece, repraesentative, exemplariter, immutative, causaliter, et elevative, supernaturaliter, prout deducit Dominus Iacobus de Viterbo in suis Quodlibetis [ag] .

18 Secundum corollarium: Spiritus Sanctus seu amor summus personalis est efficiens ratio formalis qua, per quam, propter quam elicitur actus ordinatae dilectionis, contra Gregorium, in libro primo, distinctione 17, quaestione prima, articulo primo, circa finem [ah] . Patet quia aliter, Spiritu Sancto non actuante formaliter intrinsece, posset mens elevari sufficienter ad esse gratuitum, quod est falsum. Confirmatur quia Spiritus Sanctus intrinsecatur menti personaliter sine suis donis intimatione tali, quae sufficeret ad gratuitum esse. Patet ex dictis, et prout ipse etiam concedit in illa distinctione, articulo 2 [ai] . Item, si Spiritus Sanctus daretur menti creatae sine suis donis creatis incomplexis, non aliter sibi uniretur tunc quam nunc. Sed tunc mens diligeret Spiritu Sancto, per Spiritum Sanctum, et propter Spiritum Sanctum, ergo et nunc sicut diligit dato quod diligat ordinate. Antecedens patet per eundum, libro primo, distinctio 14 [aj] .

19 Tertium corollarium: caritas creata mentis in Deum elevativa est idem quod gratia mentis gratificativa, contra Sanctam Thomam, prima secundae, quaestione 2, articulo 3 [ak] , et contra Thomam de Argentis, distinctione 17 primi, quaestione prima, articulo 4 [al] . Patet corollarium quia tam Apostolus quam Augustinus indifferenter unum ponunt pro alio et utuntur pro eiusdem in diversis locis. Confirmatur quia aliter staret esse mentem Deo gratam et non caram vel econverso, quod non videtur possibile.

20 Ex praedictis patet pars tituli affirmativa, scilicet quod amore personalis etc., modo dicto est enim forma formans, causans, et elevans supernaturaliter mentem, non tamen est forma inhaerens seu componens.

[Obiectiones et responsiones]

21 Contra primam conclusionem [am] et primum corollarium [an] , caritas creata est pondus animae, ut patet per dictam, sed pondus semper actualiter premit et gravat illud cui iungitur, ergo caritas semper actualiter movet et incinat potentiam in qua est ad bene agendum.

22 Secundo contra secundam corollarium [ao] , habens Spiritum Sanctum non indiget speciali motione Spiritus Sancti, sed habens caritatem habet Spiritum Sanctum, ergo. Maior nota. Minor probatur per illud Apostoli , " gratia Dei seu caritas diffusa est " [ap] etc.

23 Tertio contra tertium corollarium [aq] , si caritas efficit actionem meritoriam cum voluntate, vel posterius, et hoc non per Anselmus, Monologion 5 , ubi comparat " gratiam sessori et voluntatem iumento " [ar] . Vel prius, et hoc non quia tunc habitus uteretur potentia contra rationem habitus quia potentia debet uti habitu, vel aeque primo producerent, et hoc non cum sint partiales causae et aequivoce differentes specie. Ergo caritas nullo modo concurrit effective. Patet haec consequentia sufficienti divisione.

24 Contra secundam conclusionem [as] et eius corollaria [at] , sequeretur quod Deus haberet aliam volitionem secundum rationem de aliquo oso ipso in nullo variato. Consequens falsum, et consequentia probatur quia peccator ante poenitentiam est indignus vita aeterna, ergo non est acceptus ad vitam aeternam, et post poenitentiam est dignus et acceptus, ergo. Vel [7] per aliquod inhaerens, et si sic, haberetur contra conclusionem quia oportebit ponere formam creatam, vel per nihil, et si sic, haberetur consequentia probata quod nulla mutatione facta in mente Deus habebit respectu eius volitionem aliam quam prius.

25 Secundo, si Deus acceptaret poenitentem ad vitam aeternam vel est velle beatificare voluntate beneplaciti pro tunc, et hoc non quia tunc statim beatificaret, vel est velle istum secundum L54r dispositionem quam nunc habet esse dignum tali praemio quali non voluit prius esse dignum. Sed talis diversitas non potest poni in divina voluntate nisi propter diversitatem creaturae vel propter alium et alium modum essendi creaturae.

26 Tertio, volitio divina, cum sit unus actus in se, non habet rationem oppositorum actuum vel velle et nolle absque distinctione obiectorum. Ergo cum Deus vellit iustificatum acceptare ad aliquid ad quid non vult peccatorem, sequitur quod haec distinctio voluntatis divinae necessario requirat distinctionem actualem ex parte obiectorum, ergo, aliter se habet iustificatus quam non iustificatus et non nisi per gratiam creatam, ergo.

27 Contra tertiam conclusionem [au] , quia illa videtur esse opinio Magistri in hac distinctione 17 [av] , quae non tenetur ad quam plura inconvenientia sequuntur. Nam ad hoc sequitur quod actus caritatis non erit meritorius, secundo quod non voluntarius, tertio quod non esset delectibilis, quarto quod actus sit Spiritus Sanctus, quinto quod homo mereretur ex puris naturalibus, sexto quod Spiritus Sanctus in actu dilectionis uniretur suppositionaliter naturae rationali, quae omnia sunt falsa.

28 Contra primum corollarium [aw] , quia cum forma non sit remissius, forma ei quod informat, quam sit formam in sui natura, sequitur quod Spiritus Sanctus esset menti immensa et immensa forma, et per consequens immensa iustitia, et sic salus Dei et hominis non erit alia et alia, contra Beatum Augustinum, De quaestionibus novi et veteris testamenti [ax] .

29 Tertio contra secundum [8] corollarium [ay] , potest argui ex dictis Gregorii ubi supra [az] primo quia Apostolus loquitur uniformiter de caritate et aliis habitibus.

30 Secundo per Beatum Augustinum homelia supra canonica Iohannis , exponentem illud Ad Romanos 8 "ipse Spiritus postulat pro nobis" [ba] etc., " quid, inquit Augustinus, "ipse Spiritus Sanctus interpellat pro sanctis" [bb] , nisi ipsa caritas quae in te per Spiritum Sanctum facta? " [bc] , ergo illa caritas non est Spiritus Sanctus aliter diceretur factus quod est falsum.

31 Contra tertium corollarium [bd] , substantia caritatis et gratiae sunt diversa, ergo sunt habitus distincti. Consequentia tenet, et antecedens probatur quia immediatum subiectum gratiae est substantia animae, subiectum vero caritatis creatae est voluntas, igitur. Haec est ratio Thomae de Argentinis [be] .

32 Ad primam [bf] , dicitur quod pondus semper actu vel habitu inclinat, et sic videtur Augustinus intellexisse, dicens, " eo feror, quocumque feror " [bg] . Non dicit 'semper eo feror', nec est simile de ponderibus rerum naturalium gravium quia caritas est pondus supernaturale quod actualiter inclinat tantum quantum Spiritus Sanctus vult ipsam inclinare et agere.

33 Ad secundam [bh] , in maiori dicitur quod Spiritus Sanctus potest haberi gratificative et habitualiter quasi, non tamen dico per modum habitus et potest haberi motive actualiter. Primo modo, negatur maior. Secundo modo, conceditur tota ratio quia de illa motione et habitione loquor in conclusione.

34 Ad tertiam [bi] , primo dicitur quod, si talis actus consideratur ut actus, sic est principaliter a Deo et quasi aeque primo a gratia et voluntate. Si consideretur ut est liber, sic est primo a Deo, secundo a gratia, et tertio a voluntate. Si ut meritorius, sic dicit Hugolinus [bj] quod nec gratia nec voluntas habent latitudinem aliquam effectivam respectu illius. Sed Scotus, in distinctione 17 [bk] , dicit quod sic est principaliter a Deo, secundo a gratia, tertio a voluntate. Sed Scotus in responsione praedicta Hugolini quam ponit libro secundo circa distinctionem 27 [bl] quia reputo illam bonam.

35 Ad primam contra secundam conclusionem [bm] , dico quod omnes illae rationes tres fundantur super falso, scilicet quod praedestinatus existens in peccato mortali non sit Deo acceptus et postea sit acceptus quod non concedo. Immo dico quod praedestinatus quantumcumque peccator semper est et ab aeterno fuit acceptus Deo ad vitam aeternam habendam, et hoc etiam habet dicere Doctor Subtilis L54v contra quem ponuntur illa corollaria, ut patet in secunda quaestione sua contra eandem distinctionem [bn] , ipse tamen in eadem distinctione [bo] ponit triplicem acceptationem. Prima est simplex complacentia qua Deus acceptat omnem rem possibilem vel futuram. Secunda est efficax et illa est qua vult rem esse in effectu et media necessario requisita ad eam, et sic acceptat omne existens. Tertia est quaedam specialis acceptatio quae est ordinativa volitio ad votum, ut consequatur aliquid maius et hoc completive. Et de hac loquitur, non autem de aliis, ut patet ex suis dictis.

36 Ad primam contra tertiam conclusionem [bp] , dicitur quod secundum expositionem secundum quam communiter exponitur opinio Magistri, illud est falsum quia conclusio mea non negat habitum creatum caritatis nec ponit Spiritum Sanctum esse [9] caritatem menti informative inhaerente sed intrinsece et actuative. Utrum autem Magister habitum creatum negaverit dicit Scotus, etiam Thomas de Argentia, quod non, sicut patet distinctione 3 primi [bq] et 26 secundi libri [br] . Secundo, dico quod illa inconvenientia illata non sequuntur ex dictis Magistri, prout de tribus prius ostendit Aegidius Noster, in hac distinctione, parte prima, quaestione secunda [bs] . De aliis tribus ostendit Thomas de Argentia, in eadem distinctione, quaestione prima, articulo ubi [bt] , vide eius responsiones et rationes probantes habitum caritatis causatae non esse in virtute.

37 Ad secundam [bu] , dicitur quod antecedens est verum de forma constitutiva, intrinseca, vel informativa, non autem Spiritus Sanctus est taliter menti forma intrinseca quia Spiritus Sanctus non inhaeret menti. Et dico ultra quod per Spiritum Sanctum mens intrinsece non est iusta. Tertio dico quod potest concedi quod non est alia Dei salus et alia hominis salus, licet aliter sit Dei salus et aliter hominis.

38 Ad tertiam [bv] , dico quod non semper Apostolus loquitur conformiter, ut patet ex dictis Augustini in tertia conclusione adductis ad auctoritatem Augustini dicentis " quid est Spiritus Sanctus nisi ipsa caritas vitae per Spiritum Sanctum factam? " [bw] . Dico primo quod auctoritas in forma est contra Gregorium Nostrum et pro Magistro quia Augustinus dicit " nihil est Spiritus Sanctus nisi ipsa caritas vitae " [bx] . Secundo, dico quod non dicit quod Spiritus Sanctus sit factus vel quod caritas sit facta simpliciter, sed quod facta [10] est caritas vel quod Spiritus Sanctus factus est in mente quia incepit esse caritas in mente et incepit esse in mente sicut Deus incepit esse in mundo, tamen Deus numquam incepit esse. Multum ergo refert dicere Spiritus Sanctus est facta caritas et dicere caritas facta est in te vel Spiritus Sanctus factus est caritas in te quia secunda est vera et prima falsa.

39 Ad quartam [by] , negatur antecedens quia voluntas non distinguitur ab essentia animae, saltem realiter. Secundo, dico quod consequentia non valet, etiam apud Thomam de Argentia quia ipse habet concedere quod aliquod accidens potest habere plura subiecta, et tamen erunt unum numero quia secundum eum subiectum immediatum accidentium est ipsa quantitas et subiectum principale est substantia, et illa inter se distinguuntur. Sic similiter, posito quod voluntas distingueretur ab anima ad hoc, voluntas potest esse subiectum immediatum gratiae et essentia animae subiectum principale, et sic posset nuncupari utroque nomine.

Conclusiones

41 " Iam nunc accedamus " [bz] . Prima conclusio: quod Spiritus Sanctus, qui Deus est ac tertia intrinsece persona a Patre et Filio ac a se ipso, temporaliter procedit seu mittitur fidelibus ac donatur.

42 Secunda conclusio: quod Spiritus Sanctus est amor seu caritas qua nos diligimus Deum et proximum, quae caritas est ita in nobis ut faciat diligere nos Deum et proximum, tunc Spiritus Sanctus dicitur mitti vel dari nobis, et qui diligit ipsam L55r dilectionem qua diligit proximum diligit Deum quia ipsa dilectio Dei Spiritus Sanctus est, ut probat auctoritatibus Augustini.

43 Tertia conclusio: quod Spiritus Sanctus est amor Patris et Filii quo se invicem amant et nos.

44 Quarta conclusio: quod Deus dicitur spes nostra et patientia nostra, non quod ipse Deus sit ista, sed quia ista sunt a Deo, non tamen Deus dicitur caritas illo modo quia ipse est caritas, ipsa potest ergo dici quod Deus seu Spiritus Sanctus est caritas qua diligimus Deum ut ille ablativus 'qua' dicit habitudinem causae efficientis et formalis, non perficientis et inhaerentis, sed exemplantis et elevantis. Sequitur distinctionis huius secunda pars.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus