Liber I, Quaestio 21

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 22, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q21

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L65v

Quaestio 21

[Circa textum]

1 " Tunc ostendere restat " [a] . Haec est distinctio 20 in qua, postquam Magister ostendit personarum aequalitatem quantum ad magnitudinem perfectionis in essendo, hic ostendit idem quantum ad potentiam in agendo.

2 Et dividitur in duas quia primo ostendit divinarum personarum aequalem potestatem, secundo ex dictis movet incidentalem difficultatem. Secunda incipit in principio distinctionis 21 " hic oritur quaestio " [b] .

3 Prima in duas quia primo Magister probat suum propositum auctoritate, secunda ratione ibi " Item alio modo " [c] .

4 Secunda pars principalis quae est distinctio 21 dividitur in duas quia primo Magister movet quaestionem [1] dubitabilem, secundo ponit regulam generalem circa tales quaestiones observandam. Secunda ibi " verum tamen ut ait Augustinus " [d] .

5 Sequitur distinctio 22 " post praedicta disserendum " [e] in qua Magister, postquam determinavit de his quae sunt de intrinseca [2] , hic tractat de nominibus huius perfectiones intrinsecas exprimentibus, ut sunt vo?lia nomina. Et dividitur in duas quia primo ostendit circa huius nomina duplicem ordinem, secundo ponit regulam L66r utilem. Secunda ibi " sciendum ergo " [f] . Et hoc et distinctionis huius divisio et sententia in generali.

[Quaestio]

6 Utrum quodlibet divinum suppositum propter suum aequale posse quodlibet contingentiae expositum aeque possit facere esse.

[Rationes principales]

7 Quod non quia inter divina supposita non est aequalitas proprie dicta nec summa, ergo non habent aequale posse. Antecedens probatur tum quia aequalitas proprie dicta non est reperibilis nisi inter [3] magnitudines mobiles. Tum secundo quia aequalitas divinorum suppositorum non est nec ponit aliquod positivum, ut videtur Magister sentire distinctione 23, capitulo 2 [g] . Tum quia talis aequalitas esset relatio rei vel rationis, sed nullum horum dicitur, ergo.

8 Secundo, si sic, sequitur quod Filius et Spiritus Sanctus habent posse producendi Filium. Consequens falsum. Patet consequentia cum Pater illud posse habeat et solus producat de facto.

9 Tertio, solus Pater est Deus, ergo solus Pater est omnipotens, ergo solus Pater habet posse omne possibile producendi, ergo Filius et Spiritus Sanctus nihil possunt aliquo modo producere aut facere esse. Consequentiae sunt notae, et antecedens probatur quia solus Deus est Pater, ergo per conversionem, solus Pater est Deus quod fuit antecedens probandum.

10 In oppositum, arguitur per Magistrum in his distinctionibus [h] . Item, Augustinus, De fide ad Petrum , dicit " nulla trium divinarum personarum aliam praecedit aeternitate aut excedit magnitudine aut superat potestate " [i] , igitur.

[Prima conclusio]

11 Prima conclusio: licet cuilibet divino supposito repugnet omne quantum mobile quantitate, tamen divina supposita summe sunt aequalia proprie sumpta 'aequalitate'. Prima pars patet per Beatum Augustinum V De Trinitate, capitulo primo dicentem " intelligamus quantum possumus Deum sine quantitate magnum sine qualitate bonum " [j] etc. Secunda pars probatur quia omnis propositio, si est vera de proprietate sermonis, est vera, Sed haec est vera, 'divinae personae sunt aequales' [4] seu 'aequalitas est in divinis personis', ergo proprie et [5] non improprie. Hanc partem probant Scotus et Landulphus quorum rationes recitat et nititur solvere Alphonsus, libro primo, distinctione 19, quaesitone 2, articulo 2, conclusione prima [k] , et tenet oppositum et probat ibidem.

12 Primum corollarium: licet eadem sit perfectionis aequalitas inter divina supposita, tamen inter illa est vera similitudo proprie dicta. Patet per conclusionem. Confirmatur quia tam aequalitas quam similitudo est ibi verior et magis propria, ubi est perfectior. Sed inter divina supposita est aequalitas et similitudo, ergo properissima et verissima.

13 Secundum corollarium: quodlibet divinum suppositum alteri tantum et similiter assimilatur quod, si quodlibet eorum creaturae ostenderetur clare et origo seu emanatio non praescinderetur, nulla distinctio inter illa a vidente poneretur. Patet quia omnis distinctio in divinis fundatur super origines seu emanationes divinarum personarum secundum Damascenum [l] .

14 Tertium corollarium: non stat intellectum creatum aequalitatem divinorum suppositorum concipere et ipsum eandem essentiam vel magnitudinem perfectionalem tantum semel accipere. Patet per Augustinum, V De Trinitate, capitulo 7 , dicentem, " quaerimus secundum quid sit aequalis " [m] ; " Patri Filius non secundum quod ad Patrem dicitur Filius est aequalis Patri. Restat ergo quod sit aequalis secundum illud quod ad se dicitur " [n] , et infert ergo ut substantia est aequalis. Et concludit Magister post haec verba, ergo inquit " aequalitas Patris et Filii non est notio sed naturae unitas " [o] .

15 Ex his sequi videtur primo quod aequalitas et similitudo non dicuntur in divinis solum privative, sed realiter et positive quia Filius est Patri aequalis secundum substantiam, ut dicit Augustinus. Item, si non differentur positive, non aliter differentur personae divinae aequales quam non entia et impossibilia. Tenet consequentia quia chimaera non est maior nec minor unicornuo. L66v Si igitur talis remotio sufficit ad aequalitatem, sequitur consequens illatum.

[Secunda conclusio]

16 Secunda conclusio: licet solum Patrem producere aliquem omnipotentem sit necesse, tamen solus Pater ullum contingens potest producere aut conservare in esse. Prima patet quia solus Pater in divinis producit necessario Filium omnipotentem ut patuit supra. Secunda pars probatur quia sequitur solus Pater producit aliquod contingens, ergo Filius non producit illud contingens. Modo adextra opera Trinitatis sunt indivisa. Consequentia patet per exponentes exclusive.

17 Primum corollarium: licet Filius a Patre habeat potentiam generandi, tamen Filius non potest adintra producere se Filium nec alium. Prima patet quia potentia generandi Filium cadit sub omnipotentia, sed Filius est omnipotens, ergo. Secunda patet quia, si posset producere Filium, de facto immo ab aeterno producisset, et sic esset quaternitas personarum in divinis, quod est falsum.

18 Secundum corollarium: aliquem omnipotentem esse non infert ipsum omne producibile producere posse. Patet quia Filius in divinis est producibilis, et tamen idem Filius non potest se producere, igitur, licet sit omnipotens.

19 Tertium corollarium: quod nullus sufficienter divinam omnipotentiam explicat per posse facere quidquid est vel fieri [quod] non implicat [contradictionem]. Patet quia in divinis essentia est, et tamen nullus potest eam facere, ergo.

[Tertia conclusio]

20 Tertia conclusio: licet quodlibet divinum suppositum aeque omnipotens esse sit necesse, tamen [6] non stat tantum unum suppositum divinum Deum [7] esse. Prima patet quia " omnipotens Pater, omnipotens Filius " [p] , etc. Secunda pars probatur quia sequitur tantum Pater est Deus, ergo Filius non est Deus. Consequens est impossibile. Sed consequentia patet quia dictio exclusiva, sumpta pure exclusive, addita uni relativorum, excludit alterum, ut patet per deductionem Philosophi I Physicorum similem consequentiam facientis, dicentis, " tantum principium est, igitur principatum non est " [q] . Confirmatur quia [8] tantum Pater est Deus, ergo nullus alius a Patre est Deus. Consequentia patet ab exponente ad expositam. Consequens falsum quia Filius quod est alius a Patre est Deus, et similiter Spiritus Sanctus est Deus.

21 Primum corollarium: licet omnis propositio mere exclusiva, cuius praedicatum potest convenire cuilibet correlativorum, sit falsa, tamen omnis propositio, cuius praedicatum potest convenire uni correlativorum sine altero, est vera. Exemplum primi, haec est falsa, 'tantum Pater est' quia esse non tantum convenit Patri, sed cuilibet suppositorum trium quod [9] probatur quia sequitur tantum Pater est, ergo Pater est, et sequitur Filius non est, ergo Pater non est quod est oppositum, etc. Exemplum secundi ut 'solus Pater generat'. Haec est vera quia praedicatum non potest convenire Filio vel Spiritui Sancto, et sic exponentes eius sunt verae quia Pater in divinis generat et nullus alius ab eo, ergo solus.

22 Secundum corollarium: quod dictionis exclusivae ad unum relativorum applicatio seu appositio est contradictionis formalis seu virtualis implicatio seu illatio. Patet de propositionibus de quibus loquitur prima pars primi corollari, ut ibi deducitur.

23 Tertium corollarium: licet non sit verum solum Patrem esse Deum exclusive, tamen solus Pater est Deus praecisissime. Prima patet per dicta. Secunda patet quia Pater, ut praecise sumptus nullo sibi addito, est verus Deus ex quibus sequitur pars conclusionis affirmativa.

[Obiectiones et responsiones]

24 Contra primam conclusionem [r] , in divinis non est alia et alia quantitas, ergo nec proprie dicta aequalitas. Consequentia patet quia aequalitas proprie dicta est habitudo unius quantitatis ad aliam. Antecedens patet per Augustinum, V De Trinitate, capitulo 10 , dicentem sicut " non dicimus tres essentias sed unam [10] , sic nec tres magnitudines sed unam " [s] .

25 Secundo contra primum corollarium [t] , aut talis similitudo est res distincta ab identitate vel est praecise eadem. Non primum quia tunc esset aliqua maior distinctio in divinis quam sit distinctio personalis. Consequens est falsum. Nec secundum quia secundum Scotum fundamenta talium relationum non sunt eadem ex natura rei, nam essentia fundat identitatem, infinitas aequalitatem, sapientia similitudinem, sed haec ex natura rei distinguuntur, ut tenet Scotus L67r distinctione 19 primi, quaestione 12, distinctione 13 [u] .

26 Tertio contra tertium corollarium [v] , esse completum aequalitatis dependet ab intellecta, ergo non est relatio realis sed rationis. Consequentia patet, et antecedens probatur quia Pater non potest concipi aequalis Filio nisi eadem magnitudo bis accipiatur per intellectum semel in Patre et semel in Filio.

27 Quarto, relatio realis requirit extrema realia distincta realiter, sed idem non potest esse distinctum realiter a se ipso, ergo aequalitas divinorum suppositorum non est relatio realis, sed tantum rationis. Patet consequentia cum realitas et identitas sunt idem.

28 Contra secundam conclusionem [w] , omnipotens potest in omne illud quod est [11] potentiae terminus activae secundum ipsum est aptum natum produci. Sed Filius nullo modo potest ad generationem principitive, ergo Filius vel non est omnipotens vel generatio Filii non est terminus potentiae activae.

29 Secundo contra primum [x] et secundum corollaria [y] , Pater potest Filium producere et Filius non potest Filium producere, ergo Filius non est tam potens extensive productive sicut Pater, ergo.

30 Tertio contra primam partem primi corollarii [z] , si Filius haberet potentiam producendi Filium, sequeretur quod talis productio posset reduci ad actum. Consequens est falsum per secundam partem quia Filius non potest generare Filium. Et consequentia patet quia frustra ponitur potentia quae non potest reduci ad actum, sed illa potentia in Filio non ponitur frustra, ergo.

31 Contra tertiam conclusionem [aa] , Pater non potest a Filio separari in essendo, nec econverso, igitur dictio exclusiva addita Patri non excludit Filium. Consequentia tenet quia dictio exclusiva non removet nec excludit abinvicem nisi quae abinvicem possunt excludi in essendo et separari.

32 Secundo, maior est connexio inter duo correlativa quam inter totam integrale et suas partes, sed dictio exclusiva addita toti non excludit partem, ergo addita uni relativorum non [12] excludit aliud. Maior est nota quia eadem relativa posita se ponunt et perempta se perminunt. Minor patet quia non sequitur sola domus, ergo paries non est, immo potius sequitur oppositum.

33 Tertio, si solus Pater est, Pater est, sed si Pater est Filius, ergo dictio exclusiva non excludit correlativum.

34 Quarto, unum relativorum est de intellectu alterius, ergo sequitur quod unum non potest excludi ab altero. Consequentia patet quia, sicut non sequitur solus homo est, ergo animal non est quia animal est de intellectu hominis et necessario includitur in homine, sicut superius in suo inferiori, sic in proposito.

35 Quinto, arguitur auctoritate Augustini, Contra Maximinum, libro 3, capitulo 13 [ab] , ubi dicit, si de solo Patre diceretur quod esset sapiens et Deus non [13] , tamen excluderetur Filius et Spiritus Sanctus quia hi tres unum sunt et quia inseparabiles sunt.

36 Ad primam [ac] , negatur consequentia. Secundo, dico quod negantes aequalitatem veram et propriam in divinis habent consequenter negare generationem activam quia illa se consequuntur. Tertio, dico quod Augustinus in probationem consequentis recipit abstractum per concreto, et sic adhuc erit in divinis aequalitas proprie dicta, licet enim non sint tres magnitudines, tamen sunt tres magni adiective.

37 Ad secundam [ad] , dicitur quod aequalitas et similitudo non est simpliciter identitas, sed est identitas trium personarum. Et cum dicitur quod non quia fundamenta talium distinguuntur, negatur hoc.

38 Ad tertiam [ae] , negaret Alphonsus assumptum ad probationem, quia Pater non potest concipi, etc. Hoc negat quia, ut dicit, non est aliud aequalitas quam ipsa identitas. Sed si responsio valeret divina identitas, posset dici aequalis sibi ipsi. Ideo aliter dico quod antecedens est verum quia non videtur bene imaginabile quod aequalitas in divinis concipiatur nisi bis essentia [14] recipiatur. Sed non sequitur Pater non potest concipi Filio L67v aequalis nisi essentia bis capiatur ab intellectu, ergo Pater non est potest esse aequalis Filio nisi essentia bis sumatur quia stat sic esse et nullum intellectum creatum sic concipere.

39 Ad quartam [af] , dicitur quod aequalitas in divinis habet extrema distincta sufficienter quia non dico identitatem et aequalitatem idem simpliciter esse sicut Alphonsus. Sed dico aequalitatem esse identitatem plurium distinctorum, et hoc ad fundandum tales relationes in divinis sufficit.

40 Ad primam contra secundam conclusionem [ag] , dico primo quod Scotus, qui fecit illam rationem, pro eodem sumit 'generare' et 'posse generare' et 'potentiam generandi' quod non habent facere qui tenent oppositum. Secundo, potest dici quod probat teneri nominaliter vel verbaliter, Scotus autem et alii tenentes cum eo pro eodem sumunt, ideo non concludit ratio.

41 Ad secundam [ah] , negatur consequentia quia tam Pater quam Filius infinitorum simpliciter est productivus. Secundo, dico quod non producere Filium est perfectionis et non imperfectionis, ideo et consequentia non valet.

42 Ad tertiam [ai] , negatur consequentia, et ad probationem conceditur tamquam verum ubi potentia de facto non est ad actum reducta vel ubi habens talem potentiam non est terminus per talem potentiam reductus ad perfectum actum. Modo in proposito Filius qui habet talem potentiam est terminus ad actum reductus, ideo non concludit auctoritas Philosophi.

43 Ad primam contra tertiam conclusionem [aj] , negatur consequentia.

44 Ad secundam [ak] , negatur maior universaliter quia pars integralis spectat intrinsece ad constitutionem totius, sed unum relatum non spectat intrinsece ad constitutionem alterius.

45 Ad tertiam [al] potest negari illa condicionalis seu consequentia quia dictio exclusiva addita [est]. Relatio sapit naturam dictionis distrahentis, unde sicut non sequitur, homo mortuus est, ergo homo est, sic non sequitur, solus Pater est, ergo Pater est. Secundo, potest dici quod Pater est quando non est Pater, maxime in creaturis.

46 Ad quartam [am] , negatur consequentia quia, licet unum relativum sit de intellectu secundario seu implicato in significato alterius, non tamen est de intellectu vel significato principali.

47 Ad quintam [an] , dicitur quod Augustinus in talibus non intendit quod illa propositio proprie, et de virtute sermonis sit concedenda, solus Pater est Deus vel sapiens, si 'solus' teneatur exclusive. Sed intendit dicere quod quando tales propositiones inveniuntur in scriptura, intelligi non debet quod, si dictio exclusiva additur uni personae scriptura, intendit alias excludere quia tunc illae auctoritates essent falsae eo quod personae divinae unum sunt. Utitur autem scriptura quandoque talibus propositionibus propter brevitatem sermonis, supponens debere intelligi de omnibus quod dicitur de una tantum. Utitur etiam quandoque talibus, sumendo dictiones exclusivas non exclusive sed praecisive, et tunc tales propositiones sunt concedendae, ut dictum est.

48 Ad primam rationem in oppositum [ao] , patet quid sit dicendum ex prima conclusione et corollario.

49 Ad secundam [ap] , patet ex secunda conclusione quia, si 'posse' vel 'potentia' sumitur nominaliter entitativeque, sic conceditur. Si autem sumitur verbaliter et executive, sic negatur consequentia. Et ad probationem, quia Pater habet illud posse, dico quod non est posse aliquid sed ad aliquid. Secundo, dico quod, si illud gerundivum 'generandi' sit gerundivum verbi activi, sic solum est in Patre, si verbi passivi, solum et in Filio, si verbi impersonalis, sic est in quolibet supposito divino.

50 Ad tertiam [aq] , patet ex conclusione fore illud antecedens negandum. Et ad probationem, negatur consequentia quia illa non est [15] conversa eius, sed sic debet converti, solus Deus est pater, id est, omnis Pater vel omnis persona Patris in divinis est Deus, et ista est concedenda tamquam vera.

[Conclusiones]

51 " Nunc restat " [ar] . L68r Prima conclusio: quod sicut trium personarum divinarum una est magnitudo, ita una est ipsarum potentia.

52 Secunda conclusio: quod Pater non est potentior Filio vel Spiritu Sancto, nec una persona est potentior alia, nec plus potest Pater et Filius simul quam solus Spiritus Sanctus, nec hi tres simul plus possunt quam singulus eorum.

53 Tertia conclusio: quod omnipotentiam quam habet Pater [16] Filius accepit nascendo et Spiritus Sanctus procedendo.

54 Quarta conclusio: quod ideo Pater non est maior Filio quia aequalem genuit, unde, cum dicitur Filius a Patre genitus, non ostenditur inaequalitas substantiae, sed ordo naturae, non quod alter sit prior alio, sed quo alter est ex altero, contra Scotum.

55 " Hic oritur quaestio " [as] . Prima conclusio distinctionis 22: quod cum dicitur, solus Pater, non debet intelligi quod sit sine Filio et Spiritu Sancto, sed per hoc Filius et Spiritus Sanctus a paternitatis consortio excluduntur seu pluralitas Patrum in divinis removetur.

56 Secunda conclusio: quod cum dicitur, solum Filius vel solum Spiritus Sanctus, non dividitur Filius a Spiritu Sancto vel a Patre neque Spiritus Sanctus ab utroque, sed a consortio filialis proprietatis excluduntur Pater et Spiritus Sanctus, et a consortio processialis proprietatis excluduntur Pater et Filius.

57 Tertia conclusio: quod licet proprie dicatur, solus Pater est Pater et solus Filius et Filius, non tamen dicitur, solus Filius est Deus vel solus Pater est Deus, nec econverso, solus Deus est Filius, et similiter de Patre et Spiritu Sancto.

58 Quarta conclusio: Pater, Filius, et Spiritus Sanctus est tantum unus Deus, et econverso unus solus Deus est Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, et tota Trinitas est unus solus Deus.

59 Quinta conclusio: quod cum dicimus, Trinitas est unus solus Deus, non intendimus quin sit cum spiritibus et animabus sanctis, sed solum dicimus quod non aliud quam [17] Trinitas Deus est, non enim illi cum illa sunt Deus.

60 Sexta conclusio: quod cum nominatur una divina persona, aliae intelliguntur, unde, cum dicitur " nemo novit Patrem nisi Filius " [at] , non separatur Pater et Spiritus Sanctus quia inseparabiles sunt. Nota quod 'nemo', id est, quod 'nullus homo', et sic illa esset vera sumendo exceptive quia nullus alius homo a Filio novit Patrem notitia comprehensiva.

61 "Post praedictam" [au] etc. Prima conclusio distinctionis 22: quod nomini quae de Deo dicuntur plures sunt differentiae. Nam quaedam sunt notionalia seu proprietatem personarum designificantia, ut generatio, Pater, Verbum, et similia. Quaedam essentialia, ut virtus, sapientia, bonitas, quae dicuntur de singulis personis sigillatim. Quaedam dicuntur translative seu per similitudinem, ut speculum, splendor, character. Quaedam dicuntur ex tempore in relationem ad creaturas, quorum quaedam de omnibus personis dicuntur, ut dominus, creator, etc., quaedam non de omnibus, ut datus. [18] Quaedam dicuntur ex tempore sed non relative ad creaturam, ut incarnatus, humanitus, licet includant relationem secundum rem ad creaturam. Aliud est nomen quod dicitur de omnibus simul et de nullo sigillatim, ut Trinitas.

62 Conclusio secunda: quod nomina quae proprie pertinent ad singulas personas, sicut Pater et Filius et Spiritus Sanctus, dicuntur relative adinvicem, non substantialiter.

63 Tertia conclusio: quod illa nomina quae unitatem essentiae significant absolute dicuntur et substantialiter et de omnibus personis sigillatim et de omnibus coniunctus in singulari numero non pluri, ut bonus, magnus. Non enim dicimus tres bonos aut tres deos, sed unum sumendo substantive, sed sumendo adiective possunt dici tres magni.

64 Quarta conclusio: quod L68v nomina quae proprietatibus personalibus imponuntur non substantialiter sed relative.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus