Liber I, Quaestio 20

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 22, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q20

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L63r

Quaestio 20

[Circa textum]

1 " Nunc postquam coaeternitatem" [a] . Haec distinctio 19 ad praecedentem continuatur sic quia postquam Magister determinavit de personarum identitate reali distinctione ac duratione aeternali, nunc incipit tractare de earum perfectione coaequali.

2 Et dividitur in tria quia primo ostendit in quibus consistit et penes quid attenditur earum aequalitas in L63v generali, secundo ostendit illa in quibus sunt aequales in speciali non de differentia reali, tertio prosequitur de unoquoque praedictorum in speciali. Secunda ibi " cumque enumeratur ista quasi diversa " [b] , etc. Tertia ibi " quod autem aeternitate " [c] , etc. Et haec est in generali divisio praesentis distinctionis.

[Quaestio]

3 Utrum quodlibet divinum suppositum immense perfectum sit se ipso ab alio quolibet infinite distinctum?

[Rationes principales]

4 Quod non quia nullum divinum suppositum est immense perfectum quod patet quia, sicut unum non est aliud, sic perfectio unius non est perfectio alterius quia tunc plures essent immensae perfectiones, quarum una non esset alia.

5 Secundo, divina supposita suis relatis [1] proprietatibus distinguuntur a se invicem et a perfectionibus attributibus, ergo non se ipsis distinguuntur. Tenet consequentia quia illae proprietates personales non sunt divina supposita, ut videtur.

6 Tertio, divina supposita infinite modice distinguuntur, ergo. Tenet consequentia quia non videtur compossibile quod aliquid sit infinite modice tale et infinite tale. Antecedens vero patet quia divina supposita distinguuntur distinctione reali personali quae est minima possibilis distinctio.

7 In oppositum, arguitur quia divina supposita distinguuntur sic quod nullo modo possunt esse idem suppositionaliter et non alia re a se ipsis, igitur. Consequentia tenet quia quantum identitas distinctioni repugnat, tantum illa videntur distingui inter se. Prima pars antecedentis patet quia quanta necessitate Deus est Deus, tanta necessitate est tria supposita divina. Secunda pars patet quia, si sic, sequeretur quod in essentia divina esset quaternitas. Consequens est falsum.

[Prima conclusio]

8 Prima conclusio: quodlibet suppositum divinale est immense perfectum et alteri aequale. Probatio quia inter divina supposita est summa identitas essentialis perfectionis plurium, igitur. Tenet consequentia quia plurium distinctorum summa essentialis identitas est illorum summa aequalitas. Antecedens probatur quia maior identitas essentialis plurium quam sit identitas divinorum suppositorum non [2] potest imaginari.

9 Primum corollarium: licet nullius sit perfectionis esse suppositum determinatum, tamen immensae perfectionis est esse suppositum increatum. Prima patet quia, si sic, Filius non haberet omnem perfectionem Patris, nec econverso, quod est falsum. Secunda pars patet per conclusionem.

10 Secundum corollarium: nulla res creata simplex vel composita potest esse tam aequalis alteri quam sunt aequalia divina supposita. Patet quia nulla plura creata sunt tam idem quam sunt idem divina supposita.

11 Tertium corollarium: licet aequalitas seu identitas quorumlibet aequalium creatoris sit infinite minor identitate identitate divinorum suppositorum, tamen non repugnat secundum aliquam denominationem unam tantum esse similitudinem similium compositorum. Prima patet quia aliter identitas divinorum suppositorum non esset identitas summa possibilis ex natura, quod est contra dicta. Secunda pars probatur quia de potentia Dei absoluta eadem albedo posset duo [3] substantia distincta informare. Et per consequens illa reddere similia et alba denominare.

[Secunda conclusio]

12 Secunda conclusio: sicut nullum divinum suppositum distinguitur a sua proprietate personali, sic nullum divinum suppositum distinguitur ab aliqua perfectione essentiali seu attributali. Prima probatur sumendo 'supposita' cum inclusione originis, et hoc patet per Hieronymum in Expositione fidei catholicae dicentem " impietatem Sabelii declinantis tres personas sub proprietate divinus, et subdit, non enim nomina tantummodo sed etiam nomen proprietatis, id est personas, vel, ut Graeci exponunt, hypostases et subsistentias confitemur " [d] . Ex quibus verbis Patet conclusio, et habentur haec verba infra distinctione 35, capitulo ultimo [e] . Secunda pars probatur quia perfectio attributalis est ipsamet essentia in multiplici importata L64r per terminem generaliter importantem perfectionem simpliciter communem creatori et creaturae secundum quamdam analogiam ex notescentia creaturarum investigata in creatore, sicut est sapientia, iustitia, bonitas, et cetera huiusmodi. Sed quodlibet divinum suppositum est formaliter et realiter iustitia, bonitas, sapientia, et huiusmodi, ergo nullum divinum suppositum distinguitur a perfectione attributali. Prima pars antecedentis patet per descriptionem attributi seu perfectionis attributalis quae potest trahi ex dictis Thomae Argentinis distinctione 6 primi, quaestione prima, articulo primo [f] . Per hoc quod dicitur generaliter significans perfectionem simpliciter differunt a notionalibus quia, licet Patrem generare sit perfectionis simpliciter, non tamen generaliter quia esset perfectionis in Filio vel Spiritu Sancto. Per hoc quod dicitur Deo et creaturae differunt ab illis quae non sunt nec possunt esse creaturae convenientes, sicut deitas, immensitas, etc. Per hoc autem quod dicitur secundum analogiam quamdam differunt ab his quae sola fide credimus Deo convenire et ex solo libro arbitrio dependere, sicut esse hominem, esse natum, esse passum, etc.

13 Primum corollarium: quod voluntas, intellectus, bonitas et huiusmodi [4] perfectiones attributales non sunt nec dicunt in Deo distinctas formalitates. Patet quia aliter esset processus infinitus in formalitatibus, quod est falsum. Patet consequentia quia, si sapientia formaliter distinguitur a voluntate, sit ergo illa formalitas a distincta, et sequitur quod a habeat aliam formalitatem, et tunc quaeritur de illa aut illa distinguitur ut prius, et sic erit procedere in infinitum vel dabitur quod aliqua distinguuntur formaliter et non habebunt diversas formalitates.

14 Secundum corollarium: omnes divinae perfectiones attributabiles inter se formaliter sunt eaedem et simpliciter aequales. Patet.

15 Tertium corollarium: licet huiusmodi attributa non plurificentur nec distinguuntur ex natura rei, tamen distinctio rationis inter illas habetur seu sumitur operatione intellectus nostri. Prima patet ex dictis. Secunda probatur quia ex quo tales perfectiones attributabiles in Deo non distinguuntur, earum pluralitates non possent haberi nisi per distinctas conceptiones earumdem acceptas ex creaturis in quibus aliud est intelligere, aliud velle, etc. Sed tales compositiones et divisiones sunt nostri intellectus operationes, ergo.

[Tertia conclusio]

16 Tertia conclusio: sicut aequalitas inter plura creata reperibilis aequalitati divinorum suppositorum est proprie incomparabilis, sic eorumdem divinorum suppositorum distinctio personalis omni alteri distinctioni est improportionalis. Prima patet per dicta quia nulla plura creata sunt tam idem essentialiter quam haec supposita divina sunt idem essentialiter. Secunda pars probatur tum quia illa distinctio personalis in linea distinctionum non est alicuius quantitatis, cum sit minima possibilis. Tum secundo quia nulla distinctio inter creata reperibiles est eiusdem rationis cum ista, igitur ipsa cuilibet est improportionalis alteri.

17 Primum corollarium: sicut duo supposita divina non sunt uno aliquid maius, sic unum illorum non minus distinguitur ab uno quam a reliquis duobus. Patet quia quodlibet distinguitur se ipso a quolibet alio.

18 Secundum corollarium: licet inter quoslibet duos homines sit reperire proprie distinctionem personalem, tamen non proprie dicimus illam distinctionem distinctioni divinae fore maiorem, minorem, vel aequalem. Patet quia sunt diversarum rationum et improportionales infinite incompossibliter quia infinite est impossibile quod una persona sit alia, non tamen infinite impossibile, infinite differenter L64v distinguitur ita quod persona distinguitur infinite incompossibiliter et distanter, et tamen distinguitur indivisibiliter quia minima distinctio possibilis est.

19 Tertium corollarium est pars affirmativa conclusionis sumendo 'supposita' cum inclusione originis eorum.

[Obiectiones et responsiones]

20 Contra primam conclusionem [g] , sequitur quod esset in divinis tria perfecta summe. Consequens falsum quia tantum est unum summe perfectum. Consequentia patet quia quodlibet aequalium ut aequale est alteri est ad hoc perfectum. Sed suppositum divinum non est alteri aequale nisi quatinus est contra illud distinctum aliqualiter, ergo quodlibet divinum suppositum ut ab alio distinctum erit summe perfectum, et sic erunt tria summe perfectam.

21 Secundo, sequitur quod erunt infinita in Deo aequalia. Patet quia quaelibet perfectio attributalis erit alteri aequalis.

22 Tertio contra secundum corollarium [h] , subiectum et accidens eius sunt tantum una quantitate, quantum ergo una quantitate quantum possunt esse aequalia. Patet consequentia quia quantitas est secundum quam aequales [5] vel inaequales esse dicimur secundum Philosophum [i] .

23 Quarto contra tertium corollarium [j] , sequitur quod maior identitas esset Filii et Patris in divinis quam hominis ad se ipsum. Consequens est falsum quia, sicut verum est dicere 'Plato est Plato', sic verum foret 'Patrem esse Filium', quod non est dicendum. Sed probatur consequentia quia identitas hominis ad se ipsum videtur esse identitas plurium quia homo est materia et forma suae quae sunt eius partes et sunt plures.

24 Contra secundam conclusionem [k] , sequeretur quod Pater una relatione et eadem referretur ad Filium et Spiritum Sanctum. Consequens est falsum quia tunc econverso Filius et Spiritus Sanctus una relatione referentur ad Patrem, et sic tantum esset una persona. Prima consequentia nota et secunda probatur quia impossibile est quod unum et idem correspondeat duabus relationibus secundum speciem.

25 Secundo contra primum corollarium [l] , sapientia et iustitia formaliter distinguuntur et ex rationibus eorum formalitatibus in creaturis, ergo ubicumque inveniuntur earum formalitates, ibi et distinctiones quia infinitas non tollit distinctionem in re.

26 Tertio contra secundum corollarium [m] , si attributa non essent distincta in Deo, sequitur quod potentia iustitia, bonitas, et huiusmodi essent nomina synonymia. Falsitas consequentis patet quia non idem nec eodem modo videntur significare.

27 Quarto contra tertium corollarium [n] , illa distinguuntur, quarum unum plurificatur, alio non plurificato, sed essentia non plurificatur, attributa vero sic, alias noster intellectus fingeret vel deciperetur. Antecedens patet, nam alium conceptum habemus de iustitia, alium de bonitate, alium de clementia.

28 Contra tertiam conclusionem [o] , divina supposita distinguuntur suis proprietatibus, ergo unum suppositum plures habet proprietates quam aliud, ergo in linea distinctionis certa quantitas huic distinctioni correspondet, igitur una distinctio adintra est proportionalis vel comparabilis alteri distinctioni.

29 Secundo, cuilibet proprietati tantum correspondet de ratione distinctiva quantum ei correspondet de ratione entitativa, sed cuilibet proprietati divinae correspondet propria ratio entitativa, ergo propria ratio distinctiva, et per consequens quaelibet proprietas addit propriam distinctionem super aliam.

30 Tertio contra primum corollarium [p] et primam conclusionem [q] , si Pater distinguitur se ipso a Filio, sequitur quod Pater nullo sui convenit cum Filio vel quod Pater non convenit aliquo sui cum Filio. Consequens est falsum quia tunc non esset summe unum et idem essentialiter. Patet consequentia quia illa quae se ipsis distinguuntur non convenit aliquo sui.

31 Quarto contra corollarium responsivum [r] , " divinae personae sunt summe simplices, ita quod nec essentia est simplicior personis, nec aliqua proprietas cogitabilis in personis est simplicior quam persona, ergo a quocumque talis persona distinguitur se ipsa ab illo, distinguitur " [s] secluso quocumque alio, ergo seclusa origine distinguitur a se invicem divinae personae. Haec ratio est Gregorii, distinctione 26, articulo primo, quaestione 2 .

32 Ad primam [t] , negatur consequentia, et ad probationem conceditur maior quia, licet L65r perfectione incomplexa quodlibet divinum suppositum sit immense perfectum, non tamen sequitur quod sint tria supposita perfecta. Hugolinus [u] . Aliter potest dici quod consequens est verum quia praedicationes commune conveniunt tribus personis, conveniunt per nomina, adiectiva, vel participia. Si pure adiective tenentur semper dicuntur de pluribus, scilicet de tribus pluraliter, et secundum illam regulam possunt dici tres beati, tres aeterni, et sic de similibus. Henricus Gandevensis, parte prima, articulo 49, quaestione 3 [v] .

33 Ad secundam [w] , negatur consequentia, et ad probationem dicitur quod inter attributa nulla est distinctio ex natura rei, ut patet ex tertio corollario secundae conclusionis [x] .

34 Ad tertiam [6] [y] , primo posset negari antecedens quia quodlibet illorum est quantitas vel propria quantitate quantum. Secundo, posset dici quod ratio non est contra corollarium quia quantitas non est de ratione essentiali ipsorum quantorum.

35 Ad quartam [7] [z] , posset primo dici consequens admittendo, et cum ultra infertur, ergo sicut est concedenda ista 'Plato est Plato', etc., negatur haec consequentia. Secundo, et melius potest dici negando consequentiam primam quia identitas hominis ad se ipsum non est proprie identitas plurium sed unius tantum hominis.

36 Ad primam contra secundam conclusionem [aa] , conceditur consequens, et ad improbationem, quia tunc Filius et Spiritus Sanctus, etc., negatur consequentia quia, sicut Sortes eadem albedine numero potest esse similis Platoni et dissimilis Ciceroni, sic unica relatio duabus relationibus correspondere potest.

37 Ad secundam [ab] , negatur consequentia, et ad probationem conceditur quod infinitas divina non tollit distinctionem formalem attributorum simpliciter, sed tollit distinctionem formalem in Deo.

38 Ad tertiam [ac] , negatur consequentia. Ad probationem dicitur quod, licet illa nomina penitus significent idem in divinis, non tamen significant idem in creaturis, et ideo non dicuntur synonymia quia synonymia significant idem penitus in quocumque significatum ipsorum reperiatur.

39 Ad quartam [ad] , negatur minor. Ad probationem dico quod, sicut essentia non plurificatur, sic nec attributa plurificantur ex natura rei in Deo, licet per diversos terminos exprimamus idem significatum. Et hoc est propter debilitatem nostri intellectus quia aliter [nec] capere nec intelligere potest.

40 Ad primam contra tertiam conclusionem [ae] , conceditur maior, sed negatur minor quia, si Pater est generans, Filius est genitus, et Spiritus Sanctus non genitus, et sic de similibus. Secundo, dicitur quod non sunt plures proprietates incomplexae in uno quam in alio quia quodlibet suppositum est sua proprietas loquendo intransitive. Tertio, dato quod esset plures proprietates complexae, tamen quia consurgunt ex unica et prima ratione distinctiva, ideo nihil addunt.

41 Ad secundam [af] , diceret Hugolinus quod non est verum assumptum quia dicit in ista distinctione, quaestione prima, conclusione quarta [ag] quod quaelibet distinctio in divinis est infinite modica, et tamen est entitas infinite magna. Secundo et aliter, potest concedi illud assumptum, scilicet quod tantum correspondet, etc., sed non tantae, et sic non valet illa consequentia, ' distinctio inter Patrem et Filium est infinita, ergo infinite distinguuntur ', nisi in sensu dato et expresso in corollario ultimo [ah] .

42 Ad tertiam [ai] , dicitur quod debet intelligi se ipsis distinguuntur, id est nulla alia entitate incomplexa. Si tamen consequens intelligitur quod Pater non conveniret in essentia cum Filio, negaretur quia utrique est essentia. Item, circa illud dicit Hugolinus [aj] quod personae divinae se ipsis in gradu distinctionis distinguuntur cum quaelibet persona tota sui entitate est essentialiter idem quod alia persona quia sunt summe unum essentialiter. Et dicit ultra quod non convenit aliquo sui quasi aliqua parte, sed se totis essentialiter unum sunt.

43 Ad quartam [ak] , dicitur primo quod illa pluralitas non repugnat simplicitati, sicut nec multiplicitas personarum simplicitati essentiae. Secundo, posset dici quod corollarium non dicit quod absolute perL65v sonae distinguuntur, sed dicit quod non distinguuntur se ipsis sine inclusione originis, ideo non concludit ratio.

44 Ad primam rationem in oppositum [al] , negatur consequentia quia una est perfectio trium personarum in plurficabilis. Et ad confirmationem, quia perfectum dicitur quasi perfecte factum, verum est secundum impositionem nominis, non autem secundum proprietatem significationis.

45 Ad secundam [am] , patet ex conclusione quod supposita divina sunt suae proprietates et perfectiones attributabiles.

46 Ad tertiam [an] , patet per tertiam conclusionem [ao] et corollaria qualiter et quanta sit distinctio divinorum suppositorum.

[Conclusiones]

47 " Nunc postquam " [ap] . Prima conclusio: quod secundum fidem catholicam tres personae divinae sunt coaeternae atque coaequales.

48 Secunda conclusio: quod nulla divinarum personarum aliam praecedit aeternitate aut excedit magnitudine aut superat potestate.

49 Tertia conclusio: quod licet ista tria, scilicet aeternitas, magnitudo, potestas quasi diversa numerentur in Deo, tamen unum et idem sunt, scilicet divina essentia, simplex, et incommutabilis.

50 Quarta conclusio: quod Pater non est maior Filio, nec Pater et Filius maiores Spiritu Sancto, nec maius aliquid duae personae sunt simul quam una, necque tres maius aliquid quam duae, nec maior est essentia in duabus quam vel tribus vel [8] in una quia tota est in singulis.

51 Quinta conclusio: quod Filius est in Patre, et Pater in Filio, et Spiritus Sanctus in utroque, et singuli in singulis propter naturae divinae unitatem.

52 Sexta conclusio: quod nulla divinarum personarum trium est pars divini esse vel divinae essentiae quia singula harum verus et pelnus Deus est et tota etiam plena essentia divina est, et ideo nulla istarum in trinitate pars est.

53 Septima conclusio: est quod tres divinae personae dicuntur una essentia, non secundum materialem causam, ut tres statuae dicuntur unum aurum, nec secundum complexionis similitudinem, ut tres hominis dicuntur unius naturae vel sexus, nec divina essentia praedicatur de divinis personis, ut genus de speciebus, nec species de individuis, nec ut continens de contentis, nec ut maius de minoribus.

54 Octava conclusio: Deus dicitur trinus seu trinitas, non autem dicitur triplex, ibi enim non est triplicitas ubi summa est unitas et indifferens aequalitas. In rebus autem corporeis non tantum est una quantum sunt tres simul, et plus sunt duae res quam una, in Trinitate vero summa tantum est una persona quantum tres simul, et tantum duae quantum una et ipse infinite sunt quia non est finis magnitudinis earum.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus