Liber I, Quaestio 17

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 22, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q17

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L55r

Quaestio 17

[Circa textum]

1 " Hic quaeritur, si caritas " [a] . Ista est secunda pars principalis huius distinctionis 17 quae sic ad primam partem continuatur quia postquam Magister de dilectione Dei et proximi posuit suam intentionem, nunc vero ostendit quomodo in nobis recipiat augmentum seu intensionem.

2 Et dividitur ista [1] pars in tres quia, primo Magister circa hoc movet quaestionem dubiam, secundo ponit responsionem propriam, et tertio addit confirmationem variam. Secunda ibi " his itaque " [b] etc. Tertia ibi " ut autem certius " [c] etc.

[Quaestio]

3 Utrum per maiorem in viatore moralis bonitatis virtualem perfectionem possimus in eadem concludere creatae caritatis gradualem intensionem?

[Rationes principales]

4 Quod non quia quodlibet bene agere iusti viatoris est immense bene agere quoad speciem bonitatis moralis et virtutis, igitur nullum talem potest intendi, et per consequens nec caritas. Consequentia patet quia immenso non potest dari maius. Antecedens probatur quia quodlibet meritorium agere procedit ex formali posse Spiritus Sancti, et per consequens talis actus est immense bonus quoad speciem virtutis et bonitatis moralis. Haec est ratio Iohannis de Marchia, distinctione 17 primi, articulo tertio [d] .

5 Secundo, si caritas posset gradualiter intendi, sequeretur quod etiam posset remitti gradualiter. Consequentia patet quia sicut per graduum replicationem fit gradualis intensio, sic per eorum remissionem vel desinitionem fit eorum remissio. Sed falsitas consequentis probatur quia vel talis remissio fieret per mortale peccatum vel veniale. Non primum quia totam caritatem corrumpit, nec secundum quia tunc veniale puniretur poena aeterna ratione propria, contra Magistrum, libro secundo, distinctione 42 [e] .

6 Tertio, si caritas intenderetur gradualiter, aut caritas acquisita esset eadem cum prima aut alia. Si primum, sequitur quod idem augeat et producat se ipsum. Si secundum, sequitur quod duo habitus numero tantum distincti essent in eadem anima, et sic tot essent caritates in homine quot homo haberet gradus caritatis, quod non videtur dicendum. Confirmatur quia vel talis gradus esset qualitati essentialis [2] caritati praeexistenti in bonitate vel accidentalis. Si primum, ergo illa prima forma prius erat alterius speciei quia caritas aliqua parte sibi essentiali. Si secundum, sequitur quod non faciet unum per se cum caritate praecedente et sic non augebit eam.

7 In oppositum, arguitur bonitas moralis cuiuslibet viatoris arguit de lege communi in eodem aliquod gradum caritatis, ergo maior bonitas maiorem argueret caritatem. Sed nunc aliquis viator est perfectior et melior moraliter quam ante, igitur aliquis nunc habet maiorem caritatem quam ante, et non nisi per gradualem caritatis intensionem, ergo quaestio vera. Antecedens est Apostoli Primae Ad Corinthios 13 " gratia Dei sum id quod sum " [f] . Item, ecclesia orat " omnipotens sempiterne Deus, da nobis fidei, spei, et caritatis augmentum" [g] etc.

[Prima conclusio]

8 Prima conclusio: licet Spiritus Sanctus non possit mentem creatam immense formare et actuare, tamen Spiritus L55v Sanctus est iustae mentis posse actuativum formale ac salutare. Prima pars patet quia finitae et mensae repugnat immense actuari et formari in quocumque agere suo. Secunda pars probatur per Augustinum, libro De gratia et libero arbitrio , dicentem, " formamur et creamur a Deo in omnibus operibus bonis " [h] . Item, sermone 44 super Iohannem . Et habentur verba in hac distinctione ubi dicitur, " sine Spiritu Sancto constat Christum nos [3] diligere et eius mandata servare non posse, et id [4] nos posse attingere tanto minus, quanto illum percipimus minus " [i] , ergo.

9 Primum corollarium: tam praecise intense Spiritus Sancti est menti posse formale actuativum quam intense dat ei intrinsece esse carum seu caritativum. Conclusio et corollarium sunt contra Magistrum Radulphum de Castello in illa quaestione vel determinatione [j] , ubi quaerit utrum bona naturalia bonis gratuitis possit rationabiliter proportionari seu compari. Patet corollarium quia secundum Augustinum [k] tanto minus possumus diligere Christum quanto minus in nobis percipimus Spiritum Sanctum et tanto plus diligamus quanto plus percipimus ipsum, ergo.

10 Secundum corollarium: aliquod agere procedens ex formali posse increatae caritatis est agere finitum quoad gradum et speciem virtutis et moralis bonitatis. Patet quia tunc Spiritus Sanctus non esset menti posse secundum magis et minus, contra Augustinum [l] .

11 Tertium corollarium: non quodlibet agere voluntatis creatae procedens ex formali posse increatae caritatis quoad speciem in esse menti est infinite meritorium seu imputabile voluntati. Patet quia aliter omnia opera meritoria essent eiusdem speciei, quod est falsum. Patet consequentia quia omnia procedunt ex formali posse Spiritus Sancti. Ista duo corollaria sunt Iohannis de Rippa, distinctione 17, quaestione prima [m] .

[Secunda conclusio]

12 Secunda conclusio: licet nullus [5] nullus licet caritatis gradus remittatur a quacumque malitia seu culpa, tamen quaelibet caritas creata est intensibilis et remissibilis forma. Prima pars probatur quia culpa non remittit caritatem per secundam rationem ante oppositum adductam. Secunda pars probatur quia quaelibet caritas creata est divisibilis gradualiter ergo [6] intensibilis et remissibilis per aliquam potentiam. Antecedens patet quia non est dandus maximus nec minus caritatis gradus. Et consequentia patet quoniam omnem formam habentem latitudinem intensivam potest Deus et simul et successive producere vel corrumpere. Sed nobis non constat utrum simul vel successive Deus eam producat in anima, prout dicit Gregorius, distinctione 17, articulo 4 [n] .

13 Primum corollarium: per nullam commissionem peccati venialis seu replicationem remittitur fervor cuiuscumque creatae caritatis, contra Gregorium in distinctione ista [o] et contra Henricum Gandavensis, 5 quodlibet, quaestione 24 [p] . Probatur corollarium: quia sicut se habet intensio in qualitate corporali, sic fervor in caritate. Sed intensio qualitatis non distinguitur a qualitate, licet per comparationem extremorum aliqualiter varietur, ergo nec fervor caritatis distinguitur ab ipsa caritate. Sed per conclusionem nullus gradus remittitur caritatis per veniale, ergo nec fervor.

14 Secundum corollarium: ex sola mentis desidia non remittitur caritas infusa, contra Climentonem in quaestionibus theologicis, quaestione 2 [q] . Probatur corollarium quia culpa venialis caritati compossibilis non remittit caritatem, ergo nec desidia patet a fortiori.

15 Tertium corollarium: licet caritas non remittatur actualiter ex Dei gratuita acceptatione et conservatione, ipsa tamen est remissibilis ex eius propria et intrinseca ratione. Patet quia ipsa est intensibilis et remissibilis, ut dicit conclusio, ergo si dimitteretur naturae suae proprie remitteretur a suo contrario, sed peccatum " est caritatis venenum " [r] , secundum Augustinum, 83 quaestiones, quaestione 36 .

Tertia conclusio

16 Tertia conclusio: absque caritatis creatae intensione L56r vel remissione stat viatorem esse meliorem et perfectiorem morali perfectione, aliter ponitur conclusio sine novo gradu [7] vel abiectione in viatoris mente stat caritatem intendi et viatorem esse meliorem nunc quam ante. Probatur conclusio quia Spiritus Sanctus cum quacumque caritate potest aequaliter mentem inclinare ad firmius Deo amore inhaerere et ad bene meritorie operandum, ergo. Antecedens patet quia aeque faciliter potest Spiritus Sanctus concurrere et producere cum causa secunda remissa et parva sicut cum intensa et magna. Consequentia patet quia mentem Deum diligere ferventius est viatorem meliorari et caritatem intendi. Hanc conclusionem videtur probare Dominus Aegidius, distinctione 17 [s] et 2 quolibet, quaestione 14 [t] , ubi ostendit quod quando caritas intenditur, essentia caritatis quoad gradum essentialem non variatur. Nolo tamen dicere quod intensio caritatis sic fiat de facto sed [8] de possibili.

17 Primum corollarium: non penes remissionem cupiditatis quantificanda est intensio creatae caritatis. Patet ex conclusione, contra Hugolinum, distinctione 17 [u] . Confirmatur quia tunc caritas Virginis Gloriosae non fuisset intensa, quod est falsum simpliciter. Consequentia patet quia non habuit cupiditatem quam posset remittere vel contra quam posset proficere.

18 Secundum corollarium: stat aliquem minus alio ab amore mundi seu a peccato distare et eundem maiorem caritatem seu melius operari caritativum in se habere, contra eundem ibidem [v] . Patet per conclusionem.

19 Tertium corollarium responsivum: licet de facto maior perfectio moralis inferat maiorem caritatem in mente sive voluntate iusti viatoris, tamen sine graduali intensione caritatis stat eundem esse meliorem nunc quam ante ex actuatione immensi amoris vel summi creatoris. Patet quia mens potest melius disponi et Sanctus Spiritus potest ferventius menti intimari sine creatione vel productione novi gradus caritatis vel gratiae. Patet quid dicendum ad quaestionem.

[Obiectiones et responsiones]

20 Contra primam conclusionem [w] arguitur, si sic, sequeretur quod Spiritus Sanctus esset forma eius aliquo modo. Consequens est falsum quia vel esset eius forma essentialis vel accidentalis. Non primum quia tunc esset eius forma constitutiva, nec secundum quia nihil est tale nisi sit accidens, sed Spiritus Sanctus non potest esse accidens, ergo. Radulphus ubi supra [x] .

21 Secundo contra conclusionem [y] et corollarium primum [z] , arguitur [9] sic quia sequitur quod tam intense Spiritus Sanctus posset esse formale sibi tam intense esset posse formale menti creatae et sic esset immensum simpliciter.

22 Tertio [10] contra secundum corollarium [aa] : quodlibet agere procedens ex habitu in creato et a Spiritu Sancto procedit ex immensa volitione ultimi finis quoad speciem, ergo infinita rectitudine quoad speciem, ergo quodlibet tale agere est immensae virtutis.

23 Contra tertium corollarium [ab] : si tale bene agere esset tantum finitae imputabile voluntati creatae, sequitur quod aliquod purum creatum posse erit ei tantum imputabile, quod est falsum. Patet consequentia quia posse formale Spiritus Sancti creati poterit intendi quousque adaequetur ipsi posse quod correspondet Spiritu Sancto ex quo solum est finitum et non immensum. Consequens falsum.

24 Contra secundam conclusionem [ac] : omne malum adimit bonum, sed omne peccatum est malum, ergo omne peccatum adimit aliquod bonum et non naturale, ergo gratuitum. Maior est Augustini Enchiridion, 12 et 13 capitulis [ad] . Minor est nota.

25 Secundo contra primum corollarium [ae] : venialia peccata indisponunt hominem ad eliciendum opus bonum, ergo remittunt caritatis L56v fervorem. Patet consequentia quia, si idem fervor manet post commissionem talem, ergo aeque prompte, faciliter, et delectabiliter peccator operatur sicut ante. Contra experientiam quia habitus oppositus bonis quandoque generatur ex peccatis veniabilibus replicatis.

26 Tertio contra secundum corollarium [af] : arguitur ex scriptura Ecclesiasticus 19 , " qui modica spernit paulatim decidet " [ag] . Item, Matthaeus 24 , " refrigescet caritas multorum " [ah] . Item, Chrysostom Homelia 3 super Matthaeum, in opere imperfecto , dicit " sicut omne artificium corporali visitatione conservatur, sic et in animo virtus per exercitationem augetur et per desidiam minoratur " [ai] . Item, sequitur quod homo haberet aeque diligere et eligere facere opus meritorium cum desidia sicut sine. Consequens est falsum. Patet consequentia quia desidia nihil sibi nocet nec prodest.

27 Quarto principaliter, contra tertium corollarium [aj] per auctorem sex principiorum, quia forma est simplici inhaerentia et invariabili essentia consistens, ergo caritas non est remissibilis ex sua natura. Tenet consequentia quia omnis remissio est variatio.

28 Contra tertiam conclusionem [ak] , sequitur quod idem produceret se. Patet consequentia quia cum caritas concurrat ad sui intentionem, si est eadem realiter quae acquiritur et quae fuit ante intensionem, sequitur quod eadem caritas se augeat et producat. Scotus, libro primo, distinctione 17, quaestione ultima [al] . Item, si caritas posset intendi sine statu, sequitur quod Deus posset facere caritatem infinitam et infinite perfectam. Consequens videtur falsum. Tertio, sequitur quod posset dari entitas perfectior caritate Christi, contra magistrum, distinctione 13 tertii [am] .

29 Contra primum corollarium [an] , arguitur per dictum Augustini, 83 quaestiones, quaestione 36 [ao] augmentum caritatis est diminutio cupiditatis, ergo penes proficere contra cupiditatem attenditur intensio caritatis. Item, Enchiridion 4 dicit, " minuitur cupiditas crescente caritate " [ap]

30 Contra secundum corollarium [aq] , est Augustinus, 83 quaestiones, quaestione 36 , ubi dicit, " caritatis venenum est spes adipiscendorum aut retinendorum temporalium" [ar] . Ergo quanto homo plus distat ab amore temporalium, tanto est melius eius operari caritativum, et per consequens corollarium falsum.

31 Contra ultimum corollarium [as] , quia motus est acquisitio partis post partem illius ad quod res movetur, ergo sine acquisitione novi gradus caritas non potest intendi in mente. Antecedens est Philosophi [at] et Commentatoris, V Physicorum, commento 48 [au] .

32 Ad primam [av] , negatur consequentia quia potest esse forma immutativa causaliter elevativaque supernaturaliter, ut dictum est.

33 Ad secundam [aw] , negatur consequentia quia non sequitur posse voluntatis immensum est, ergo tale immensum posse est voluntati posse immensae.

34 Ad tertiam [ax] , negatur consequentia quia, licet procedat ab immenso posse et ab immensa volitione, tamen illa immensa volitio et immensa caritas inest creatae menti finitae solum et non immense. Secundo, dico quod tale agere non potest quantificari penes fluxivum agentis increati, sed penes omnes circumstantias circumstantes talem actionem bonam, si enim debent attendi et nominari secundum fluxivum agentis increati in agere actio et non in aliis non plus differet una actio creare ab alia quam una actio dei active sumpta ab alia. Consequens est falsum.

35 Ad quartam [ay] , negatur consequentia quia sunt alterius rationis, ideo quantumcumque posse creatum intenderetur, numquam attingeret aequalitatem alterius quia semper maneret in latitudine suae speciei quae est infra latitudinem alterius perfectioris, et similiter quantumcumque influxus perfectioris agentis remitteretur, numquam deveniret ad aequalitatem inferioris.

36 L57r Ad primam contra secundam conclusionem [az] , dicitur quod Augustinus [ba] voluit dicere quod malum adimit vel bonum quod inest [11] est vel bonum quod inesset si committens talem peccatum non committeret, sic dicitur in proposito quia, licet peccatum veniale bonum caritatis non remittat vel adimat, tamen privat mentem aliquo bono quod haberet si illud non committeret.

37 Sed contra posset instari quia quantum bonum opus potest prodesse, tantum praecise aliquod peccatum potest obesse. Sed aliquod bonum opus prodest ad certum gradum caritatis, ergo aliquod peccatum potest obesse remittendo gradum caritatis certum.

38 Secundo, quia sequitur quod Deus aequaliter diligeret peccantem et non peccantem. Consequens falsum videtur. Probatur consequentia quia, ex quo veniale caritatem non remittit, sequitur quod peccans venialiter tantum sicut prius a Deo diligitur.

39 Ad primam [bb] , cum replicatur dicitur quod, si fiat comparatio ad actum demeritorium et habitum iam actu infusum, sic negatur maior, si vero fit comparatio respectu habitus qui acquireretur, si bonum opus fieret, tunc conceditur maior, sed nihil habetur contra conclusionem.

40 Ad secundam [bc] , dicitur, concedo consequens, immo forte plus diligit peccantem quam non peccantem in casu quo peccans venialiter habet maiorem gratiam. Secundo dicitur quod consequens potest dupliciter intelligi. Primo modo sic quod ipse peccans sit tantum carus quando committit peccatum sicut quando non committit, loquendo de esse caro secundum legem Dei aeternam, sic conceditur consequens. Secundo modo quod sit aequaliter carus vel dilectus, id est, quod Deo tantum placeat ipsum deformiter agere sicut ipsum a culpa abstinere, sic negatur consequens et consequentia.

41 Ad aliud contra primum corollarium [bd] , quidquid sit de auctoritate , negatur consequentia quia, licet sit idem fervor post venialium commissionem quid ante, tamen committens non potest ita faciliter intam intensos actus propter inclinationem cupiditatis ad oppositum, sicut patet instantia, ubi pondere maiori non intenso nec remisso sed solum ad intensionem minoris ponderis idem pondus maius non potest aeque velociter movere vel levare pondus minus sicut ante.

42 Secundo, posset dici quod quantum veniale indisponit tanto actus bonus coniunctus disponit melius et plus, ideo non concludit ratio.

43 Ad illam auctoritatem [be] "qui modica spernit" [bf] etc., vult dicere quod homo ex desidia et negligentia bene operandi omittit bona opera multa quae faceret si desidiosus non esset, et per hoc non sequitur aliquid contra corollarium.

44 Ad aliud [bg] , negatur consequentia, et cum dicitur quia nihil nocet desidia, hoc potest negari quia, licet non reus mittat caritatem, tamen impedit operum multiplicationem quia plura faceret opera meritoria si non esset desidia, ut dictum est in praecedenti solutione. Secundo, dicitur et melius quod non semper et proportionaliter secundum quod aliquid nocet vel prodest est fugiendum vel appetendum, nam secundum Augustinum, XIV, De civitate Dei, capitulo 13 [bh] aliquibus prodest peccare, et tamen nullus debet appetere [peccare]. Exemplum de Petro adducit. Item, minus est interficere hominem et poenitere sufficienter quam committere veniale et non satisfacere, et tamen primum non est minus fugiendum quam secundum, immo plus.

45 Ad illud [bi] quod dicitur forma est simplici, etc., primo diceret Aegidius quod forma indivisibilis posset intendi vel remitti secundum maiorem vel minorem participationem ipsius ad subiectum. Hoc dicit Dominus Aegidius in hac distinctione [bj] , et in suo Quodlibet, quaestione 14 [bk] . Secundo, dicitur quod auctoritas ibi loquitur de simplicitate opposita quantitati mobili , non perfectionis, ideo non concludit, contra Scotum, distinctione 17 [bl] .

46 Ad primam contra tertiam conclusionem [bm] , negatur L57v consequentia. Ad probationem, dicitur quod Deus sine motu et sine productione quacumque potest intendere caritatem sicut sibi placet. Secundo, dicitur quod dato quod concurreret caritas ad sui intensionem active, non tamen productive quia non omnis est productio quia non omne agens producit aliquid. Tertio, dicitur quod non oporteret quod talis [12] concursus terminetur ad aliquam entitatem, sed ad aliqualiter esse ad qualiter non erat prius.

47 Ad secundam, posset concedi consequens quia aliquam rem esse infinitam non claudit contradictionem secundum aliquos. Secundo, posset negari consequentia.

48 Ad aliud, negatur consequentia quia dato quod esset maior caritas in anima Petri quam Christi quoad entitatem, non tamen quoad virtutem et bonitatem seu perfectionem. Ad auctoritatem Augustini dicitur quod minutio cupiditatis est penes intensionem caritatis sed non econverso. Secundo, posset dici quod intendit dicere quod istae sunt causae solum partiales et non totales.

49 Ad aliam, 83 quaestiones, quaestione [bn] , dicitur quod caritatis venenum, licet sit cupiditas, non tamen s?ois, sicut est venialis cupiditatis, ideo per talem distantiam non potest mensurari caritas.

50 Secundo, posset dici quod non omnis cupiditas est amor temporalium rerum, sicut patet de invidia et blasphemia et multis aliis consimilibus. Ad auctoritatem Philosophi, dicitur quod loquitur de motu temporali corporalium, ideo non est ad propositum de caritate.

51 Ad duas primas rationes in oppositum patet quid dicendum ex dictis.

52 Ad tertiam [bo] , potest dici quod illae duae caritates facerent unam unitate aggregationis, sicut duae aequae faciunt unum per se. Item, una est unitate compositionis et homogeneitatis, ideo non sequitur quod sunt duo habitus in anima solo numero differentes. Ad confirmationem dicitur quod gradus postquam est acquisitus est sibi essentialis quia talis gradus cum praecedentibus faciunt unam formam per se et constituunt. Et cum dicitur ergo praeexistens caritas, haec consequentia negatur quia nihil requisitum a tali specie in esse prius sibi deficiebat nec prius sibi iste erat essentialis quia non erat etc., sed contra quia sequitur quod ista anima erit simul cara pluribus caritativus, scilicet intensa et remissa, et sic erit intense cara et remisse quod patet quia quaelibet forma nata est denominare subiectum, et per consequens gradus intensus et remissus denominabunt subiectum intensum et remissum. Hoc dicitur negando consequentiam quia licet caritas intensa et remissa non contrarientur, tamen quia remisse carum importat negationem intensae caritatis, ideo simul non potest esse idem carum intense et remisse. Et cum dicitur quia quaelibet forma etc., conceditur quod denominabit subiectum sic hoc est tanta caritate carum et tanta etc, non autem dicendo hoc est remisse carum.

[Conclusiones]

53 " Hic quaeritur si caritas " [bp] Haec secunda pars distinctionis 17 continet 3 conclusiones. Prima quam ponit Magister quod " caritas quae est Spiritus Sanctus in se non proficit nec deficit nec augetur nec minuitur quia immutabilis est in se homo aliquando in ea proficit et defficit sicut deus dicitur magnificari in nobis et exaltari qui tamen in se ipso non exaltatur nec magnificatur " [bq] . Probat per Cassiodorum super illud Psalmum " accedat homo ad cor altum et exaltabitur Deus " [br] dicens " Deus non in se sed in corde hominis grandescit " [bs] .

54 Secunda conclusio: quod, licet Spiritus Sanctus sit ubique et in omni creatura, tamen non omnis creatura habet ipsum quia aliter bruta et insensibilia ipsum L58r haberent, quod non est dicendum.

55 Tertia conclusio: quod Spiritus Sanctus est caritas quae non habenti datur etiam habenti ut plus habeatur et ut in ipse augeatur et proficiat, et hoc est quando homo in caritate proficit et in merito. Et haec sufficiant pro praesenti lectione. Sequitur tertia pars huius distinctionis 17.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus