Liber I, Quaestio 22

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 22, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q22

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L68v

Quaestio 22

[Circa textum]

1 " Praedictis adiciendum est " [a] Haec est 23 distinctio in qua postquam Magister tractavit de divinis nominibus in generali, nunc vero prosequatur de ipsis in speciali.

2 Et dividitur in tres, nam primo ostenditur qualiter persona in divinis dicitur, secundo qualiter terminus numeralis in divinis praedicatur, et tertio qualiter terminus numeri pluralis personis divinis applicatur. Secunda pars incipit in principio 24 distinctionis ibi, " hic diligenter " [b] . Tertia in principio 25 distinctionis ibi, " praeterea considerandum est " [c] .

3 Prima in tres quia, primo huius nominis quod est persona a quadam relata prius data ponit exceptionem, secundo movet utilem quaestionem, et tertio ponit dictorum replicationem seu recapitulationem. Secunda ibi, " ideo hic oritur quaestio" [d] . Tertia ibi " iam sufficienter ut puto " [e] .

4 Secunda principalis pars, quae est 24 distinctio, dividitur in tres quia primo Magister ponit conclusionem, secundo recitat aliorum opinionem, et tertio ponit quaestionis solutionem. Secunda ibi, "si diligenter" [f] . Tertia ibi, " cum enim dicitur, unus Deus " [g] etc.

5 Tertia pars, quae est distinctio 25, dividitur in tres quia primo Magister quaerit utrum hoc nomen 'persona' significet divinam essentiam, secundo ponit aliorum intentionem, et tertio ponit propriam responsionem. Secunda ibi, " quibusdam videtur " [h] . Tertia ibi, " sciendum est ergo " [i] etc.

[Quaestio]

6 Utrum idem conceptus numero possit convenire proprie et formaliter Deo et creaturae; utrum aliqua nomina reperta in scripturis sint formaliter propria Deo et creaturis.

[Rationes principales]

7 Quod non quia tunc, sicut verus numerus ponitur et reperitur in creaturis, ita verus numerus esset in divinis. Consequens est falsum quia numerus est accidens reale quod nullo modo est ponendum in simplicitate divinae essentiae. Consequentia patet cum non minus trinitas divinarum personarum sit verus numerus quam trinitas personarum creatarum, ut videtur, ergo.

8 Secundo, nullus conceptus est creaturae et Deo unicus, ergo nullum nomen proprie convenit Deo et creaturae. Consequentia bona, et antecedens probatur quia Deus et creatura plus differunt quam substantia et accidens.

9 Tertio, Deus non est nominabilis et creatura est, ergo. Consequentia est bona, et antecedens est Augustini in De verbis Domini, sermone 34 " quidquid potest fari non est ineffabile, ineffabilis est autem Deus " [j] , ergo. Item, per auctorem De causis, propositione 6 dicentem, " prima causa est super omnem narrationem et deficiunt linguae a narratione eius " [k] .

10 In oppositum videtur esse Magister a 21 distinctione usque ad 26 exclusive, ergo.

[Prima conclusio]

11 Prima conclusio: licet numerus secundum quid sit de rebus corporalibus parabilis, tamen numerus simpliciter in rebus spiritualibus est reparabilis. Prima pars probatur quia numerus est pluralitas unitatum seu plures unitates, ergo numerus secundum quid in rebus corporalibus est ponibilis. Patet consequentia quia, si plures unitates sunt numerus, sequitur quod illae unitates quae non sunt unitates simpliciter sed secundum quid non constituunt numerum simpliciter sed secundum quid, sed in rebus corporalibus nihil est unum simpliciter, ergo. Patet cum quodlibet tale sit compositum ex pluribus partibus seu unitatibus, scilicet ex materia et forma. Antecedens primum potest haberi a Philosopho [l] et Commentore III Physicorum [m] . Secunda pars probatur quia numerus simpliciter est unitates simpliciter seu pluralitas unitatum simplicium, sed talis simplicitas solum in rebus spiritualibus invenitur, ergo.

12 Primum corollarium: quod sumendo 'numerum' pro pluralitate quacumque distinctorum realiter, sic in divinis est ponendus numerus simpliciter Si autem sumeretur pro pluralitate aliquorum nullum per se unum existentium nec constituentium, sic a divinis L69r personis est numerus removendus totaliter. Prima patet quia beata Trinitas est vera pluralitas personarum abinvicem distinctarum. Secunda probatur quia illae personae sunt unum per se essentialiter quia compositum habens partes simul non dicitur numerus quia sunt unum hoc aliquid, igitur a fortiori trinitas increata, cum sit una simplicissima essentia, non est numerus illo modo sumptus. Et in hoc sensu sumendae sunt auctoritates sonantes non esse numerum in divinis. Istud corollarium est Gregorii, distinctione 24 primi, articulo 3 [n] .

13 Secundum corollarium: quod nullus numerus simpliciter est accidens rebus numeratis inhaerens formaliter. Patet cum nullum accidens sit in Deo ponendum et numerus simpliciter est ibi. Confirmatur quia, si numerus esset accidens, aut divisibile aut indivisibile. Non primum quia non quilibet numerus est divisibilis [1] in plures numeros, ut patet de binario. Item, quilibet illorum numerorum haberet partes de quibus posset quaeri utrum sine fine. Nec secundum cum omnis quantitas sit divisibilis, ut patet V Metaphysicae [o] . Nec potest dici quod sit divisibilis in unitates cum unitates numerales non sint superadditae rebus numeratis sed sunt ipsae res. Sequitur quod numerus non sit accidens divisibile. Item, sequitur quod idem accidens esset in pluribus rebus loco maxime distantibus. Patet consequentia quia numerus centum hominum esset in quolibet eorum cum non sit maior ratio de uno quam de alio vel omnibus. Istud corollarium est Gregorii ubi supra [p] . Oppositum huius tenet Thomas de Argentina et respondet huic ratione distinctione 28, articulo 4 [q] .

14 Tertium corollarium: quod nullus numerus acceptus simpliciter et proprie dependet ab actu intellectus seu ab anima numerante. Patet quia aliter cessante tali actu cessaret numerus, et sic deordinate divite non computante florenus desineret habere numerum quem prius habebat, immo nec plures nec pauciores haberet quam quicumque pauper. Patet consequentia quia, ubi non est numerus, ibi non sunt plures nec pauciores, nec plus nec minus discretive seu numeraliter. Hoc corollarium est Thomae de Argentina [2] , distinctione 24 [r] . Ex quibus patet quod sicut nulla res per se [3] una est plures homines, sic nullus numerus est una res, sed plures. Patet quia est res numeratae. Vide Gregorium ubi supra [s] .

[Secunda conclusio]

15 Secunda conclusio: quodlibet divinum suppositum importans perfectionem simpliciter potest de Deo dici proprie et formaliter. Probatur quia Deus est formaliter illud quod in quolibet est melius ipsum quam non ipsum, ergo. Conclusio vera. Consequentia bona. Et antecedens est Anselmus Monologion 15 [t] . Nota tamen quod illa descriptio Anselmi intelligi debet sic, quod perfectio simpliciter est illa per quam unicuique in quo est melius est ipsum quam si non esset in illo, nec esset illud, nec in se formaliter, nec in alio aequivalenter vel virtualiter, ex quo sequitur quod descriptio Anselmi perfectionis simpliciter in se et in sensu quem facit non videtur vera. Patet quia, sic intellecta, sequeretur ex ea quod nihil esset perfectio simpliciter. Patet consequentia quia nihil est quod unicuique sit melius [4] ipsum quam non ipsum quia vel illud esset creator vel creatura. Non creator quia non mihi esset melius esse Deum quam non Deum quia per esse me Deum reducere ad non esse me. Nec etiam illud esset creatura quia Deo non esset melius esse creaturam quam non creaturam. Ideo quidam glosant Anselmum, sic dicentes, " perfectio simpliciter est illa quae in unoquoque in quo est melius est illi quam si in illo non esset " [u] , sed hoc non sufficit quia tunc habere calliditatem decem graduum non esset perfectionis simpliciter. Consequens est falsum, et consequentia patet quia, si illa caritas auferetur a me, et si daretur mihi alia caritas L69v mille graduum melius esset mihi quam prius, et tamen non haberem illam quam prius, et per consequens illam habere non esset perfectionis simpliciter, quod erat consequens illatum.

16 Primum corollarium: quod aliqua nomina importantia negationem seu privationem significant perfecte divinam naturam et immensa perfectionem. Patet quia immensum, infinitum, et immensitas, infinitas significant divinam naturam et perfectionem, et tamen sunt nomina negativa, ergo. Antecedens est Ricardi, III De Trinitate, capitulo 9 , dicentis, " productio habemus quod substantia divina non sit aliud quam immensitas sua " [v] .

17 Secundum corollarium: nullum nomen pure negativum seu privativum est divinae essentiae perfecte declarativum seu expressivum. Patet quia tale nomen dicit perfectionem simpliciter, ergo. Antecedens patet quia tale nomen non dicit quid res sit, sed quid non sit.

18 Tertium corollarium: nullum nomen dictum de Deo temporaliter dicit perfectionem simpliciter aut competit Deo formaliter. Patet quia quodlibet tale potest Deo non competere. Confirmatur quia aliter sequitur quod Deus esset perfectior post mundi creationem quam ante. Patet quia in mundi creatione incepit esse Deus, cum illud nomen dicatur de Deo in ordine ad creaturas, ut ostendit Magister in distinctione 22 [w] .

[Tertia conclusio]

19 Tertia conclusio: licet Deus non sit a [5] nobis in via perfecte cognoscibilis seu conceptibilis, tamen in via aliquo modo a nobis Deus est nominabilis. Prima patet per Apostolum, I Ad Corinthios 13 " nunc ex parte et imperfecte Deum concipimus " [x] . Secunda pars probatur quia illud quod concipimus seu possumus concipere aliquo modo possumus illud per nomina vocalia exprimere et nominare, cum voces sint signa passionum et conceptuum animae. Sed per primam partem, Deum aliquo modo concipimus, ergo.

20 Primum corollarium: quod nullum nomen mentale vel vocale est proprie univocum Deo et creaturae. Patet quia maxime videntur li 'ens' esse eis univocum et commune, sed hoc est falsum. Patet quia minus convenit Deus cum ente creato quam accidens cum substantia.

21 Secundum corollarium: licet Deus sit a nobis aliquo modo conceptibilis et nominalis, tamen huius conceptus in nullo praedicamento est reponibilis. Patet quia tunc talis terminus praedicamenti univoce de Deo diceretur et creaturis, quod est falsum. Hoc corollarium est contra Gregorium, libro primo, distinctione 8, quaestione 3, articulo 3 [y] .

22 Tertium corollarium: licet nullum nomen propriem repertum in scripturis sit proprie univocum Deo et creaturis, tamen idem nomen mentale vel vocale potest Deum et creaturam analogice significare. Prima pars patet sumendo 'nomen proprium' univoce et stricte quia nullum est tale competens Deo et creaturae. Secunda pars patet sumendo 'nomen proprium' large et per quod conceptu rei significativo analogo et aliqualiter aequivoco.

[Obiectiones et responsiones]

23 Contra primam conclusionem [z] et corollarium [aa] : primum omnis numerus simpliciter proprie dictus est pluralitas quantorum, sed in divinis se in rebus innumerabilibus non est pluralitas quantorum, ergo. Maior patet quia omnis talis numerus est species quantitatis quia est quantitas discreta, ut patet in probatis. Minor patet quia nullum immateriale est quantum.

24 Secundo contra secundum corollarium [ab] , sequitur quod res numeratae sunt numerus. Consequens est falsum quia tunc aliqui numeri inaequales essent eiusdem speciei. Patet consequentia quia sex homines et quinque sunt eiusdem speciei quia omnes homines sunt eiusdem speciei specialissime, et tamen sunt numeri inaequales, ergo. Item eodem modo, sequitur quod numeri aequales erunt diversarum specierum, sicut quaternarius rosarum et quaternarius violarum. Patet consequentia quia rosa et viola distinguuntur specie.

25 Tertio, sequitur quod aliqua substantia esset quantitas. Patet consequentia cum omnis numerus sit quantitas et res numeratae sunt substantiae. Consequens est falsum, cum quia L70r omnis quantitas est accidens, tum quia substantia et quantitas diversa sunt praedicamenta et distincta.

26 Quarto, sequeretur quod videns exercitum hominum sciret numerum ipsorum quia numerus illorum et illi homines sunt idem.

27 Contra secundam conclusionem [ac] , Deus et creatura se ipsis totaliter distinguuntur et in nullo formaliter convenit, ergo nulla ratio abstracta vel sumpta ab uno competit formaliter alteri, ergo nullum nomen abstractum a creatura dicitur de Deo formaliter. Patet consequentia quia, si talis ratio competeret cuilibet illorum, illa non esset formaliter totaliter distincta, sed in aliquo conveniret formaliter, quod repugnat dictis.

28 Secundo contra primum corollarium [ad] , si aliquod nomen negativum diceretur de Deo formaliter vel hoc esset per informationem vel identitatem. Non primum quia actus simplicissimus non potest esse subiectum alicuius per informatam. Nec secundum quia tunc privativum et negativum cum positivo coinciderent per identitatem et esset realiter idem, quod est falsum.

29 Tertio contra secundum corollarium [ae] , infinitas est tam negativum sic incorporeitas, sed infinitas formaliter dicitur de Deo, ergo.

30 Contra tertiam conclusionem [af] , videtur esse Dionysius, I De divinis nominibus , dicens, " Deus est innominabilis a nobis quia nihil nominamus quod nulla cogitatione cognoscimus " [ag] . Sed, ut ipse ostendit, ibidem Deum nulla cognitione cognoscimus, ergo.

31 Secundo, cuiuslibet signi ad suum significatum debet esse certa proportio, sed nulla proportio potest esse inter aliquod nomen mentale et vocale et Deum, ergo nullo conceptu Deus est conceptibilis.

32 Tertio contra primum corollarium [ah] , omnis intellectus de uno conceptu certus et dubius de diversis habet conceptum de quo est certus [6] alium a conceptibus de quibus est dubius. Sed intellectus viatoris potest esse certus de Deo dubitando de ente finito vel infinita, creato vel increato, ergo conceptus entis de Deo est alius a conceptu isto vel illo. Ergo neuter ex se in utroque includitur, ergo non est unicus ad illos. Scotus, libro primo, distinctione 3, quaestione 2 [ai] . Vide rationes Thomae Argentina [aj] .

33 Contra secundum corollarium [ak] , omne quod praedicatur vere in quid de pronomine demonstrante aliquam rem et de pronomine demonstrante aliam rem specifice distinctam ab illa, non tamen de quolibet, illud est genus seu praedicatum illius [7] rei. Sed sic est de hoc nomine 'spiritus' respectu Dei et aliorum, ergo Deus seu eius conceptus est in aliquo praedicamento reponibilis. Minor patet quia hoc nomen 'spiritus' praedicatur in quid de pronomine demonstrante Deum et angelos, ergo spiritus est genus ad Deum et angelos, et consequenter Deus est in genere aliquo.

34 Ad primam [al] , maior potest negari quia non minus ternarius angelorum est numerus simpliciter et proprie dictus quam quaternarius equorum. Secundo, dicitur quod ibi sufficit quantitas perfectionis quia in spiritualibus hoc est maius quod est perfectius. Quodlibet autem divinum suppositum est immense perfectum, licet non sint tria immense perfecta substantialiter distincta, sunt tamen vere tria quorum quodlibet est immense perfectum.

35 Ad secundam [am] conceditur consequens, et ad probationem quod numeros inaequales esse eiusdem speciei huius generis quod est numerus dupliciter intelligitur. Primo, quod eadem species specialissima numeri praedicetur de utroque numero, sic negatur consequentia. Secundo modo, quod sint eiusdem speciei cuiusdam alterius generis, ut substantiae vel qualitatis, sic conceditur consequentia. Et consequens tamquam verum nec probatur falsitas in hoc sensu, sed in primo eodem modo dicitur ad secundum concedendo consequens, nam duo homines et duo equi et quaecumque alia [8] duo sunt in eadem specie numeri inquantum duo, sed inquantum homines sunt alii equi sunt diversarum specierum, nec hoc est inconveniens quod eadem res diversis modis sit in praedicamentis L70v diversis.

36 Ad tertiam [an] , conceditur consequens, et dico ulterius cum Gregorio quod non omnis quantitas est accidens. Secundo, dicitur quod, licet substantia et quantitas sint distincta praedicamenta, tamen de eodem possunt praedicari.

37 Ad quartam [ao] , dicitur quod videns totum exercitum unum videt numerum homini et videns exercitum mille hominum videt numerum millenarium, sed non sequitur quod videat determinate illos homines esse mille. Exemplum ponit Gregorius [ap] .

38 Ad primam contra secundam conclusionem [aq] , negatur consequentia quia sic probaretur quod equus non esset formaliter animal quia homo et equus se ipsis formaliter distinguuntur et in nullo conveniunt ex parte rei, ergo conceptus animalis abstractus ab uno eorum non conveniret alteri, et sic vel homo non esset formaliter animal, et si sic, equus non erit animal formaliter. Secundo, dico ad formam quod ratio solum probat quod ratio abstracta per intellectum a creatura non convenit Deo formaliter extra intellectum quia talis ratio communis et abstracta non habet esse reale, sed rationis tantum, tamen non sequitur quin bonitas et sapientia et huiusmodi conveniat formaliter Deo.

39 Ad secundam [ar] , dicitur quod per identitatem et negatur consequentia illata, ergo positivum, etc. quia, licet isti termini infinitas, immensitas sint quid privativum secundum vocem, non tamen secundum rem vel significationem.

40 Ad tertiam [as] , negatur assumptum, tamen pro materia argumenti dico quod aliqua nomina sunt negativa secundum rem et vocem, aliqua secundum vocem, et aliqua simpliciter, de primis invisibilitas in sono, de secundis immensitas infinitas, de tertiis ignorantia caecitas. Vide Alphonsum, distinctione 22 primi, articulo 2 [at] ubi ponit multiplicem nominum distinctionem.

41 Ad primam contra tertiam conclusionem [au] , dicitur quod illa auctoritas et consimiles doctorum [9] intendunt quod in via Deum cognoscere perfecte non valemus, nec etiam nominare, sed solum imperfecte ipsum nominare possumus, ut dicit conclusio.

42 Ad secundam [av] , dicitur ad antecedens quod sufficit quod signum imponatur significato ab aliqua proprietate quae in significato existat secundum rem et apparet aliquo modo vel exprimitur in significato. Non tamen oportet quod inter signum et significatum sit proportio per adaequationem et aequalitatem quia aliter circulus numquam posset esse signum vini sufficit enim quod sit proportio secundum impositionem.

43 Ad tertiam [aw] , negatur maior quia intellectus potest esse certus de disiunctiva constituta ex contradictoriis et dubius de utraque, sicut de ista 'Plato est vel non est', et tamen non oportet quod habeat conceptum distinctum disiunctivum. Unde cum bacalarius sit aequivocum ad bacalarium in theologia et medicina et hoc scias et sit Petrus bacalarius in theologia et Iohannes in medicina et nescias quis eorum sit theologus vel medicinus, tunc sic quod Petrus sit bacalarius tu es certus et quod Iohannes est bacalarius etiam, sed nescis utrum bacalarius medicinus vel theologus. Ergo per modum suum arguendi iste terminus 'bacalarius' est alter ab utroque istorum et in utroque includitur, ergo est univocus, quod est falsum. Patet ergo quod ratio non concludit.

44 Ad quartam [ax] , negatur maior nisi praedicetur de ipsis univoce et secundum eandem rationem quidditativam. Secundo, negatur minor quia non distinguitur specifice ab aliquo. Et cum dicitur quod de Deo praedicatur spiritus, etc., negatur ibi consequentia quia non praedicatur univoce de eis. Unde Augustinus negat Deum esse substantia prout substantia est unum de decem praedicamentis quia divina essentia nullo genere clauditur vel limitatur. Ideo Dionysius dicit quod " Deus non est ens sed super ens " [ay] .

45 Ad primam in oppositum [az] , conceditur consequens, et ad improbationem dicitur quod consequentia non valet quia, ut patuit supra, numerus ille non est aliud a suppositis illis.

47 L71r Ad tertiam [bb] , patet qualiter Deus est a nobis imperfecte nominabilis et aliqualiter cognoscibilis, et hoc sufficit.

[Conclusiones]

48 " Praedictis adiciendum est " [bc] . Prima conclusio: quod hoc nomen 'persona' dicitur ad se et secundum substantiam et dicitur sigillatim de qualibet persona, nam Pater est persona, et Filius persona, et Spiritu Sanctus persona, et tamen non dicuntur una persona, sed tres personae.

49 Secunda conclusio: quod ab ista relata, scilicet quod nomina quae substantiam significant, dicuntur sigillatim de qualibet persona et de omnibus simul in singulari, numero excipitur persona quia non dicitur de tribus simul in singulari sed in plurali.

50 Tertia conclusio: quod Graeci dicunt tres substantias, id est tres hypostases et unam essentiam, Latini dicunt unam essentiam vel substantiam et tres personas, ita quod aliter accipiunt Graeci 'substantiam' quam Latini.

51 Quarta conclusio: quod non dicimus tres deos quia scriptura contradicit nec dicimus tres substantias vel essentias, ne in summa aequalitate intelligatur diversitas quoad essentialia. Dicimus autem tres personas quia et si scriptura non dicit, tamen non contradicit.

52 Quinta conclusio: quod Deus non dicitur diversus, nec singularis, nec unicus, nec solitarius quia singularitas vel solitudo personarum pluralitatem excludit, diversitas vero unitatem essentiae tollit.

53 Sexto conclusio: quod intrinsece nulla est diversitas, etiam si aliquando inveniatur dictum tres diversae personae, [11] id est distinctae.

54 Septima conclusio: quod quia in Deo non est diversitas nec multiplicitas, ideo Deus non est dicendus multiplex, sed trinus et simplex.

55 " Hic diligenter " [bd] . Haec distinctio 24 continet nona conclusiones. Prima: quod cum dicitur, unus Deus, excluditur multitudo deorum nec numeri quantitas in diversitate ponitur. Similiter, cum dicitur, unus est Pater, unus est Filius, ratio dicti est quod non sunt multi patres nec multi filii, ita quod talia nomina magis ponuntur ad excludendum ea quae non sunt in Deo quam ad ponendum aliqua ibi. Nota tamen quod hic communiter non tenetur Magister , ubi dicit quod, " nomina numeralia solum de Deo dicuntur privative nec aliquid ponunt nec dicunt positive " [be] .

56 Secunda conclusio: quod cum dicimus, plures personas esse in deitate, singularitatem et solitudinem excludimus non diversitatem vel multiplicitatem ibi ponimus.

57 Tertia conclusio: quod cum dicimus, tres personas nomine ternarii, non quantitatem in Deo ponimus vel diversitatem aliquam, sed intelligitur quod [12] nec tantum Pater, nec tantum Filius in divinis sunt, sed etiam Spiritus Sanctus. Similiter, non tantum est ibi haec persona vel illa, sed haec, ista, et illa.

58 Quarta conclusio: quod cum dicimus, duo sunt Pater et Filius, non unus, et non binarium quid est quantitas dualitatis, quantitatem non [13] ponimus, sed significamus quod non est tantum Pater, nec tantum Filius, et hic non est ille.

59 Quinta conclusio: quod cum dicitur, distinctae sunt personae vel distinctio est in personis, confusionem atque commixtionem excludimus, et hanc non esse illam significamus.

60 Sexta conclusio: cum dicimus, aliam et aliam esse personam, non diversitatem vel alienationem ibi ponimus, sed confusionem Sabelliam excludimus.

61 Septima conclusio: quod eodem modo ibi accipitur discretio quo distinctio, et congrue, ibi dicitur distinctio vel discretio esse, non autem diversitas, divisio, vel separatio.

62 Octavo conclusio: quod cum dicitur, Trinitas, idem videtur significari, quod tres personae, et sicut non potest dici Pater tres personae, ita nec potest dici Pater est Trinitas vel Filius est Trinitas.

63 Nona conclusio: quod cum Isidorus dicit quod veritas est singularis, accipit singulare pro eo quod alii unum accipiunt, cum vero dicit quod Trinitas est multiplex et numeralis accipit multiplicitatem et numerositatem, L71v sicut alii accipiunt trinum.

64 " Praeterea considerandum est " [bf] etc. Ista distinctio 25 continet tres conclusiones. Prima: quod nomen personae in divinis triplicem in trinitate servat rationem. Aliquando enim facit intelligentiam creaturae, ut cum dicitur Pater est persona, Filius est persona, et Spiritus Sanctus est persona id est essentia [14] .

65 Secunda conclusio: quod hoc nomen persona aliquando facit intelligentiam hypostasis seu subsistentiae secundum Graecos, ut cum dicitur, alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti, id est, alia est hypostasis Patris seu alia subsistentia secundum Graecos.

66 Tertia conclusio: quod hoc nomen persona aliquando sumitur pro proprietate, ut cum dicitur, alia est personaliter seu alius est personaliter, alius Filius personaliter, id est, proprietate sua Pater est alius quam Filius et Filius sua proprietate alius quam Pater, paternali enim proprietate distinguitur hypostasis Patris ab hypostasi Filii proprietate filiali et Spiritus Sanctus processionali proprietate distinguitur ab utroque. Et haec de praesenti distinctione et per consequens de tota lectione.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus