Liber I, Quaestio 24

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 22, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q24

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L74r

Quaestio 24

[Circa textum]

1 "Praeterea considerandum est" [a] . Haec est distinctio 28 in qua, postquam Magister tractavit de proprietatibus propriis, nunc tractare intendit de quibusdam aliis. Et in duas dividitur secundum duas proprietates quas ponit, primo ergo tractat de prima, et secundo de secunda ibi in principio distinctionis 29, "praeterea aliud nomen" [b] . Prima pars in tres dividitur quia primo tractat de ingeniti proprietate, secundo de geniti conditione, et tertio [...] [1] . Secunda ibi "illud etiam taceri non oportet" [c] . Tertia ibi "sciendum quoque" [d] .

2 Secunda pars principalis, in qua tractat Magister de secunda proprietate vel notione quae est activa spiratio, dividitur in tres quia primo ostendit principii multiplicem acceptationem, secundo ponit circa hoc unam quaestionem vel suam intentionem, et tertio illius declarationem. Secunda ibi " omnium, ergo quae naturaliter sunt " [e] . Tertia ibi [...] [2] .

[Quaestio]

3 Utrum Pater dicens Verbum suum aeternale [3] possit dici Verbi principium internale; utrum suppositum dicens Verbum aeternale dici potest Verbi principium internale non-impedibile.

[Rationes principales]

4 Quod non quia, si esset aliquod verbum in divinis, aut illud diceretur essentialiter aut relative. Non relative quia verbum est actus intellectus secundum sui manifestationem qui non dicitur relative. Tum secundo quia secundum Augustinum, libro XV De Trinitate, capitulo 19 , " verbum est cum amore notitia " [f] . Sed notitia non dicitur relative sed essentialiter de qualibet persona, ergo. Nec debet dici quod verbum dicatur essentialiter quia secundum Augustinum, libro praedicto, capitulo 17 , " in hac Trinitate non dicitur verbum nisi filius " [g] .

5 Secundo principaliter sic, plura sunt intelligere seu dicere in divinis, ergo plura sunt ibi verba vel nullum est ibi ponendum. Consequens est falsum. Et patet consequentia quia respectu cuiuslibet dicere est dare verbum. Antecedens patet per Anselmus, Monologion, capitulo 62 , ubi dicit quod " quaelibet persona se dicit " [h] .

6 Tertio, in divinis nullum est principium. Probatio quia vel esset per relatum adintra vel adextra. Non primum quia principium et causa sunt idem, ut habetur IV et V Metaphysicae [i] , sed nulla causa in divinis est ponenda per relatum adintra, ergo. Nec [secundum] quia aeque, perfecte vel perfectius producitur adintra sicut adextra. Tum secundo quia tunc, sicut tria supposita res creatas producunt, sic tria principia res principitas principiarent, quod est falsum. Et patet consequentia L74v cum quodlibet illorum suppositorum sit principium respectu creabilium.

7 In oppositum est Magister in his distinctionibus [j] , ubi allegat Augustinum pro hac parte.

[Prima conclusio]

8 Prima conclusio: sicut Verbum seu Filius est ars omnipotentis operativa, sic est omnis veri notitia infallibilis declarativa. Prima pars est Augustini, VI De Trinitate, capitulo ultimo , dicentem, Verbum divinum seu Filius Dei est " ars omnipotentis plena omnium rationum viventium " [k] . Secunda pars patet per eundum, 83 quaestiones quaestione 63 , et Super Iohannem [l] "in principio erat verbum" [m] , dicens, " in hoc loco verbum melius interpretatur quam ratione ut significetur [non solum] ad Patrem respectus [4] sed ad ista etiam quae per Verbum facta sunt operativa potentia. " [n] Item, V De Trinitate, capitulo 5 , " initium omnis operis verbum " [o] .

9 Primum corollarium: licet [5] dicatur Pater omnia quae est et quae habet Verbo communicare, tamen Pater nihil potest Filio seu ipsi verbo revelare. Prima patet per Augustinum, V De Trinitate, capitulo 15, de parvis , dicentem, " Filius non tantum habet de Patre, ut sit Filius, sed etiam omino, ut sit " [p] . Secunda patet quia revelare importat imperfectionem quia arguit nescientiam in illo cui fit revelatio, igitur non debet attribui divino Verbo, cum sit omnis veri ars et notitia declarativa.

10 Secundum corollarium: verbum aeternum et infallibile refertur realiter ad omne possibile seu factibile. Oppositum tenet Scotus, distinctione 27, quaestione 3, circa finem [q] . Patet corollarium per Anselmum, Monologion, 33 capitulo , ubi dicit, " uno eodemque verbo dicit Deus Pater se ipsum et quaecumque facit " [r] et 34 dicit " opus, quod fit secundum aliquam artem non solum quando fit, verum antequam fiat, et postquam dissolvitur, semper [est] in ipsa arte non aliud quam quod est res ipsa " [s] . Illud corollarium patet etiam ex dictis Sancti Thomae, quaestione 4 De Veritate, articulo 5 , ubi dicit, " hoc nomen verbum imponitur ad significandum aliquod absolutum cum aliquo respectu adiuncto " [t] , et infra, " verbum principaliter refertur ad Patrem, sed ex consequenti et quasi per accidens refertur ad creaturam " [u] , ergo.

11 Tertium corollarium: sicut omne intelligibile vel producibile est in Patre impressum, sic omne intelligibile est per Verbum seu [6] in verbo expressum. Patet quia non solum Verbum aeternum exprimitur de essentia quasi de obiecto praesente paterno intellectui, sed etiam exprimitur de omnibus intelligibilibus. Sed omnia intelligibilia sunt in Patre unitive impresse, ergo de omni intelligibili Verbum divinum exprimitur.

12 Ex dictis sequitur quod praeter divinum suppositionale nullum est Verbum absolutum seu essentiale, vel praeter suppositum filiale nullum est Verbum divinale. Patet quia " in Trinitate non dicitur verbum nisi Filius " [v] , ut dicit Augustinus, V De Trinitate, capitulo 27 .

[Secunda conclusio]

13 Secunda conclusio: Verbum divinum est unicus terminus intellectionis paternae, emanans ab ipso intelligente secundum actum manens intus et alterius et sui declarativus. Patet conclusio quia, si non esset unicus, sequitur primo quod paternus intellectus non se intellexisset, quod est falsum. Secundo, sequitur quod talis terminus non foret productus de plena intellectus fecunditate et qualibet ab ea perfectione intrinseca, quod est falsum. Tertio, sequitur quod talis potentia non esset summe actuata et quod talis actus intellectus intrinsece foret potentialis, quod est falsum.

14 Primum corollarium: licet quidquid adextra producatur eodem Verbo, dicatur tamen aliquod a Verbo producitur quod a Verbo non dicitur. Prima pars patet per Anselmi allegatum quia " eodem Verbo dicit Deus Pater se ipsum et quaecumque facit " [w] . Secunda pars patet quia Spiritus Sanctus a Verbo spirative producitur, et tamen Spiritus Sanctus non dicitur quia tunc esset verbum verbi, contra Augustinum Super Iohannem in principio [x] .

15 Secundum corollarium: solus Pater verbum tam perfecte producit [7] L75r seu exprimit quod omnem gradum similitudinis consubstantialis sibi imprimit, vel sic, verbum divinum suo dicenti tam similem existit quod omnem gradum similitudinis dissubstantialis excludit. Patet per Anselmum, Monologion, 40 , ubi ex pluribus dictis sic concludit verbum, ergo summum Patris " sic est sibi simile ut nulla proles sic sit, scilicet omnino suo parenti similis " [y] .

16 Tertium corollarium: licet Pater amore producto sit diligens, non tamen Pater Verbo producto seu genito est intelligens seu sapiens, vel sic, licet Pater diligat se et alia amore producto, tamen non intelligit vel sapit Verbo genito. Prima patet per dicta et per Magistrum [z] quoniam Pater et Filius diligunt se et nos Spiritu Sancto qui est amor spirative productus. Secunda patet quia Pater sapit sapientia formaliter ingenita non originata. Oppositum secundae partis huius tenet Scotus distinctione 27 primi, quaestione tertia circa finem, in solutione tertiae rationis [aa] .

[Tertia conclusio]

17 Tertia conclusio: si tam proprie recipitur, scilicet pro illo ad quod aliud esse sequitur, et principium illud esse dicitur quod per aliquid producitur, tunc de Patre respectu Filii in divinis principium admittitur, et nomen respectu eiusdem excluditur. Prima pars patet quia Filius vere et realiter a Patre generatur, ergo Filius a Patre producitur, ergo Pater principium Filii dicitur. Consequentia prima patet quia omnis generatio est productio, et secunda consequentia patet per acceptationem principii positam in conclusione. Antecedens vero est catholicum. Secunda pars probatur quia in divinis nihil prius aut posterius, ergo ibi nihil est ad quod sequitur aliud ergo nomen causae ibi non habet locum nisi respectu creabilium.

18 Primum corollarium: licet a tribus suppositis quodlibet creatum producatur, tamen a tribus principiis increatis nullum productum procreatur. Patet per Magistrum, distinctione 29 , ubi dicit, " Pater, Filius, et Spiritus Sanctus non tria principia, sed unum principium omnium creaturarum quia de uno eodemque modo res principiant, non enim alio modo res sunt a Patre aliter a Filio sed penitus eodem modo " [ab] .

19 Secundum corollarium: non stat aliquid adextra per primi principii voluntatem immediate causari et divinam scientiam ad illud non terminari. Patet [8] quia sicut res per Dei voluntatem et potentiam producuntur, ita scientia diriguntur, haec enim sunt aeterna fundamenta omnium creaturarum et principium primum, ut dicit Hugo, libro primo De sacramentis, parte secunda, capitulo ultimo [ac] .

20 Tertium corollarium: licet Deus Pater se solo nihil possit creare, potest tamen aliquid principiare. Prima patet quia quidquid adextra est creabile a tribus divinis suppositis est producibile. Secunda pars patet quia Pater se solo Filium principiat per modum intellectionis, ergo.

21 Ex quibus omnibus, sequitur pars affirmativa conclusionis .

[Obiectiones et responsiones]

22 Contra primam conclusionem [ad] , arguitur, quia Filius est eo Verbum quo Filius et eo Filius quo Verbum, sed Filius ut Filius divinus non dicit potentiam operativam nec artem declarativam, ergo nec Verbum, et per consequens conclusio falsa.

23 Contra secundum corollarium [ae] , si Verbum referretur ad creaturam et ad Patrem vel uno respectu seu eadem relatione vel diversis. Si secundum sequitur quod duo distincti respectus quia respectu cuiuslibet possibilis habebit distinctum relatum, quod non videtur verum. Nec primum quia respectus Verbi ad Patrem est actualis respectus, vero quem habet ad possibilia est habitualis solum, ergo.

24 Tertio, contra tertium corollarium [af] , si verbum exprimitur, etc., vel ergo aeque primo exprimitur de divina essentia, sicut de aliis intelligentibus vel secundum prius et posterius. Si primum, sequitur quo aeque primo divinus inL75v tellectus beatifice intuetur pro obiecto quaecumque intellecta sicut essentiam divinam, quod non videtur verum. Si detur secundum, sequitur quod in divinis erit prioritas et posterioritas, quod supra fuit negatum.

25 Quarto, contra sub-corollarium [ag] arguitur sic ex dicto Basili super illo verbo Ad Hebraeos primo , " portans omnia verbo virtutis suae " [ah] , ubi dicit quod " Spiritus Sanctus est verbum Filii " [ai] .

26 Contra secundam conclusionem [aj] : arguitur per Anselmum, Monologion, 40 , dicentem quod, " rem cogitare cuius memoriam habemus hoc est in mente eam dicere " . Sed in Deo sunt plura dicere, ergo plures sunt ibi termini intellectuales.

27 Secundo contra eandem et corollarium: illud est verbum interius manens quod per se et primo significatur per verbum exterius. Sed quidditas rei ut intellecta per verbum exterius significatur, ergo res intellecta est verbum interius. Sed talis res non emanat ab intelligente, ergo [9] .

28 Tertio contra tertium corollarium [ak] , intellectio formaliter est in Patre, ergo et verbum, et per consequens intelligit intellectione genita, quod est oppositum corollarii. Antecedens patet, et probatur consequentia quia quam formaliter competit amor volitioni tam formaliter competit verbum intellectioni. Sed adintra volitio non est sine amore, ergo nec intellectio sine verbo genito.

29 Contra tertiam conclusionem [al] , arguitur per Damascenum, libro primo, capitulo 2 , ubi dicit quod, " Pater est causa Filii, ergo in divinis est nomen causae concedendum " [am] .

30 Secundo, si nomen principii dicitur in divinis per respectum adextra et adintra vel ergo aeque primo vel non. Non primum quia tunc diceretur univoce adintra et adextra. Nec prius adintra quam adextra cum adintra notionaliter dicatur adextra vero essentialiter. Nec prius adextra quam adintra cum adintra dicatur aeternaliter.

31 Tertio contra corollarium responsivum, si Pater est principium verbi geniti et entis producti aut aequaliter est principium illorum aut aliter et aliter. Non aequaliter quia adextra est sic principium quod eam etiam entis procreati. Nec aliter et aliter quia tam creatura quam verbum procedunt per modum intellectus, ergo eodem modo. Consequentia tenet, et antecedens patet quia creaturae procedunt a Deo sicut artificatum ab arte, sed hoc est per modum intellectus procedere.

32 Ad primam [an] , dicitur quod Filius est ars Patris declarativa, licet non appareat in hoc nomine 'Filius'. Unde Anselmus , quando dicit, "eo Verbum quod Filius" [ao] , et econverso vult dicere quod sicut in divinis filius dicitur notionaliter, ita Verbum.

33 Ad secundam [ap] , dicitur quod eadem relatione refertur ad utrumque, non tamen sequitur quod creatura sit aeterna vel quod Verbum divinum sit verbum creaturae, sic quod creatura dicit ipsum verbum. Sed potest dici verbum creaturae, sic quia ipsa dicitur aeternaliter per ipsam. Secundo, dico et est quasi idem quod Verbum divinum non debet dici verbum creaturae active, sic quod dicat ipsum, sed bene passive eo quia creatura dicitur per ipsum.

34 Ad tertiam [aq] , dicitur quod aeque primo quia in Patre est unica ratio intelligendi et essendi, nec est ibi aliqua diversitas vel prioritas ex parte rei.

35 Ad quartam [ar] , dicitur quod Basilius et alii Graecorum doctores usi sunt nomine 'verbi' et 'imaginis' pro omni eo quod procedit in divinis, et sic Spiritus Sanctus potest dici verbum. Sed tamen proprie nomen 'verbi' dicitur solum de eo quod procedit ab intellectu, ideo Basilius sumit figurative et improprie ibi 'verbum'.

36 Ad primam contra secundam conclusionem [as] , dicitur quod non quodlibet dicere vel intelligere, large loquendo, habet termen, ut supra patuit distinctione 6 [at] . Hoc etiam tenet Scotus, libro primo, distinctio 32 [au] .

37 Ad secundam [av] , dicitur primo quod res intellecta non est verbum, sed potius aliquod productum ex intentione quia verbum relinquitur in intellectu. Secundo, dicitur quod nomina intellectum rei significant secundario.

38 Ad tertiam [aw] , negatur consequentia, et ad probationem quando dicitur, quia adintra non est volitio L76r [10] sine amore, dicitur quod, si li 'est' sit copulativa vel nota originis et non formalitatis conceditur, et sic non est contra dicta. Secundo, dico quod sumendo large 'amorem' concedi potest quod volitio est amor productus vel producens, non tamen oportet quod sit productus per illud idem suppositum quod est amor. Unde Spiritus Sanctus est amor productus, non tamen per amorem quod personaliter est Spiritus Sanctus et est quod dico volitio in divinis.

39 Et si obicitur contra corollarium et responsionem quod sequitur plures esse sapientias in divinis quia Pater est sapiens sapientia non genita et Filius sapientia genita, hic negatur consequentia quia non plus valet quam illa Deus est genitus et Deus est non genitus, ergo sunt plures dii. Patet quod haec non valet, sic nec prima.

40 Ad primam contra tertiam conclusionem [ax] , hic dicitur quod Graeci utuntur aliter hoc nomine 'causa' quam nos, ideo Damascenus loquitur ibi ad modum Graecorum.

41 Ad secundam [ay] , primo posset dici secundum Thomam Argentia [az] quod principium convenit Deo prius per comparationem et respectum adintra quam adextra quia emanatio divinarum personarum est ratio emanationis creaturarum et per consequens prior. Secundo, dicitur secundum eundem ibidem quod principium in divinis secundum respectum creaturarum intrinsece et respectu creatorum extrinsece non dicitur univoce nec aequivoce, sed analogice tum quia respectus quem habet adintra ponit aliquid reale, sed respectus adextra non semper ponit aliquid reale. Tertio, dico quod non quodlibet essentiale semper est prius quodlibet notionali.

42 Ad tertiam [ba] , dicitur quod non aequaliter nec eodem modo. Et ad probationem negatur consequentia quia, licet emanatio utriusque sit secundum intellectum, non tamen secundum eandem rationem praecise nec eodem modo. Item, posset dici quod creaturae emanant a Deo libere et per modi [11] voluntatis, Verbum vero per modum intellectus.

43 Ad primam [bb] , dicitur in oppositum quod relative Verbum dicitur. Et ad probationem bene conceditur illud assumptum, sed tamen illa non est completa et sufficiens ratio Verbi, et ideo nihil concludit. Similiter dicitur ad Augustinum quod ex scientia verbum gignitur, sed tamen non est praecisa ratio verbi.

44 Ad secundam [bc] , negatur consequentia quia non quodlibet dicere vel intelligere habet termen productum.

45 Ad tertiam [bd] , negatur consequentia. Et cum ultra arguitur quod, si esset principium per respectum adextra, etc., hoc negatur, sed tantum unum est principium producens creaturam, prout Magister docet in hac distinctione.

[Conclusiones]

46 "Praeterea considerandum est" [be] . Prima conclusio 28 distinctionis: quod 'ingenitus' relative dicitur de Patre et dicitur 'ingenitus' secundum proprietatem generationis et dicitur relative quia non dicitur secundum substantiam, quod enim relative pronunciatur non indicat substantiam. Licet ergo 'genitus' et 'ingenitus' diversum sit, non tamen indicat diversam substantiam.

47 Secunda conclusio: quod Spiritus Sanctus potest dici 'non-genitus', licet proprie non dicatur 'ingenitus' quia 'ingenitus' dicitur secundum notionem innascibilitatis et originis.

48 Tertia conclusio: quod [12] Ambrosius noluit uti isto termino ingenitus propter haereticos Arrianos. Sic etiam non oportet subticere quemdam propter calumniantum insidias.

49 Quarta conclusio: quod diversum est esse Patrem, et Filium, Spiritum Sanctum quia non ea notione Pater est Pater qua Filius est Filius vel Spiritus Sanctus est Spiritus [13] Sanctus.

50 Quinta conclusio: quod non est aliud Patrem esse et aliud Filium esse, licet aliud sit esse Patrem posito li 'patrem' a parte praedicati quia esset dicere quod aliud est quo Pater est et aliud quo Filius est, quod est omnino falsum.

51 Sexta conclusio: licet diversum sit esse Patrem et esse Filium, non tamen est diversa substantia quia haec non secundum substantiam L76v dicuntur sed secundum relationem quod tamen relatum non est accidens quia non est mutabile.

52 Septima conclusio: sicut solus Filius dicitur 'verbum' et 'imago', ita etiam solus dicitur 'sapientia', 'nata' vel 'genita'. Et in hoc quod dicitur 'nata' intelligitur notio eadem quae nominatur quando dicitur 'verbum' vel 'imago'. Cum autem dicitur 'sapientia' nominatur essentia, non quod essentia sit nata, sed intellectus est quod Filius sit genitus qui est essentia vel accipitur ibi essentia pro hypostasi. Unde sapientia nata est hypostasis genita.

53 Octava conclusio: quod 'imago' quandoque relative dicitur sicut 'verbum', et Filius quandoque essentiam significat et tunc ad se dicitur et non relative. Et secundum hoc dicit Hilarius [bf] quod homo fit ad communem imaginem Trinitatis. Et haec de distinctione.

54 "Est praeterea considerandum" [bg] . Prima conclusio distinctionis 29: quod principium in divinis dicitur relative. Pater enim est principium non de principio, Filius principium de principio, et Spiritus Sanctus principium de utroque, scilicet de Patre et Filio.

55 Secunda conclusio: quod Pater dicitur principium totius deitatis seu divinitatis, non quod sit principium essentiae divinae, sed quia est principium Filii et Spiritus Sancti in [14] quibus singulis est tota deitas seu tota essentia.

56 Tertia conclusio: quod Pater est ab aeterno principium Filii, et Pater et Filius non sunt duo principia, sed unum principium Spiritus Sancti, Pater enim non est paternitate principium Spiritus Sancti, nec Filius filiatione, sed Pater et Filius una et eadem notione sunt unum principium Spiritus Sancti, et illa notio est activa spiratio.

57 Quarta conclusio: quod licet Spiritus Sanctus sit ab aeterno seu aeternaliter, non tamen est principium ab aeterno quia non dicitur 'principium' nisi respectu creaturarum, quae non fuerunt ab aeterno.

58 Quinta conclusio: quod non solum Spiritus Sanctus est principium creaturarum, sed Pater et Filius, et hi tres non sunt tria principia, sed unum omnium creaturarum principium.

59 Sexta conclusio: quod Pater dicitur principium Filii quia genuit ipsum, et Pater et Filius sunt unum Spiritus Sancti principium quia Spiritus Sanctus ab utroque procedit.

60 Septima conclusio: sicut Pater et Filius ad creaturam [15] relative unus creator, unus dominus dicitur, sic relative ad Spiritum Sanctum unum principium sunt vel dicuntur, ad creaturam vero Pater, Filius, et Spiritus Sanctus unum principium est, sicut unus creator et unus dominus.

61 Octava conclusio: licet Filius sit principium de principio, tamen non est concedendum quod Filius habeat principium suae durationis, quamvis habeat principium originis.

62 Nona conclusio: quod Pater et Filius eadem notione seu relatione dicuntur principium Spiritus Sancti, illius autem notionis quod ibi notat principium nomen non habemus, nec est ipsa paternitas vel filiatio, sed est quaedam notio quae est Patris et Filii qua ab aeterno Pater et Filius unum principium sunt [Spiritus] Sancti. Sequitur distinctio 30.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus