Liber I, Quaestio 18

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 22, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q18

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L58r

Quaestio 18

[Circa textum]

1 " Supra dictum est " [a] etc. Postquam Magistrum posuit de dilectione suam intentionem in prima parte et ostendit qualiter caritas recipit intensionem in secunda parte, nunc in ista parte tertia adducit oppositam opinionem. Et dividitur primo in duas quia primo praedictam opinionem adducit, secundo quamdam conclusionem adiungit. Secunda ibi " Hic quaeritur, si Spiritus Sanctus " [b] . Prima dividitur in tres secundum tria motiva quibus sic opinantes arguunt, nam primo arguunt ex caritatis divinae et creatae descriptione, secundo ex Spiritus Sancti operatione, tertio ex caritatis creatae descriptione. Secunda ibi, " Sed aliud est, inquiunt " [c] . Tertia ibi, " alias quoque inducunt rationes " [d] , etc.

[Quaestio]

2 Utrum sicut Deus potest facere de non caro carum non donando infusae caritatis caritudinem, sic se solo possit efficere de caro non carum subtrahendo humanae voluntatis rectitudinem; utrum sicut Deus potest facere de non caro carum, sic se solo possit efficere de iusto non istum; utrum sicut Deus potest facere de non caro carum non ponendo caritatem in humana mente, sic se solo possit efficere de caro non carum in privando caritatem iam habita caritate.

[Rationes principales]

3 Quod non primo quia, si Deus potest facere de non caro carum sine tali habitu, sic potest facere de caro non carum manifeste tali habitu in ipso. Consequens est falsum. Item, sequitur quod Deus se solo posset dare esse album sine albedine parienti et esse hominem sine humanitate, quae sunt falsa. Et consequentiae patent quia non plus videtur ratio de una quam de alia.

4 Secundo principaliter, sequeretur quod Deus posset esse ratio formalis carificans voluntatem. Patet consequentia, sed falsitas probatur quia, si sic, tunc sequitur quod posset esse menti creatae motus dilectionis ordinatae. Consequens est falsum cum motus imperfectionem dicat.

5 Tertio, si Deus posset auferre menti rectitudinem, sequitur quod posset facere mentem peccantem. Consequens est falsum quia Deo auctore nemo deterior sit secundum Augustinum [e] . Consequentia patet quia omnis mens carens rectitudine est iniusta. Ad videtur Anselmus, libro De libero arbitrio capitulo 4 [f] .

6 In oppositum, arguitur prima pars est superius ostensa, sed secunda probatur quia rectitudo et voluntas sunt res distinctae absolute, ergo unam ab alia potest separare Deus. Et per consequens voluntatem humanam et eius rectitudinem potest separare et auferre, ergo.

[Prima conclusio]

7 Prima conclusio: licet de lege ordinata nullus possit fieri de non caro carus sine infusa caritate, tamen de lege absoluta vel possibili stat non habentem talem [1] caritatem esse Deo magis carum alio ipsam habente ac Deum intensius diligere ordinate. Patet prima pars ex supra dictis. Secunda probatur quia Spiritus Sanctus se solo mentem actuare et elevare ad Deum intensius diligendum quam de facto diligat certus viator mente habitu talis caritatis creatae, ergo. Antecedens patuit supra.

8 Primum corollarium: quamvis de lege communi requiratur caritas creata ad viatorem carum esse, tamen nulla creata caritas requiritur ad meritorie operari vel bene agere. Prima apparet quia nullus est carus sine tali habitu. Secunda probatur quia quacumque caritate data viator poterit meritorie agere sine illa.

9 Secundum corollarium: quaelibet mens creata eliciens actum dilectionis meritorium infinite plus diligit Deum quam sit absolute necessariam. Probatur tum quia non est absolute necessariam quod mens creata diligat Deum, tum secundo quia infinite minori caritate vel dilectione posset mens Deum L58v diligere meritorie.

10 Tertium corollarium: maior est identitas inter albedinem et esse album quam inter caritatem creatam et esse carum. Patet quia nihil potest esse sine albedine album, sed sine tali caritate potest aliquid esse carum.

[Secunda conclusio]

11 Secunda conclusio: licet non repugnet Spiritui Sancto esse formale posse quo mens elicit meritorie dilectionis actum, tamen repugnat Spiritui Sancto esse menti creatae ordinatae dilectionis motum. Prima patet quia esse ipsum tale formale posse nullam dicit imperfectionem, immo perfectionem nec claudit aliquam repugnantiam, ut visum est supra, igitur. Confirmatur per Beatum Augustinum, IV De Trinitate, capitulo 18 [g] , exponentem illud " scimus quoniam similes ei erimus cum apparuerit " [h] . Secunda patet quia talis motus dicit quemdam imperfectionem, scilicet potentialitatem, sed Spiritus Sanctus est summus actus omnem potentialitatem a se excludens, ergo.

12 Primum corollarium: denominatio talis dilectionis est magis attenda penes talem rationem formalem quam penes dilectionis motum vitalem. Patet quia talis ratio per se et intrinsece dicitur dilectio, sed talis motus solum extrinsece quia determinatur ad ipsam dilectionem.

13 Secundum corollarium: quod non omnis ratio formalis diligendi ens summae perfectionis est modus bene agendi seu meritoriae dilectionis quia Spiritus Sanctus est vel esse potest huius ratio et non motus.

14 Tertium corollarium: quod habentem motum dilectionis meritorium habere habitum caritatis non est necessariam, et econverso habentem habitum caritatis menti accessorium habere motum dilectionis non est necessariam. Patet per conclusionem, et confirmatur quia soli gratiae praedestinationis correspondet esse meritorii ex vi divinae acceptationis, ergo. Alias patuit supra.

[Tertia conclusio]

15 Tertia conclusio: licet Deus nullam culpae latitudinem possit homini inferre tamen [2] Deus voluntatis rectitudinem potest homini auferre. Prima pars patet quia tunc Deo auctore talis homo fieret deterior, contra Augustinum, 83 quaestiones, quaestione 5 [i] . Secunda probatur quia omne quod non est voluntas potest Deus separare et ab ea auferre, sed rectitudo voluntatis non est voluntas, ergo. Maior nota quia omnem rem absolutam ab alia distincta Deus, etc. Minor patet quia rectitudo et voluntas creata, si esset idem, sequeretur quod omnis voluntas creata esset recta, immo etiam sequeretur quod nulla voluntas posset peccare quia tunc quaelibet voluntas esset formaliter iustitia et rectitudo, quae sunt falsa, ergo.

16 Primum corollarium: quaelibet rectitudo simpliciter humanae voluntatis includit realiter latitudinem gratitudinem gratificantis caritatis. Patet quia, si non, sequeretur quod voluntas posset eam habere a se vel ab alia creatura, contra Venerabilem Anselmum, De libero arbitrio, capitulo 14 [j] .

17 Secundum corollarium: stat mentem privatam esse tota latitudine rectitudinis et numquam demeruisse aliquam latitudinem poenae sue poenitudinis. Patet quia, si Deus aliquam creaturam rectitudine privaret, adhuc talem non minus diligeret, immo ad maius praemium quam ante acceptare posset, si vellet.

18 Tertium corollarium: stat hominem privari voluntatis rectitudine et ipsum non iniustum sed [3] iustum esset. Patet quia Deus potest privare hominem rectitudine et non potest homini iniustitia vel malitiam infligere. Ex his patet quid ad quaestionem sit dicendum.

[Obiectiones et responsiones]

19 Contra primam conclusionem [k] : arguitur, si non esset simpliciter necessariam aliquam creaturam esse iustam, sequeretur quod Deus oppositum illius L59r quod aeternaliter ordinavit posset facere. Consequens est falsum quia tunc Deus esset mutabilis. Et consequentia patet quia, si non necessario sic est sicut ordinavit, oppositum poterit evenire. Confirmatur quia aeternaliter praedestinando a voluit ipsum fore iustum.

20 Secundo quia lex ordinata est absolute necessaria, igitur quidquid est necessariam secundum illam est absolute necessariam. Sed secundum illam est necessariam hominem carum habere caritatem creatam, ergo. Antecedens patet: quia omne aeternum absolute est necessariam, lex aeterna est necessaria, igitur.

21 Tertio [4] contra primum corollarium [l] : si nulla gratia requiritur ad bene operandum meritorie, ergo nullam gratiam habendo quis posset salvari de lege ordinata.

22 Quarto contra secundum corollarium [m] : non quilibet gradus caritatis sufficit ad fortem temptationem vincendum vel ad martyrium patiendum propter Deum, ergo nec sufficit ad quodlibet opus meritorium exercendum. Et per consequens, si minori caritate diligeret, non sufficienter diligeret.

23 Contra secundam conclusionem [n] : mentem uniri Deo beatifice sine motu potentiae ad obiectum repugnat, ergo Spiritus Sanctus non potest esse formaliter ratio percipiendi Deum beatifice seu dilectionis meritoriae. Consequentia tenet cum talis motus repugnet Spiritui Sancto. Et antecedens probatur quia aliter sequeretur quod tale obiectum beatificum esset essentialiter et intrinsece praesens creatae potentiae, quod est falsum quia soli Deo sic est praesens.

24 Secundo contra primum corollarium [o] : sequeretur si huiusmodi motus staret sine terminis quod non esset perceptio seu vitalis operatio. Consequens est falsum. Probatur consequentia quia omnis perceptio vitalis competit sibi solum terminative extrinsece, ut dicit corollarium.

25 Tertio, nullus talis motus est ponendus, ergo. Antecedens patet quia hoc esset propter distantiam potentiae ab obiecto, et hoc non quia Deus semper est praesens potentiae.

26 Quarto, si tertium corollarium [p] esset verum, sequeretur quod in aliquo posset esse caritas gratuita, et tamen ille non esset carus Deo nec acceptus. Consequens est contra veritatem. Item, sequitur Deum non esse bonum. Patet quia ille non est bonus qui non de bonis gaudet operationibus, ut habetur I Ethicorum [q] .

27 Contra tertiam conclusionem [r] : si auferret Deus a voluntate rectitudinem aut hoc faceret nolens aut volens. Non primum quia Deus nihil operatur nolens nec secundum quia, cum rectitudo voluntatis sit velle quod Deus vult ipsam velle, sequitur quod Deus posset velle voluntatem non velle quod vult eam velle, sed hoc implicat, ergo.

28 Secundo contra primum corollarium [s] stat rectitudo voluntatis cum peccato mortali, ergo non includit gratiam gratificantem. Patet consequentia et antecedens patet per Anselmum, De libero arbitrio, capitulo 13 , dicentem, " volens habere rectitudinem habet rectitudinem " [t] , sed existens in mortali peccato potest velle habere rectitudinem, ergo.

29 Tertio, arguitur per Anselmum, ibidem, capitulo 14 dicens " omnem habentem rectitudinem dici potest habere iustitiam et esse iustum quia omnis habens iustitiam iustus est, non tamen sensio? iustis hominibus esse promissam perpetuam vitam sed illis tantum qui sunt iusti sine omni iniustitia " [u] .

30 Quarto contra tertium [v] et secundum corollaria [w] : privatio iustitiae et rectitudinis est formaliter culpa, ergo cuilibet tali debetur poena. Consequentia tenet, et antecedens est Anselmus, in De casu diaboli, capitulo 4 , dicens, " diabolus inquit perdidit iustitiam originalem in qua factus et pro ea invenit privationem eius qui nullam habet essentiam quam iniustitiam nominamus " [x] .

31 Ad primam, potest consequentia negari quia talis motus vitalis non est aliquid distinctum ab ipsa vitali potentia. Secundo, potest dici quod Deus se solo potest mentem beatificare sine quacumque alia quantitate quacumque incomplexa, non tamen sine quolibet complexo se habere. Et haec solutio est primae rationis contra secundam conclusionem [y] .

32 Ad primam contra primam [z] , conceditur consequens de his quae non sunt praeterita nec posita inesse loquendo. Ratio est quia quod ab aeterno voluit potest numquam voluisse.

33 Ad secundam [aa] , conceditur antecedens quia lex illa L59v est Deus, sed negatur consequentia quia tunc omnia evenirent de necessitate, quod est falsum. Secundo, potest dici quod lex potest sumi dupliciter, uno modo pro aliquo in Christo quod est Deus, alio modo pro aliquo complexo quod est dictum aliquod aeternaliter ordinasse. Primo modo conceditur antecedens et negatur consequentia. Secundo modo negatur antecedens et conceditur consequentia.

35 Ad quartam [ac] , negatur antecedens quia, licet caritas minor non inclinet intensive sicut magna, tamen ad omnem actum ad quem maior inclinat etiam minor inclinat seu inclinare potest. Secundo, posset negari illa consequentia, 'a caritas non sufficit ad faciendum voluntatem velle subire martyrium, ergo non sufficit ad Deum sufficienter diligendum'.

37 Ad secundam [af] , conceditur consequens, sicut enim altero numquam proprie dicitur generatio nisi sequatur terminus genitus, ita talis motus non diceretur vitalis perceptio nisi terminus vitaliter percipiatur.

38 Ad tertiam [ag] , negatur antecedens, et ad probationem dico quod, licet Deus sit semper praesens realiter, non tamen obiective vitaliter, unde talis motus est reddere rem non praesentem obiectaliter. Secundo, dico quod dato quod Deus sit semper sufficienter praesens animae obiectaliter, adhuc anima indiget tali motu propter alia obiecta extrinseca quae non sunt vitaliter praesentia [5] potentiae.

39 Ad quartam [ah] , conceditur consequens de eius potentia absoluta, nec ex hoc sequitur contradictio loquendo de eius acceptatione ad vitam aeternam, nec sequitur Deum non esse bonum quia, licet non acceptet illud opus ad vitam aeternam acceptat, tamen ad aliquid quod pro ipso reddet vel reddidit.

40 Ad aliam 'sequitur Deum non esse iustum retributorem' etc., hic dicit Gregorius, distinctione 17 primi, quaestione prima, articulo secundo, corollario secundo, conclusionis secundae [ai] , quod nec vitae aeternae nec cuiuscumque praemii aeterni vel temporalis aliquis actus hominis ex quacumque caritate elicitus est ex condigno meritorius apud Deum, sed oppositum huius tenet Bonsemblates [aj] et quidam alii tenet, tamen quilibet teneat quod sibi bonum videbitur, et potest negari consequentia.

41 Ad primam contra tertiam conclusionem [ak] , posset dici quod nec sic nec sic sed non volendo huius rectitudinem servare. Aliter dicit Adam et Bonsemblantes quod volens, et conceditur consequens quod infertur in sensu diviso. Prima solutio securior videtur.

42 Ad secundam [al] , potest dici quod 'rectitudo' potest sumi dupliciter, uno modo simpliciter, alio modo secundum quid. Sed Anselmus loquitur de 'rectitudine' secundum quid, corollarium vero intelligitur de rectitudine [6] simpliciter dicta. Secundo, potest dici quod velle est duplex, primum est efficax indicativum, secundum est efficax optativum. De primo loquitur Anselmus, dicens quod quid vult rectitudinem, scilicet efficaciter indicative, habet illam, et talem velle non stat cum mortali sed bene secundum.

43 Ad tertiam [am] dicitur Anselmus non loquitur de rectitudine vel iustitia simpliciter, sed secundum quid, ut patet intuenti eius verba, ideo nihil concludit contra dicta.

44 Ad quartam [an] , conceditur antecedens de facto, sed in casu quo Deus auferret rectitudinem a voluntate sine demerito voluntatis, talis privatio non esset culpa, nec verba Anselmi probat oppositum quia iustitia mali angeli fuit sibi inesse, ideo eius privatio fuit peccatum, non autem sic esset de iustitia istius quam Deus privaret rectitudine sua sine sue peccato. Ad rationes in oppositum patet solutio per dicta superius.

[Conclusiones]

45 " Supra dictum est " [ao] . Prima conclusio quod Spiritus Sanctus operatur in nobis actum credendi et spirandi mediantibus virtutibus, scilicet fide et spe. Actum vero diligendi doctores ponunt quod operatur in nobis sine alicuius virtutis medio vel sine habitu creato. Et nota quod Magister hic [ap] videtur negare caritatem creatam, ideo communiter hic non tenetur quia praeter actum diligendi ponunt doctores habitum creatum caritatis. Alii vero sunt qui volunt L60r salvare Magistrum dicens quod Magister non intendit huiusmodi habitum negare haec aut relinquo iudicio legentis.

46 Secunda conclusio: quod per donum quod est Spiritus Sanctus dantur dona et dividuntur, non enim singuli habent omnia dona, sed hi illa, alii alia, quamvis omnes habeant ipsum donum, scilicet Spiritum Sanctum a quo omnia dona cuiusquaque dividuntur.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus