Liber I, Quaestio 23

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 22, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q23

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L71v

Quaestio 23

[Circa textum]

1 " Nunc de proprietatibus personarum " [a] . Ista est 26 distinctio quae ad praecedentibus sicut continuatur, nam postquam determinavit Magister de nominibus quae de Deo extrinsece dici possunt, nunc consequenter determinat de proprietatibus quae Deo intrinsece conveniunt. Et dividitur in duas quia primo tractat de his proprietatibus secundum earum esse proprium, secundo secundum esse comparatum. Secunda est in principio 27 distinctionis ibi, " hic quaeri potest " [b] .

2 Prima dividitur in tres quia primo ostendit qualiter hoc nomen 'hypostasis' in divinis debet admitti, secundo quibus nominibus quaelibet hypostasis debet nominari, tertio movet quaestiones et eas docet solvi. Secunda [1] incipit ibi, " iam de proprietatibus " [c] , tertia ibi, " hic quaeritur, quomodo " [d] .

3 Secunda pars principalis, scilicet distinctio 27, dividitur in tres, nam primo ostendit quomodo se habeant istae proprietates ad nomina personalia, secundo quomodo se habeant ad non personalia, tertio dat regulam generalem quantum ad substantialia et notionalia. Tertia ibi, " est hic advertenda " [e] . Secunda ibi, " hic non est praetermittendum " [f] , etc.

[Quaestio]

4 Utrum tot sint divina supposita praecisive quot sunt proprietates eorumdem relativae.

[Rationes principales]

5 Quod non quia in divinis est aliquod suppositum absolutum, ergo sunt plura supposita quam proprietates. Tenet consequentia quia praecise sunt tot proprietates relativae quot [2] sunt relativa. Antecedens probatur quia actiones sunt suppositarum, sed essentiae divinae formaliter convenit actio, ergo et suppositabilis ratio. Tum secundo quia intelligere solum suppositis competit, sed essentia intelligit formaliter, immo intelligere essentiale, ut videtur, praecedit notionale, igitur.

6 Secundo, supposita divina distinguuntur ab essentia, ergo. Patet consequentia quia distinctio in divinis infert oppositionem relativam secundum Anselmum, et per consequens arguit proprietatem relativam in utroque distinctorum, ergo in essentia divina est proprietas relativa distincta a proprietatibus suppositorum. Antecedens probatur quia de essentia et persona vere dicuntur contraria, ut puta communicabilis et non communicabilis. Secundo, probatur antecedens quia Filius est aliquid quod non est Pater, igitur Filius est aliquid quod non est essentia. Patet consequentia quia quidquid est essentia est Pater. Antecedens probatur quia Filius est suppositum Filii quod non est Pater. Tertio, probatur idem antecedens quia essentia est perfectio simpliciter, sed nullum suppositum est perfectio simpliciter, ergo.

7 Tertio principaliter, arguitur plures sunt proprietates relativae quam supposita, ergo. Probatur antecedens quia quaelibet proprietas relativa constituit suppositum. Secundo, quia tot sunt res reales adintra quot sunt relationes. Tertio, quia proprietas personalis seu persona et essentia formaliter distinguuntur, prout tenet Scotus, libro primo, distinctione 33 [g] , igitur.

8 Ad oppositum est Magister in distinctionibus istis [h] . Item, Ricardus, IV De Trinitate, capitulo 17 , dicit, " in illa trinitate tot sunt personales proprietates quot sunt personae " [i] , igitur.

[Prima conclusio]

9 Prima conclusio: sicut quodlibet divinum suppositum L72r est summe simplex et necesse, sic nullum divinum suppositum aliqua proprietate proprie constituitur in esse. Probatur prima pars quia non minus est simplex quodlibet divinum suppositum quam essentia divina, sed ipsam esse summe simplicem est necesse, ergo suppositum. Secunda pars probatur quia, si Pater constitueretur in esse sua proprietate, sequitur quod Pater aliquo modo haberet causam seu principium. Consequens est falsum quia Pater est principium sine principio. Et consequentia patet quia quodlibet constitutivum est aliquo modo causa et principium illius quod constituit.

10 Primum corollarium: si aliquod divinum suppositum sua proprietate in esse constitueretur, quodlibet suppositum a sua proprietate distingueretur. Patet quia omne constituens distinguitur a suo constituto, cum omne constituens sit principium et causa sui constituti, ut dicit conclusionis probatio.

11 Secundum corollarium: quam repugnat Patrem a paternitate [3] distingui, tam ei repugnat ipsum paternitate in esse constitui. Patet quia aliter idem in esse se ipsum constitueret, quod non videtur imaginabile.

12 Tertium corollarium: sicut non stat in divinis esse aliquod suppositum constitutum, sic non stat in divinis esse aliquod suppositum absolutum. Probatur quia tunc non tantum trinitas esset in divinis, immo quaternitas, sicut Abbas Ioachim imposuit Magistro Sententiarum [j] . Illud corollarium probat Thomas de Argentina, libro primo, distinctione 26, articulo 4 [k] .

[Secunda conclusio]

13 Secunda conclusio: sicut personalis identitas repugnat immensae Trinitati, sic distinctionis distinctiva formalitas repugnat summae simplicitati. Probatur primo conclusio tota per regulam vulgatam Anselmi in De processione Spiritus Sancti, capitulo 2 , qua dicitur, " omnia sunt idem ubi non obviat relationis oppositio " [l] . Sed solum inter personas est huiusmodi oppositio relativa, ergo in divinis distinctio sola personalis est ponenda.

14 Primum corollarium: sicut in divinis nulla est ratio constitutiva, sic inter personam et essentiam nulla est ratio distinctiva. Patet quia inter personas et essentiam nulla est oppositio relativa, ergo nec distinctio. Consequentia patet per conclusionem et probationem.

15 Secundum corollarium: sicut persona sua proprietate non constituitur, sic essentia divina ex tribus personis non componitur [4] . Patet tum quia summe simplex tum quia compositio importat potentialitatem et imperfectionem, sicut et constitutionem.

16 Tertium corollarium: licet essentia divina dicatur de aliquo de quo non dicitur Pater et econverso, tamen inter Patrem et essentiam divinam non est ponenda distinctio. Prima patet quia essentia dicitur de Filio, de quo tamen non dicitur Pater. Secunda pars patet per conclusionem.

[Tertia conclusio]

17 Tertia conclusio: quod divina essentia, persona, et relativa proprietas sunt formaliter eadem res seu eadem formalitas vel identitas. Patet ex conclusione secunda quia inter illa non est oppositio relativa.

18 Primum corollarium: quod abstracta per intellectum personali proprietate non remanet essentia in communi. Patet quia illa sunt immense idem, ut patet ex dictis. Oppositum huius corollarii ponit Sanctus Thomas, parte prima, quaestione 44 [m] .

19 Secundum corollarium: proprietas relativa in divinis non assistit nec insistit in personis, contra modum loquendi quorumdam doctorum antiquorum. Patet quia tam assistentia quam insistentia notat aliquam distinctionem.

20 Tertium corollarium est responsivum affirmative ad quaesitum.

[Obiectiones et responsiones]

21 Contra primam conclusionem [n] , illud constituit personam in esse per quod illa persona habet esse et sine quo persona non intelligi potest esse. Sed Filius habet esse per generari et sine illo non potest Filius intelligi, ergo per generari Filius constituitur in esse.

22 Secundo, illud quod personas divinas multiplicat ipsas in esse constituit. Sed relatio multiplicat Trinitatem, ergo relatio personas in esse constituit. Maior nota videtur, et minor est Boetii, libro De Trinitate , dicentis quod, " essentia continet unitatem, et relatio multiplicat Trinitatem " [o] .

23 Tertio contra tertium corollarium [p] , illud quod competit creaturis ratione L72v suae perfectionis videtur Deo attribuendum, sed in separatis a materia suppositum et natura sunt idem, ergo divina essentia se ipsa erit suppositum et non relativum, ergo absolutum.

24 Quarto, contra idem actus dicendi, praesupponit personam dicentem et non relativam, ergo absolutam. Quod non relativam ostenditur quia, cum relativa simul se ponant, sequitur quod actus dicendi praesupponeret personam dictam, et sic esset dicta antequam diceretur, quod implicat [contradictionem].

25 Contra secundam conclusionem [q] et corollarium primum [r] , identitas maior est inter Patrem et paternitatem quam inter Patrem et essentiam, ergo aliqua distinctio est ponenda inter Patrem et essentiam. Tenet consequentia quia distinctio et identitas videntur se habere per modum oppositarum latitudinum.

26 Secundo, potest argui per rationem secundam in oppositum [s] factam quia de persona et essentia verificantur contradictoria praedicata. Item, quia Filius est aliquid quod non est Pater vel essentia quia est suppositum Filii. Item, quia essentia divina est immensa perfectio simpliciter et non persona ergo inter illa cadit distinctio.

27 Tertio contra tertium corollarium [t] : sequeretur quod haec forma non valet, haec res est communis et haec res non est communis eadem re demonstrata, igitur eadem res est a se distincta formaliter vel aliqualiter.

28 Contra tertiam conclusionem [u] , arguitur auctoritate Augustini, VII De Trinitate, capitulo primo , dicentis, " omnis essentia quae relatio dicitur est etiam aliquid excepto relativo " [v] . Sed non esset nisi aliqua distinctio esset inter essentiam et personam et proprietatem, igitur conclusio falsa.

29 Secundo contra primum corollarium [w] , videtur Augustinus VII [5] De Trinitate, capitulo 2 , " Filius non eo verbum quo sapientia quia verbum non a se dicitur sed tantum relative sapientia vero intelligitur " [x] .

30 Tertio contra secundum corollarium [y] , videtur dictum Avicennae III Metaphysicae suae capitulo de relatione ubi dicit quod " paternitas est dispositio habens esse in solo patre " [z] . Ergo videtur quod paternitas quae est proprietas Patris insistat Patri cuius oppositum dicit corollarium.

31 Contra tertium corollarium [aa] , si essent praecise toto supposita, sequitur quod spiratio activa non esset vera res. Consequentia patet quia non est proprietas relativa, cum sit in Patre et Filio. Sed falsitas consequentis patet, cum talis spiratio activa sit relatio realis quae non videtur posse poni nisi ponatur differentia rei, cum omnis realis relatio vel distinctio requirat duo extrema realiter distincta, ergo sequitur quod illa est vera res.

32 Quinto, multiplicato inferiori multiplicatur superius, sed res est quid superius ad relationem, ergo toto erunt res in divinis quod erunt relationes, sed quattuor sunt ibi relationes, scilicet generatio activa et passiva et spiratio activa et passiva, ergo ibi erunt quattuor res reales.

33 Ad primam [ab] , negatur maior quia nulla constitutio proprie ponenda est in divinis propter compositionem et potentialitatem quam tales termini cognoscant.

35 Ad tertiam [ad] , dicitur quod, licet sit perfectionis quod suppositum non differat a natura, tamen non est perfectionis quod unius naturae sit unum suppositum tantum quia perfectior esset essentia si ipsa manifeste indistincta haberet plura supposita et esset idem realiter, sicut est in divinis. Secundo, posset negari minor quia in creaturis suppositum addit aliquid ultra naturam vel aliqualiter esse, et est aliqua differentia inter illa, et non sunt idem convertibiliter, ut patebit alias.

36 Ad quartam [ae] , dicitur quod persona dicens actus dicendi et persona dicta quantum ad rem sunt simul, nec est inter illa praecessio vel praesuppositio,, nisi forte secundum nostrum modum intelligendi qui nihil variat in re.

37 Ad primam contra secundam conclusionem [af] , negatur antecedens quidquid sit de consequentia quia nec plus nec minus identificatur vel distinguitur Pater ab essentia quam a paternitate vel econverso.

38 Ad secundam [ag] , posset primo negari antecedens quia non praedicantur respectu eiusdem. Secundo etiam, L73r posset negari consequentia quia secundum aliquos possibile est quod unus terminus pro eo supponat quod est illud pro quo supponit alter, non tamen pro omni supponit pro quo supponit alter.

39 Ad tertiam [ah] , posset negari consequentia, et ad probationem, quia quidquid est Pater est essentia et econverso, haec potest habere duplicem sensum. Primus quod de quocumque dicitur essentia de eo dicitur Pater, et iste est falsus quia sic Filius esset Pater. Secundus quod omne ens incomplexum quod est essentia est illa entitas quae est Pater, et ille est verus.

40 Secundo, posset negari antecedens quia esse Filium non est aliquid sed ad aliquid.

41 Tertio, posset dici quod Filius nihil est quod non est Pater, et ad probationem, quia Filius non est suppositum Filii quod non est pater ergo etc., negatur consequentia quia ibi potest multiplex assignari fallacia, scilicet amphiboliae, consequentis, et a secundum quid ad simpliciter.

42 Ad quartam, negatur secunda pars antecedentis quia quodlibet divinum suppositum est eadem immensa perfectio quae est essentia.

43 Ad quintam, conceditur consequens, scilicet quod illa forma non valet.

44 Ad primam contra tertiam conclusionem [ai] , dicitur quod Augustinus vult dicere quod essentia, quae dicitur ad aliquid, dicitur etiam a se sicut explicat ibidem nec hoc est contra conclusionem.

45 Ad aliam [aj] ipsius auctoritatis, dicitur quod ipse vult dicere quod Filius non est Verbum inquantum sapientia, tenendo eo, vel inquantum reduplicative. Et hoc conceditur tamquam verum quia aliter Pater esset Verbum, cum sit sapientia et similiter Spiritus Santus etiam.

46 Ad tertiam [ak] , primo potest dici quod Avicenna non loquitur de Deo seu de divinis, ideo nihil concludit. Secundo, posset negari simpliciter si vellet dicere quod generatio distingueretur realiter a suo fundamento.

47 Ad quartam [al] , negatur consequentia quia, licet non sit res distincta ab aliis tribus rebus, quae sunt Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, tamen est vera res. Vide Thomam de Argentina, distinctione 28 primi, articulo 2 [am] .

48 Ad quintam [an] , conceditur antecedens, et cum ultra arguitur, quod in uno supposito, etc., dicitur quod in eodem supposito non plurificantur relationes quantum ad realitatem convenientem ipsi intrinsece et in recto, sed solum quantum ad realitatem terminorum cogitatorum per tales relationes. Unde Pater refertur ad Filium et Spiritum Sanctum unica relatione secundum rem quae tamen correspondet duabus aliis relationibus oppositis et sibi conveniunt relationes plurimum specierum secundum quod correspondet pluribus. Nam Sortes eadem albedine est similis Platoni albo et dissimilis Iohanni nigro, etc. Eadem relatio secundum rem correspondet similitudini et dissimilitudini quae sunt opposita, et sic etiam eadem res simplicissima quae est Pater est spiratio et paternitas quae correspondet filiationi in Filio et spirationi in Spiritu Sancto. Haec Gregorius, distinctionibus 26 et 27 [ao] .

49 Ad primum argumentum in oppositum [ap] , negatur antecedens, ut patet per dicta. Et ad probationem, dicitur quod, circumscriptis suppositis, essentia divina nec ageret nec intelligeret nec aliqua actio sibi competeret.

50 Secundo, dico quod antecedens non est verum universaliter quia in sacramento altaris accidentia agunt et patiuntur, et tamen nullum accidens est suppositum. Ex quo patet quia ad hoc, quod ratio activitatis alicui competat [6] , sufficit quod illud per se esse habeat.

51 Tertio, dico quod intelligere essentiale non praecedit notionale quia quodlibet intelligere divinum est a persona relativa quod intelligere in Patre est notionale.

52 Ad tertium [aq] , patet per dicta antecedens est falsum. Et ad probationem patet ex dictis quod illud nomen constitutivo in divinis admitti non debet propter compositionem et potentialitatem quam importat.

53 Secundo, dico quod paternitas et spiratio activa, licet non constituant personam Patris, sunt tamen L73v eadem res simplicissima quae est Pater nec sunt plures res reales.

54 Tertio, dico quod proprietas personalis et essentia non distinguuntur formaliter, sed sunt idem formaliter, ut patet ex tertia conclusione.

[Conclusiones]

55 "Nunc de proprietatibus personarum" [ar] . Prima conclusio 26 distinctionis: quod nomine 'hypostasis' Hieronymus dicit, " non esse utendum propter haereticos quia eo male utebantur quia tunc non erat in usu, sed nunc dicimus tres hypostases. id est tres personas " [as] .

56 Secunda conclusio: quod tres sunt proprietates seu notiones trium personarum quarum una non est alia, scilicet generatio seu paternitas, nativitas seu filiatio, et processio quas proprietates ista nomina personarum designant, scilicet Pater, Filius, et Spiritus Sanctus.

57 Tertia conclusio: quod illa nomina Pater, Filius, et Spiritus Sanctus sunt relativa et relative dicuntur ad se invicem quia notant relationes quae non sunt Deo accidentales, sed sunt in ipsis personis ab aeterno et immutabiliter.

58 Quarta conclusio: non omnia quae de Deo dicuntur secundum substantiam dicuntur. Quaedam dicuntur secundum substantiam, quaedam secundum relationem, nihil autem ibi dicitur secundum accidens.

59 Quinta conclusio: quod proprium est nato Deo quod est Dei Filius origine, non ad optione, cuius oppositum dicebant Nestorius et Photinus haeretici. Est etiam Filius veritate, non solum nuncupatione, ut dicit sabellius asserens quod eadem persona quandoque Pater nuncupatur, quando Filius, quandoque Spiritus Sanctus. Est etiam Filius nativitate, non creatione, ut dicit Arius ponens, Filium creaturam esse. Sed homines dicuntur filii Dei, immo Trinitatis, factura vel adoptione, non proprietatis nativitate.

60 Sexta conclusio: licet sicut multa dona Dei, tamen Spiritus Sanctus ita proprietate immutabili et aeterna est donum, sicut Filius proprietate Filius sed dicitur eo [7] non donum quod Spiritus Sanctus, et utroque nomine, relative dicitur, licet ipsa relatio non ita appareat in hoc nomine Spiritus Sanctus, sicut in hoc nomine donum.

61 Septima conclusio: quod Trinitas potest dici 'spiritus sanctus' quia est spiritus et est sanctus, et tunc 'spiritus sanctus' non dicitur relative, sed secundum essentiam quia proprie Spiritus Sanctus, qui non est Trinitas sed in Trinitate, dicitur relative.

62 Octava conclusio: licet Spiritus Sanctus dicatur relative ad Patrem et ad Filium, tamen Pater non dicitur Pater Spiritus Sancti, licet Spiritus Sanctus sit Spiritus Patris. Similiter Filius non dicitur Filius Spiritus Sancti, licet Spiritus Sanctus sit Spiritus Filii, potest tamen dici donum donatoris et donator doni.

63 Nona conclusio: licet donator et donum dicantur adinvicem relative, tamen Deus non dicitur donator nisi ex tempore, licet enim donum sit ab aeterno quia Spiritus Sanctus est vel potest dici donator quod fuit ab aeterno.

64 "Hic quaeri potest" [at] . Prima conclusio 27 distinctionis: quod secundum Augustinum proprium est Patris quod genuit Filium, Filii autem quod sit genitus a Patre, et Spiritus Sancti quod procedat ab utroque. Secundum vero Hilarium proprium Patris est quod semper Pater est, Filii quod semper Filius, est Spiritus Sancti [8] quod semper Spiritus Sanctus est seu donum. Secundum alios proprietas Patris est paternitas, Filii filiatio, et Spiritus Sancti processio, et eaedem proprietates significantur in dictis locutionibus.

65 Secunda conclusio: quod nomen Patris non tantum notat relationem, sed etiam hypostasim, id est substantia, significat, ita et Filius et Spiritus Sanctus. Relationum vero vocabula, scilicet paternitas, filiatio, processio sive gignere, gigni, procedere ipsas relationes significant non hypostasis.

66 L74r Tertia conclusio: quod cum dicitur Deus est Pater, nomine Patris relationem notamus et divinam hypostasim significamus, cum vero nomina relationum ponimus in praedicatis, notiones ipsas tantum significamus, non hypostases, sicut quando dicimus Deus genuit, id est, habet Filium.

67 Quarta conclusio: quod singulae proprietates conveniunt proprie simul personis et per eas personae determinantur et ad se invicem differunt et a se non recedunt.

68 Quinta conclusio: nomina sunt alia quae personas significant et proprietates eorum denotant, scilicet genitor, genitus, verbum, imago, unde verbum dicitur relative ad illud cuius est imago.

69 Sexta conclusio: quod Filius eadem proprietate seu notione dicitur verbum et imago quia Filius, sed eo quo verbum, dicitur sapientia vel essentia quia sapientia vel essentia ambo dicuntur relative sicut verbum.

70 Septima conclusio: quod licet Deus secundum substantiam dicatur lumen, sapientia, et huiusmodi, et numquam relative, tamen aliquando pro relatis, id est pro personis, sed non relative accipiuntur, ut cum dicitur "Deus de Deo, lumen de lumine" [au] , alterum pro Patre et alterum pro Filio ponitur.

71 Octava conclusio: quod 'verbum de verbo' dici non potest quia non simul ambo verbum quia Pater non est verbum, nec 'imago de imagine', nec 'filius de filio' quia non simul ambo imago vel Filius, sed solum Filius, imago, et verbum est.

72 Nona conclusio: quod aliquando nomina substantiae personas significant, ut cum dicitur 'Deus genuit Deum', interdum significant totam Trinitatem, ut patet cum dicitur, " nemo bonus nisi solum Deus " [av] . Et haec praesenti lectione sufficiant.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus