Liber I, Quaestio 19

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 22, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q19

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L60r

Quaestio 19

Circa textum

1 " Praeterea diligenter considerandum est " [a] Haec est distinctio 18 quae ad praecedentem sic continuatur quia postquam Magister tractavit de Spiritus Sancti processione temporali, nunc bona tractat de quadam eius proprietate spirituali, et dividitur haec distinctio in quinque partes secundum quod quinque quaestiones movet et solvit. Nam primo quaeritur utrum Spiritus Sanctus eadem ratione sit donum qua datur, secundo utrum Spiritus Sanctus proprie donatur, tertio utrum Filio nascendo ut sic essentia tribuatur, quarto utrum quia Filius nobis datus est noster esse dicatur, quinto utrum Spiritus Sanctus ex eo quod se ipsum dat ad se ipsum referatur. Secunda ibi, " sed quaeritur cui donabilis " [b] . Tertia ibi, " hic oritur quaestio " [c] . Quarta ibi, " hic quaeritur utrum Filius " [d] . Quinta ibi " post haec quaeritur " [e] . Et haec est divisio et sententia in generali, etc.

[Quaestio]

2 Utrum aeterni doni temporalis donatio sit infinita recipientis obligatio; utrum aeternum donum datum temporaliter obliget virum bonum immense simpliciter?

[Rationes principales]

3 Quod non quia, si esset aliquod aeternum donum, aut illud esset essentiale aut notionale. Non essentiale quia secundum Augustinum, IV De Trinitate, capitulo penultimo [f] , esse donum in divinis a Patre procedere. Nec etiam notionale quia tota Trinitas communicat se causare ea, dicente, " apud eum veniemus et mansionem apud eum faciemus " [g] . Tum secundo quia ratio doni est amor qui est essentialis. Secundo, sequitur quod nullum beneficium creaturam obliget plusquam ante. Consequens est falsum. Patet consequentia quia infinita obligatione nulla est maior.

4 Secundo principaliter, si quaestio esset vera, sequeretur quod nihil esset amabile nihil eligibile nisi ratione huius doni. Consequens non videtur verum quia tunc nullus gradus amabilitatis vel elegibilitatis corresponderet esse naturali, quod est falsum. Patet consequentia quia quantum bonum esset illud bonum ut obligatorium creaturae recipientis tantum esset amabile et elegibile.

5 Tertio, sequeretur quod omnes recipientes illud donum aequaliter Deo obligarentur per ipsum. Consequens est falsum quia propter effectus divinae incarnationis et plures alios [1] divinae miserationis plus obligantur fideles nunc quam ante illorum beneficiorum receptionem iuxta illud Gregorium , " cum enim augentur dona, etiam rationes crescunt donorum " [h] , id est obligationes. Prima consequentia patet quia omnes obligantur infinite.

6 In oppositum, arguitur quodlibet donum tantum obligat quantum proficit illi cui datur, sed donum immensum plus proficit homini habenti ipsum quam infinita bona creata si essent, ergo.

[Prima conclusio]

7 Prima conclusio sicut soli Filio in divinis convenit esse Verbum, sic [2] soli Spiritui Sancto proprie competit esse donum. Haec patet per Augustinum, 15 De Trinitate, capitulo 17 , dicentem, " non frustra in hac Trinitate non dicitur Verbum nisi Dei Filius nec dicitur donum Dei nisi Spiritus Sanctus " [i] . Item, V De Trinitate, capitulo 5 , dicentem, " ipsa relatio non apparet in hoc nomine spiritus, sed apparet cum dicitur donum Dei, donum est Patris et Filii " [j] . Haec verba habentur in hac distinctione [k] .

8 Primum corollarium: sicut Filius est eo verbum quo Filius, sic Spiritus Sanctus eo donum est quo Spiritus Sanctus. Patet per conclusionem quia est idem ipsum esse utrumque.

9 Secundum corollarium: sicut Filio competit prima ratio artis sitiae activitatis sic [3] productivae, sic Spiritui Sancto convenit prima ratio libertatis donativae seu communicativae. Prima pars patet VI De Trinitate, capitulo ultima ubi dicitur quod " Filius est ars Patris plena omnium rationum " [l] , etc. L60v Secunda patet V De Trinitate, capitulo 19 , " quia per hoc donum quod est Spiritus Sanctus membris christi quibusque dividuntur propria dona " [m] .

10 Tertium corollarium: licet Spiritui Sancto conveniat nomen doni aeternaliter, eidem tamen competit nomen dati temporaliter. Patet per verba Augustini, V De Trinitate, capitulo 3 [n] , et allegat eum Magister in hac distinctione [o] .

[Secunda conclusio]

11 Secunda conclusio: non stat aliquem habere ordinatam volitionem respectu cuiuscumque creati boni et eundem non habere actualem vel habitualem dilectionem respectu immensi doni. Patet per Augustini, libro IV Contra Iulianum, capitulo 6 , dicentis, " nullus bene utitur creaturis sine amore creatoris " [p] . Item, VIII De Trinitate, capitulo 5 , dicit, " cum alia non amentur, nisi quia bona sunt, pudeant homines non amare ipsum bonum, unde bona sunt " [q] .

12 Primum corollarium: licet quilibet iuste infinite possit se diligere, creatura tamen non licite diligit se quantum tenetur Deum diligere. Prima patet quia non tantum quin plus creatura potest se diligere. Secunda patet quia tenetur Deum diligere dilectione alterius speciei perfectioris quam sit dilectio respectu creaturae elicita. Patet quia usus et fruitio differunt specie, cum fruitio sit propter se, usus propter aliud.

13 Secundum corollarium: licet omne donum creatum sit diligibile propter increatum, tamen donum increatum potest licite plus diligi propter beneficium datum, saltim occasionaliter et motive. Prima patet per dictam. Secunda probatur quia odiens benefactorem gravius peccat ceteris paribus, ergo diligens plus meretur caeteris paribus. Confirmatur quia beneficium plus obligat, saltim extensive ad Deum diligendum, ergo licite propter beneficium quis potest diligere Christum, saltim occasionaliter et partialiter, non tamen principaliter causaliter, sicut videbitur infra [r] .

14 Tertium corollarium: licet donum creatum possit esse aliter melius quam sit in se bonum, tamen nihil potest esse creaturae tam bonum sicut est sibi ipsi increatum donum. Prima probatur quia in casu panis est melior famescenti quam mille floreni, immo quam omnia regna mundi quia liberat ipsum a morte quod non facerent omnes mundi divitiae. Secunda patet quia donum increatum est sibi ipse immense bonum, sed nulli creaturae potest esse immensum bonum, ergo licet sit sibi melius per ipsum quam per quodcumque bonum creatum sibi bene esse possit.

[Tertia conclusio]

15 Tertia conclusio: licet stet creaturae propter beneficium quandoque non obligari, tamen non stat obligationem creaturae ad Deum creatura stante annullari. Prima probatur quia, si non, sequeretur quod de nullo bono temporali debito posset ad plenum satisfactio fieri. Consequens est falsum quia tunc reddens mille floreni pro decem concessis non deobligaret se quod nullus differet. Confirmatur quia Sortes obligans potest in casu tantum facere de malo illi c ui contulit beneficium quod plus sibi nocebit maleficium quam profuerit beneficium. Ergo talis obligatio potest annullari. Secunda pars probatur quia quidquid boni Deo reddimus vel reddere possumus totum procedit ab eo et est suum, ergo pro nullo beneficio a Deo recepto potest creatura deobligari. Ergo tam necessario Deo creatura obligatur quam necessario est si a deo conservatur.

16 Primum corollarium: quodlibet ei beneficium est infinitae obligationis ratio, radix, seu medium. Patet quia, si non, sequitur quod recipiens Dei beneficium posset Deo satisfacere et obligationem eius annullare.

17 Secundum corollarium: licet quodlibet Dei beneficium sit creaturae infinite obligativum, tamen donum increatum est principale obligationis motivum. Patet quia ab increato dono fluit omne donum creatum et omne creatum est propter illud diligendum, ergo.

18 L61r Tertium corollarium: licet obligatio creaturae ad Deum creatura manente non possit annullari, tamen quaelibet creatura potest plus Deo quam sit obligata obligari, vel sic, licet quaelibet creatura infinite Deo obligetur intensive, tamen quaelibet potest plus et plus Deo obligari extensive. Patet prima pars per dicta. Secunda probatur quia ex voto castitatis, quod est Dei beneficium, obligor ad continentiam ad quam ante votum non obligabar, et sic posset argui de omnibus statutis et cerimoniis ad quas ordinis professores se obligant profitendo. Haec pars secunda est contra Hugolinum, distinctione prima primi, quaesitone ultima, circa finem [s] . Confirmatur quia alias omnia similia esset praecepta. Patet quia quod obligat sub poena peccati mortalis est praeceptum vel aequipollet praecepto.

19 Ex dictis sequitur quod Deus tam necessario est creaturae ars obligatoria seu obligativa quam necessario est eiusdem ars conservatoria seu conservativa. Patet quia non stat creaturam a Deo non conservari, si sit, per consequens non sibi obligari. Ultimo sequitur in quo sensu quo potest concedi et in quo negari quia, licet creatura plus extensive, id est pluries seu pluribus beneficiis Deo possit obligari, tamen quodlibet divinum beneficium infinite obligat creaturam quamdiu habet esse et conservari.

[Obiectiones et responsiones]

20 Contra primam conclusionem [t] , plures divinae personae dantur creatis sanctis, ergo non solum Spiritus Sanctus dicitur donum. Consequentia videtur bona et antecedens patet Ioahnnis 15 " ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus " [u] . Immo cum sanctificare creaturam et ad ipsam venire sit opus adextra, sequitur quod tota Trinitas datur menti bene dispositae. Confirmatur quia Pater dat Filio quidquid habet, immo Filius dicitur nobis dicitur datus, ergo proprie donum dicitur.

21 Contra primum corollarium [v] , sequitur quod esse donum esset personalis proprietas Spiritus Sancti. Consequens falsum quia illud quod competit Spiritui Sancto in ordine ad creaturas non potest esse personalis proprietas eius. Sed esse donum competit Spiritui Sancto in ordine ad creaturas, ergo. Maior patet quia proprietas cuiuslibet divini suppositi est aeterna, creatura vero temporalis. Minor patet ex hoc quia etiam Spiritus Sanctus dicitur donum quia nobis datur ex tempore, ut apparet in hac distinctione 18 [w] .

22 Tertio contra secundum corollarium [x] , sequitur quod Spiritus Sanctus esset ratio communicativa qua Pater essentiam communicat Filio per generationem. Consequens falsum. Patet consequentia quia Pater communicat Filio essentiam prima ratione communicativa.

23 Contra tertium corollarium [y] , donum et datum immensum nullo modo differunt, igitur si Spiritus dicitur 'donum' aeternaliter, sequitur quod etiam dicitur 'datus' aeternaliter.

24 Contra secundam conclusionem [z] , quilibet licite potest tantum se diligere, etc., quia licite tantum bonum proprium potest appetere naturale quantum immensum donum aeternale, ergo stat aliquam voluntatem esse rectam respectu dilectionis sui subducta omni dilectione Dei. Consequentia nota. Antecedens patet quia infinite licite potest homo se diligere et non plus quam infinite potest Deum diligere, igitur.

25 Secundo, si dilectio Dei requireretur in dilectione creaturae ordinata aut solum requiritur habitualis aut actualis. Non prima sufficit quia ideo Dei dilectio requiritur in dilectione creaturae ordinata ut [4] sic diligens constituat Deum finem ultimum suae dilectionis. Sed omnis constituens Deum pro tali fine actualiter tenetur diligere eum. Confirmatur quia, si habitualis sufficeret, sequitur quod quidquid puer baptizatus noviter faceret esse [5] meritorium. Consequens falsum. Patet consequentia quia habet Dei dilectionem habitualem, scilicet caritatem, nec potest dici quod actualis quia non semper tenetur Deum diligere actualiter, nec de Deo cogitare, immo non videtur bene possibile simul et semel eundum cogitare de Deo et creatura simul actualiter.

26 Tertio contra corollarium, primum si creatura L61v posset infinite se diligere, sequitur quod posset se diligere licite plus quam omnem creaturam aliam. Consequens falsum probo quia proximum meliorem tenetur plus diligere.

27 Secundo quia tunc quilibet prius deberet vitari mortem sui ipsius quam alterius. Consequens falsum probo quia tunc plus deberet occidere Sortem quam permittere se occidi ab eo. Consequens falsum et contra Beatum Augustinum, libro De libero arbitrio capitulo 3 , dicentem quod " occidens hominem ne ab eo occidatur vel ne rem propriam vel divitiam [6] amittat peccat contra legem aeternam, licet non peccet contra legem civilem vel humanam " [aa] Item, Bernardus, De dispensatione et praecepto, capitulo 5 , dicit quod " occidere hominem necessitate se defendi mortale peccatum est " [ab] . Igitur in nullo casu hoc est eligendum, sed fugiendum semper.

28 Tertio quia sit Sortes in extrema necessitate et habeat unum panem tantum quo mediante possit evadere mortem et sit Plato etiam in extrema necessitate, tunc quaeritur utrum Plato liceat auferre panem Sortis vel non. Si non sequitur quod Plato [7] non habet se plus diligere quam proximum nec prius habet fugere propriam mortem quam proximi, quod est propositum. Si dicitur quod licite potest rapere panem de manu Sortis, sequitur quod licite potest Plato occidere Sortem, contra Augustinum, I De civitate, capitulo 8 [ac] .

29 Contra tertiam conclusionem [ad] , si obligatus creaturae, etc. aut igitur beneficatus potest seu recipiens erit gratus vel non. Si non, sit gratus sed ingratus, ergo adhuc manet obligatus seu vinculum obligationis. Si sic, vel ergo aequaliter secundum proportionem et aequalitatem beneficii vel magis vel minus. Si minus, ergo adhuc manet obligatio vel saltim pars eius. Si magis erit quam fuerit gratus primum beneficium, ergo obligat primum benefactorem, et per consequens stat vinculum obligationis inter illos. Si vero aequaliter est gratus, sequitur utrumque esse benefactorem alterius, et per consequens adhuc stat obligatio unius ad alterum, quod est propositum.

30 Contra primum corollarium [ae] , sequitur quod non plus obligant beneficia negativa quam positiva. Consequens est falsum quia negativa sunt infinita, ut puta quia Deus non fecit hominem irrationalem, non latronem, non homicidam, non monstruosum, immo quia infinitis peccatis possibilibus hominem praeservat de quibus beneficiis regratiatur Deo Beatus Augustinus, in libro Confessionum [af] et Retractationum [ag] et aliis locis pluribus. Item, sequitur quod peccans post beneficium infinite gratuitum peccaret. Consequentia patet quia infinite esset ingratus.

31 Tertio contra secundum corollarium [ah] , beneficium temporale minus obligat quam spirituale, ergo non quodlibet infinite. Patet consequentia. Et antecedens probatur tum quia quilibet gradus gratiae est homini melior quam omnia bona corporalia, tum secundo quia nigratus de benficio spirituali gravius peccat quam ingratus de dono corporali vel temporali, igitur.

32 Quarto contra tertium corollarium [ai] , arguitur quia, si creatura posset plus Deo obligari, sequeretur quod non debemus Deo quidquid sumus et quidquid melius possumus. Consequens est infra contra Beatum Augustinum, III De libero arbitrio, capitulo 36 [aj] . Consequentia patet quia creatura non potest ad plus obligari quam se totum et quidquid, etc.

33 Ad primam [ak] , negatur consequentia quia non omne quid [8] datur proprie donum appellatur.

34 Secundo, dico quod, licet omnes tres operentur sanctificationem creaturae, tamen, quia illa fit per quodam medium amorosum, ideo Spiritui Sancto appropriatur.

35 Tertio, dico quod non sequitur Pater dat essentiam Filio, ergo Filius vel essentia est donum. Ex his patet solutio primae rationis in oppositum [al] quia donum esse est notionale et personale. Et ad improbationem L62r dico quod, licet ratio doni sit amor, non tamen ut dicitur essentialiter sed notionaliter.

36 Ad secundam [am] negaret minorem Thomas de Argentina in distinctione praesenti 18 [an] , concedo tamen minorem, sed nego minorem sumendo 'convenire' seu 'competere' habitualiter quia sicut Verbum esse competit Filio actualiter per relatum actualem adintra, et tamen competit eidem per relatum habitualem ad creaturas eo quod secundum Augustinum, XV De Trinitate, capitulo 11 " initium omnis operis Verbum " [ao] , sic suo modo est dicendum de Spiritu Sancto.

37 Ad tertiam [ap] , negatur consequentia quia Spiritus Sanctus est ratio communicativa libera et per modum libertatis modo Pater, licet communicet libere Filio essentiam, non tamen per modum libertatis, sed per modum naturae.

38 Ad quartam [aq] , negatur antecedens quia donum differt a dato, primo in signo quia donum notat donationem liberam non requirentem redonationem. Secundo in modo significandi quia dicit aptitudinem datum vero actum seu dationem actualem. Tertio differt a significato quia donum significat cum non tempore, seu sine tempore, sed datum significat, cum tempore, quia participium [datum].

39 Ad primam contra secundam [9] conclusionem [ar] , negatur antecedens et ad probationem dicit Climeton distinctione prima super sententias articulo principali quod " homo infinite debet se [10] diligere et infinite " [as] , plus quam proximum et plus quam infinitum bonum creatum si esset quia infinite plus habet fugere culpam in se quam in quocumque proximo, sed contra hoc dicit hugolinus libro primo distinctione prima quaestione 3a circa finem [at] quod non sequitur infinitis bonis habens te praeferre, ergo infinite habens te diligere quia sufficit quod dilectio propria sit alterius generis, non tamen infinite melior qualibet dilectione proximi. Sed salva eius reverentia nihil arguit contra Climetonem quia, ut patet ex primo corollario huius quaestionis, multum refert differre infinite habeo me diligere, ergo me diligere habeo infinite. Climeton concedit primam et negari consequentiam secundam, sed Hugolinus sumit pro eodem quia semper refert li 'infinite' ad ipsum diligere seu ad ipsum amorem et ponit illum termen a parte praedicati et Climeton a parte subiecti. Dicitur ergo cum Climeton quod, licet creatura infinite possit se diligere, tamen adhuc debet Deum infinite sine comparatione plus diligere quam se ipsum.

40 Ad secundam [au] , dicitur a Fastino quod debet esse actualis propter rationes tactas. Secundo, posset dici quod sufficit habitualis et tunc posset dici ad probationem primam quod talis non constitueret Deum pro fine ultimo. Dicitur quod constituit Deum finem dilectionis habitualiter sicut Deum diligit habitualiter nec semper requiritur actualis cognitio de Deo.

41 Ad secundam probationem [av] , negatur consequentia quia puer non habet dilectionem liberam nec deliberatam respectu cuiuscumque actus, sed quasi naturalem et animalem, tum quia in puero numquam fuit nec praefuit dilectio actualis respectu Dei qualis praefuit in adulto habente dilectionem Dei habitualem.

42 Ad tertiam [aw] , conceditur consequens plus, id est ardentius et prius, quia infinitis bonis creatis quilibet posset se praeferre et bonum suum praeferre bono alterius et malum suum fugere prius quam malum alterius. Et ad probationem dicitur quod, licet proximo quem scio meliorem me teneat velle maius bonum de facto, tamen prius mihi debeo ordinate tantum optare vel maius bonum quam sibi. Secundo, posset dici quod ubi non stat mihi proximum esse meliorem me vel [11] velle me diligere ipsum plus quam me licite possum me plus semper diligere.

43 Ad aliam probationem [ax] , dicitur concedo consequens et cum infertur ex casu posito quod tunc citius, etc. Conceditur L62v consequens supponendo quod Sortes non habeat voluntatem per se et principaliter occidendi Platonem, sed praetendat tantum se a morte praeservare et fugere si potest. Si autem aliter non possit evadere nisi occidat Platonem, sic non peccat. Si autem interveniat libidinosa voluntas occidendi Platonem, tunc ipse peccat, et sic dicit Augustinus [ay] quod agit contra legem Dei aeternam.

44 Ad tertiam probationem [az] , de casu extremae necessitatis, dico quod rapiens panem de manu alterius non intendendo mortem alterius sed salvationem propriae vitae non peccat. Secundo pro materia argumenti dico quod in extrema necessitate positus potest a quocumque accipere aliquid pro salvatione vitae suae, et sic omnia sunt sibi communia et ei quodammodo obligatus. Tertio, dico quod multa sunt in tali casu homini obligata et licite possunt [12] ab eo accipi, quae tamen si haberent, non essent sua nec licite posset retinere ipsa. Patet ex consequenti in tali necessitate favus panis a est obligatus et panis b, et sic de aliis, et tamen si haberet a panem, b non esset amplius obligatus, nec c, nec d quia non esset amplius in tali necessitate. Sed contra hoc posset instari quia ex hoc videtur sequi quod quanto talis esset pauperior tanto esset maior dominus et ditior. Patet consequentia quia talis habet plures debitores et plura sunt sibi obligata quam si esset minus pauper. Hic dicitur quod consequentia non valet quia maioritas dominii non attenditur penes maiorem bonorum habitionem licitatam sed possessionem. Licet ergo talis habeat plura obligata, tamen pauciora sunt ab eo possessa.

45 Ad primam contra conclusionem tertiam [ba] , dico primo quod conclusio non loquitur de obligatione proveniente ex beneficio recepto a creatura. Et illa potest solvi vel per maius bonum vel per aequale vel per maius malum inflictum a benefactore, licet forte non omnis obligatio inter creaturas posset solvi quia quilibet iure divino, proximum diligere, etc., talis obligatio non potest annullari, sed non est contra conclusionem.

46 Ad secundam [bb] , posset primo dici concedo consequens quia patet utrique obligamur infinite. Secundo, posset negari consequentia quia, licet infinite obligemur beneficio quolibet, tamen non obligamur eadem specie obligationis pro quolibet, sed secundum diversas species obligationis. Tertio, posset concedi consequens et consequentia quia homo pluries obligatur infinite pro pluribus beneficiis.

47 Ad tertiam [bc] , conceditur antecedens de obligationem quoad speciem quia maiori specie obligationis obligatur quis ex receptione gratiae quam peccative. Secundo, posset negari antecedens de obligatione intensiva quia beneficium quodlibet sic obligat infinite creaturam Deo. Tertio, diceret Fascinus quod quodlibet divinum beneficium praecise tantum obligat recipientem quantum Deus vult ipsum per illud obligare. Quarto, dico quod non sequitur beneficium obligat infinite creaturam, ergo creatura ingrata seu peccans post beneficium est infinite ingrata [13] seu peccat infinite seu infinito peccato quia non penes latitudinem obligationis praecise attenditur culpae gravitas, sed etiam penes voluntatis conatum et aliquas alias circumstantias, alias quodlibet peccatum post originale esset infinitae malitiae, cum quodlibet habeat circumstantias ingratitudinis propter gratiam receptam. Item, ibi non est infinita gratitudo quia non quodlibet beneficium est infinitum et infinite bonum ipsi creaturae.

48 Ad quartam [bd] , dico quod Augustinus [be] vult dicere quod Deo non L63r [14] possumus satisfacere pro benficiis suis dando sibi quidquid sumus et quidquid melius possumus, adhuc tantum tamen non tenemur sibi dare quidquid possumus, sicut tenemur ipsum non offendere peccatis et culpis.

49 Ad primam rationem ad oppositum [bf] , patet solutio ex supra dictis.

50 Ad secundam [bg] , dico quod nullus gradus eligibilitatis propter se correspondet cuiuscumque creaturae, sed solum propter aliud est diligenda quaelibet creatura. Ex quo patet quod quilibet deberet potius eligere non esse quam Deum per culpam offendere.

51 Ad tertiam [bh] , patet quod fideles post incarnationem plus obligantur extensive quia pluribus beneficiis quam ante. Et sic pluries infinite creatura potest obligari, sicut dicitur quod Christus pluries meruit idem praemium, aliter nihil meruisset per mortem et passionem quia in conceptionem tantum meruit et non aliud, ergo illud idem.

[Conclusiones]

52 " Praeterea considerandum est " [bi] . Prima conclusio: quod Spiritus Sanctus dicitur donum ab aeterno quia ab aeterno procedit a Patre et Filio, sed dicitur datum ex tempore quia creaturis datur ex tempore seu temporaliter.

53 Secunda conclusio: quod Spiritus Sanctus dicitur relative ad Patrem et Filium seu refertur ad Patrem et Filium quia est Spiritus Patris et Filii, sed relatio illa non apparet in hoc nomine 'Spiritus', sed in hoc nomine 'donum'.

54 Tertia conclusio: quod proprietas qua dicitur Spiritus Sanctus vel donum est ipsa processio qua ab aeterno procedit a Patre et Filio ut donum sive ut dabilis vel donabilis.

55 Quarta conclusio: quod Filius procedit a Patre ut genitus seu ut donum vel donabilis, sed Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio non ut genitus sed tantum ut donum vel donabilis, aliter tamen quam Filius quia Filii processio nativitas est, sed Spiritus Sancti processio non est nativitas nec genitura, utraque tamen ineffabilis est.

56 Quinta conclusio: quod sicut Filius accepit esse a Patre non tantum ut Filius [15] sit sed ut omnino sit, sic Spiritus Sanctus a Patre et Filio procedendo accepit non tantum ut Spiritus Sanctus sit, sed etiam ut omnino sit, hoc tamen non accepit ex eo quod datur quia non datur nisi ex tempore.

57 Sexta conclusio: quod de Patre generatio praestat essentiam Filio, non quod Filius essentia sit Filius sed nativitate tantum, sed quia nascendo habet eandem totam essentiam quae est in Patre.

58 Septima conclusio: quod processio de Patre et Filio praestat et communicat essentiam Spiritui Sancto [16] non quod essentia Spiritus Sanctus sit Spiritus Sanctus sed personali proprietate, sed quia proprie procedendo habet essentiam eandem totam quae est in Patre et Filio.

59 Octava conclusio: Spiritus Sanctus secundum hoc quod sempiterne donum est refertur ad Patrem et Filium, secundum vero quod dicitur datum vel donatum refertur ad eum qui dedit et ad eos quibus datur, ut sic dicitur Spiritus noster quando illum recipimus.

60 Nona conclusio: quod Filius dicitur panis noster, redemptor noster, et sic de similibus aliis multis quae aliquo modo sibi conveniunt, sed tamen non dicitur Filius noster sed Patris tantum quia Filius dicitur tantum relative ad illum qui genuit [17] inquantum vero est nobis datus refertur ad Deum qui dedit et ad eos quibus datus est.

61 Postea quaerit utrum Spiritus Sanctus ad se referatur sicut a se datur, sed illam hic non solvit, sed infra in aliis distinctionibus.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus