Liber I, Quaestio 25

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 22, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q25

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L76v

Quaestio 25

[Circa textum]

1 "Sunt enim quaedam" [a] . Postquam Magister tractavit de notionibus aeternis personis intrinsecis, nunc incipit tractare de relationibus temporalibus et extrinsecis. Et dividitur in duas quia primo tractat de his quae de quibusdam personis dicuntur extrinsece ex tempore, secundo de his quae personis conveniunt communiter appropriate. Secunda incipit in principio 31 distinctionis ibi, " praeterea considerare oportet " [b] .

2 Prima dividitur in tres quia primo ponit de relationibus temporalibus veritatem, secundo qualiter possunt Deo communire ostendit possibilitatem, et tertio ex his solvit quamdam difficultatem. Secunda ibi " quomodo ergo obtinebimus " [c] . Tertia ibi " hic potest solvi quaestio " [d] .

3 Secunda pars L77r principalis quae est distinctio 31 dividitur in tres quia, primo ponit de aequalitate divina cum responsionibus quaestionibus, secundo ostendit similitudinarias quaestionibus fieri posse de similitudine et aequales posse dari solutiones, tertio exsequitur de his secundum duorum sanctorum opiniones et traditiones. Secunda ibi " hoc idem dicimus " [e] Tertia ibi " non est praetermittendum " [f] , etc.

[Quaestio]

4 Circa haec [1] duas distinctiones quaeritur, utrum summum independens referatur ad contingens; utrum trinum simplex invariabile referatur ad contingens seu producibile; utrum per producta possit formaliter inferre Deum ad creata vere realiter referri.

[Rationes principales]

5 Quod non Deus non dependet ab aliquo contingenti, producibile, vel producto temporaliter, igitur ad nullum talem refertur realiter. Antecedens est notum, et patet consequentia quia, quod ad aliud refertur, ab illo dependet.

6 Secundo, si sic, aut hoc esset relatione distincta a se et [2] a qualibet re absoluta, aut referretur se ipso. Primo non quia cum relatio referatur ad Deum sequitur quod relationis est relatio, et sic esset processus in infinitum in relationibus, quod est falsum. Item, sequitur quod illud quo mediante Deus referretur ad producibile esset in Deo. Consequens est falsum quia nullius accidentis Deus est subiectum. Et patet consequentia quia non-ens non potest esse subiectum accidentis. Nec secundum quia eadem ratione quaelibet res creata referretur ad aliam se ipsa, quod est falsum quia quodlibet relatum est res distincta a re absoluta.

7 Tertio, vel Deus ad ea referretur relatione temporali vel aeterna. Non primum quia tunc Deus mutaretur. Patet per Commentatorem, V Physicorum, commento 10 [g] ubi vult quod quando aliquid fit de novo relatum per mutationem alterius utrumque transmutatur per accidens seu transmutatione relativa. Nec potest dici secundum quia [3] nulla creatura fuit aeternaliter, sed realis relatio non potest esse inter duo extrema nisi sint realia positiva, ergo.

8 In oppositum, arguitur Deus ab aeterno scivit se producturum creaturam, ergo quaestio vera. Tenet consequentia quia sciens et scibile et seu scitum ad invicem referuntur. Et antecedens non est dubium quia Deus nihil incepit scire ex tempore.

[Prima conclusio]

9 Prima conclusio: licet Deus referatur ad creata ex tempore seu temporaliter, tamen quodlibet ad quod Deus refertur temporaliter referebatur ab aeterno seu aeternaliter Prima pars patet quia Deus ex tempore est creator et dominus creaturae realiter, ergo. Antecedens patet per Magistrum, distinctio 30 [h] . Et patet consequentia quia dominus refertur ad servum nec prius dominus est dominus quam sit eius servus. Secunda pars probatur quia Deus fuit aeternaliter praescius et productivus producibilium, ergo aeternaliter referebatur ad ens creabile et scibile. Consequentia patet cum creativum et creabile, sciens et scibile, sint correlativa. Sed quod sit relatio realis et non rationis tantum quia circumscripta omni operatione intellectus cuiuscumque creati stat Deum esse creantem et dominum creaturae et ipsum referri ad quodlibet producibile.

10 Primum corollarium: sicut non repugnat ens reale referri ad aliquid quod caret actuali esse, sic non repugnat non-ens posse referri ad summe necesse. Prima patet quia memoria est absentium et praeteritorum, ergo ens refertur ad non-ens. Consequentia tenet quia memoria dicitur memoria, ut patet per Augustinum, X De Trinitate, capitulo 10 [i] . Antecedens est Philosophi in De memoria et reminiscentia [j] . Confirmatur haec pars quia imago rosae existens in pariete vel in potentia memorativa aeque est imago rosae dum rosa non est sicut quando est, ergo ens refertur ad non-ens. Patet consequentia quia L77v imago inquantum imago est quid relatum. Secunda pars probatur quia ens refertur ad non-ens, igitur. Tenet consequentia quia relativa dicuntur convertentiam, et antecedens patet ex conclusione et ex probatione primae partis eius.

11 Secundum corollarium: licet sit impossibile [4] creata entia existentia non habere dependentia, tamen non quodlibet terminans dependentiam alicuius rei est ens reale per existentiam. Prima patet quia implicat [contradictionem] aliquod creatum esse et ipsum non dependere a Deo quia sequitur ipsum esse et non esse. Secunda pars probatur sumendo 'dependentiam' pro quacumque habitudine unius rei ad aliam quia non-ens terminat entis dependentiam relativam, ut patet per dicta.

12 Tertium corollarium: licet pater, ut pater, et dominus, ut dominus, non possit referri nisi ad aliquam essentiam, prout dicunt relationem actualem et non habitualem, tamen aliqua sunt relativa, quibus repugnat referri ad ens reale seu ad aliquam existentem substantiam. Prima pars est determinatio Augustini VII De Trinitate. [k] Primo quia nihil est pater nisi habeat filium, nec dominus nisi habeat servum. Secunda pars patet quia factivum seu productivum non refertur proprie ad aliquod existens ens reale, sed ad illud quod non est et potest esse vel quod est producibile. Nota hic tenet Gregorius [l] quod divina res est absoluta relativa aliquo modo.

[Secunda conclusio]

13 Secunda conclusio: licet quaelibet relatio reperibilis inter entia creata sit ab omni re absoluta aliqualiter realiter distincta, nulla tamen talis relatio absque re absoluta potest esse distincte intellecta. Prima pars probatur quia relatio realis et res absoluta seu relatum et absolutum, ut sic reponuntur in diversis praedicamentis realiter, cum differant non solum numero et specie sed etiam genere, ergo. Antecedens probatur quia relatio est praedicamentum distinctum ab alio a se. Secunda pars probatur quia, si relatio patris ad filium posset concipi sine quacumque re absoluta distincte, sequitur quod aliquis posset distincte se scire aliquid esse patrem et nescire ipsum habere filium. Item, posset scire Sortem esse similem et ignorare an alicui sit similis, immo nesciret Sortem, cum Sortes sit res absoluta. Sed ista non sunt concedenda, igitur.

14 Primum corollarium: quod quilibet creatorum realis relatus est ab utroque termino realiter distinctus. Patet quia fundamentum seu terminus relationis est res absoluta, ut sic.

15 Secundum corollarium: non quaelibet res ad aliam relata a sua relatione est res realiter distincta. Patet quia tunc sequeretur quod in relationibus relationum esset procedere in infinitum, ut superius sint argutum. Consequentia patet quia omnis relatio habet habitudinem aliquam ad aliud, et tunc quaeritur vel talis relatio refertur se ipsa vel alia. Si primum, habetur intentum. Si secundum, quaeretur de illo per quid referretur, sicut prius, et sequitur consequens illatum quod erit processus sine fine.

16 Tertium corollarium: eadem relatione reali quis potest ad plura referri quia aliter sequeretur quod essent tot paternitates in patre uno quot ipse haberet filios. Consequens est falsum, et consequentia patet.

[Tertia conclusio]

17 Tertia conclusio: quod relatio entis increati ad ens creatum non est prior relatione entis creati ad ens increatum. Probatur quia aeque primo creatura refertur ad Deum et Deus ad creaturam. Probo quia ab aeterno creatura producibilis referebatur ad Deum, ut patet per primam conclusionem [m] .

18 Primum corollarium: non quodlibet ad aliud relatum est ad illud finaliter ordinatum. Patet quia Deus realiter refertur ad creaturam, et tamen Deus finaliter non ordinatur ad ipsam, sed potius econverso creatura ad ipsum.

19 Secundum corollarium: stat aliquid nova relatione ad aliud referri et nihil novi relato conferri seu ipsum relatum in nullo mutari. Patet L78r quia creator ex tempore refertur ad creaturam existentem, sed creator non est alicuius novitatis vel accidentis susceptibilis intrinsece, ergo.

20 Tertium corollarium: non stat quamlibet relationem accidens esse et ipsam cuilibet relativorum formaliter inesse. Patet quia si quaelibet relatio esset accidens inhaerens formaliter cuilibet relativorum sequitur quod in Deo esset accidens quod est falsum. Et consequentia patet cum realiter referatur ad creata ut patet per dicta.

21 Ex dictis patet quod, licet illud quo Deus se habet ad creata relative non dependeat ex solo opere intellectus, scilicet effective, tamen illud non est ponendum esse in Deo subiective vel inhaesive. Prima pars patet quia, nullo creato intellectu existente, adhuc Deus se haberet ad lignum relative. Secunda pars patet quia quidquid est in Deo est Deus. Ex omnibus sequitur pars affirmativa quaestionis.

[Obiectiones et responsiones]

22 Contra primam conclusionem [n] : Deus est extra ordinem creaturae nec ordinatur ad ipsam, ergo nec ad eam refertur realiter. Patet consequentia quoniam quae realiter adinvicem referuntur, illa videntur esse eiusdem ordinis.

23 Secundo, sequeretur quod Deus non esset summe simplex. Probo, quia si realiter referetur, sequitur quod in ipso sit aliqua realitas quae necessario coexigat ad suum esse alterum terminum.

24 Tertio, contra hoc est Magister in hac distinctione , dicens, " appellatio, qua creatura [relative] dicitur ad creatorem, relativa est et relationem notat, quae est in creatura. Appellatio vero illa, qua creator relative dicitur ad creaturam, [5] relativa quidem est, sed non notat relationem, quae sit in creatore " [o] .

25 Quarto contra primum corollarium [p] , omne quod refertur est [6] , sed nullum non-ens est, igitur. Maior patet quia relativa haec ipsa quot sunt, ut patet in Praedicamentis [q] , sed quod non est, non est hoc ipsum, quod est nec sui nec alterius.

26 Quinto, omne quod est aliud est aliquid et ens, sed omnis terminus relationis realis est aliud a relativo, ergo quodlibet tale est ens. Minor patet quia relativum est id quod alterius est.

27 Sexto contra secundum corollarium [r] , sequeretur quod a non-ente dependeret aliquod ens. Probatio quia quaelibet relatio est dependentia quaedam in aliud.

28 Contra secundam conclusionem [s] , si relatio in creatura esset res distincta ab associata, sequitur quod Deus posset facere creaturam esse sine dependentia. Consequens est falsum. Probatio consequentiae quia Deus potest absolvere subiectum a quocumque accidente realiter distincto ab ipso cum ponit accidens separare a subiecto a quo distinguitur realiter.

29 Secundo, quaeritur a quo talis dependentia causatur effective aut a fundamento vel non. Si sic, cum Deus possit suspendere omnem actionem creaturae, sequitur quod fundamentum esse poterit sine tali dependentia, quod repugnat dictis. Si non a creatura causatur sed a Deo, sequitur idem consequens quia Deus causando effectum priorem non necessitatur producere posteriorem ab illo priori realiter distinctum.

30 Tertio, eadem productione producitur creatura et eius dependentia, ergo. Tenet consequentia quia eadem productio non potest terminari ad diversas res realiter distinctas. Antecedens probatur quia, si producuntur diversis productionibus, sequitur quod prima posset esse sine secunda, et sic creatura esset sine dependentia.

31 Quarto, creatura dependet a Deo circumscripto omni eo quod non est ipsa, ergo. Tenet consequentia. Antecedens probatur quia posita una sola creatura et circumscripto omni eo quod non est ipsa, adhuc talis est effectus Dei. Secundo, probatur antecedens quia, si creatura dependeret per aliud a se, sequitur quod non dependeret simpliciter sed tantum secundum quid. Patet consequentia quia quod per aliud dependet solum dependet secundum quid. Tertio, idem antecedens probatur quia, si lapis dependeret a se distincta dependentia, L78v sequeretur quod dependentia lapidis quae se ipsa dependet magis dependeret a Deo quam lapis. Consequens est falsum quia utrumque dependet causaliter. Consequentia probatur quia quod dependet se ipso dependet primo et principaliter, quod autem dependet alio non dependet primo, sed ex consequenti.

32 Quinto, contra secundam partem eiusdem conclusionis effectus potest intelligi sine causa, ergo relatio sine quacumque re absoluta. Tenet consequentia quia non plus dependent intellectio unius rei disparatae ab alia distincta quam intellectio effectus ab intellectione causae suae. Antecedens patet quia aliquis potest scire aliquem esse patrem et nescire an filium habeat, et econverso aliquis potest scire Sortem esse Filium et ignorare an habet Patrem.

33 Contra tertiam conclusionem [t] sunt tres rationes factae in oppositum, aliter tamen contra eam arguitur, sicut se habet fundamentum ad fundamentum [7] , sic relatio ad relationem, sed Deus prior est creatura, ergo relatio Dei ad creaturam est prior relatione creaturae ad Deum. Item, relatio Dei ad creaturam est rationis tantum, ergo posterior relatione creaturae ad Deum. Patet consequentia quia omnis relatio realis praecedit relationem rationis.

34 Ad primam [u] , negatur consequentia quia similiter probaretur quod creatura non referretur ad ipsum Deum, cum non sit eiusdem ordinis cum Deo.

35 Ad secundam [v] , negatur consequentia, et similiter eius probatio. Secundo, dico quod non quaelibet relatio exigit ad suum esse quod eius terminus sit in rerum natura existens.

36 Ad verba Magistri [w] dicitur quod intendit quod, cum Deus refertur ad creaturam de novo, nulla novitas vel mutatio est in eo, sed solum in creatura, propter quam mutationem, et ad Deum ipsa et ad ipsam Deus noviter refertur.

37 Ad quartam [x] , negatur maior, et ad probationem dicitur quod isti termini aliquid aliud sumuntur quandoque pro his quae non sunt entitates reales nec existunt, et sic conceditur quod relativa dicuntur esse aliorum generaliter et communissime sumendo istum terminum 'aliorum' prout dicitur tam de existentibus quam non-existentibus.

39 Ad sextam [z] , negatur consequentia, et ad probationem dicitur quod non quaelibet relatio proprie est dependentia quia tunc pater dependeret a filio, et filius a patre, immo quaelibet persona dependeret ab alia, cum quaelibet referatur ad aliam, quod non est dicendum. Item, dominus non dependet a servo, nec causa a creato, licet nullus possit esse dominus nisi servus sit, nec causa nisi causatum sit.

40 Ad primam contra secundam conclusionem [aa] , negatur consequentia quia relatio non est nisi habitudo fundamenti ad terminum. Ad probationem dicitur quod, licet Deus posset separare accidens relativum a suo subiecto, non tamen sequitur quod possit facere creaturam independentem quia implicat [contradictionem].

41 Ad secundam [ab] , dicitur quod talis dependentia per accidens a Deo producitur quia ad productionem necessario ponitur talis relatus dependentiae. Et ad probationem, quia tunc Deus necessitaretur etc., dicitur quod Deus non simpliciter necessitatur aliquid producere adextra, sed secundum quid et ex suppositione alterius rei productae. Et illa vocatur necessitas conditionata vel ex supposito.

42 Ad tertiam [ac] , negatur consequentia quia, licet eadem actione producantur, tamen creatura producitur per se, sed dependentia per accidens.

43 Ad quartam [ad] , dicitur quod aliquid dependere ab alio potest esse dupliciter, scilicet formaliter vel fundamentaliter. Primo modo dicitur quod creatura non dependet se ipsa formaliter a Deo circumscripto omni alio. Secundo modo vero creatura se ipsa dependet quolibet alio secluso. Modo L79r hic loquimur de dependentia formali relativa, et ideo negatur antecedens.

44 Ad primam probationem, dicitur quod casus est impossibilis. Secundo, dicitur quod, si admitteretur, tunc illa creatura dependeret fundamentaliter et non formaliter.

45 Ad secundam probationem, negatur consequentia quia talis se ipsa dependet fundamentaliter simpliciter.

46 Ad tertiam probationem [ae] , similiter negatur consequentia quia, licet dependentia se ipsa dependeat formaliter a Deo, tamen lapis se ipso dependet fundamentaliter.

47 Ad quintam principalem [8] [af] , dicitur quod, si antecedens intelligitur de intellectione distincta et perfecta, ipsum negatur. Si de confusa, conceditur, sed sic ratio non facit contra conclusionem.

48 Secundo, dicitur, concesso antecedente, negando consequentiam quia, qui distincte cognoscit unum relativorum, cognoscit reliquum quia esse relationis et relati est esse ad aliud, esse vero lapidis non est esse ad aliud, sed ad se, licet esse effectus, ut effectus est, sit ad aliud, et sic non potest intelligi sine intellectione, etc.

49 Ad primam in oppositum [ag] , negatur consequentia quia, licet Deus non ponit esse creaturus quin aliquid sit creabilem, tamen, proprie loquendo de dependentia, Deus a nullo dependet.

50 Ad secundam [ah] , dicitur secundum Gregorium [ai] quod relatio Dei est Deus, sed aliter dicit Alphonsus [aj] .

51 Ad tertiam [ak] , dicitur, quod Deum referri relatione aeterna, potest intelligi dupliciter. Primo modo sic, quod res, quae relatio [9] est, aeterna sit et sit Deus, ita quod Deus ad omnem rem refertur relatione aeterna quia se ipso. Secundo modo, relatione aeterna, id est, aeternaliter refertur, et temporali, id est, temporaliter refertur ex tempore vel postquam non taliter referebatur. Sic dicitur quod Deus refertur aeternaliter ad aliqua quae non erant eo quia ipse praecognoscebat ipsa et ad aliqua temporaliter refertur inquantum est eorum creator et dominus quia, licet illud fuerit, tamen non fuit dominum. Et ad probationem, quia si temporaliter, tunc sequitur mutatio in Deo. Negatur consequentia sumendo 'mutationem' proprie. Et ad Commentatorem, dicitur quod aliquid transmutari potest dupliciter intelligi. Primo modo proprie et stricte, et sic illud transmutatur relative quod movetur secundum illam rem secundum quam est relatum, sicut si Sortes efficeretur magis similis Platoni albo per intentionem albedinis in Sorte, Sortes proprie transmutaretur. Alio modo improprie et large, et sic nunc omne quod refertur ad quod ante non referebatur potest dici transmutari relative. Et sic loquitur Commentator exemplum in columna quae per solam mutationem Sortis potest esse Sorti dextera nunc quae prius fuit sinistra. Nota quod Gregorius tenet quod omnis entitas est absoluta et relativa et quod nulla relatio est res distincta ab omni re absoluta, contra opinionem Alphonsi. Vide Gregorium circa distinctionem 28 et sequentes [al] .

[Conclusiones]

52 " Sunt enim quaedam " [am] . Prima conclusio distinctionis 30: quod quaedam nomina ex tempore de Deo dicuntur eique temporaliter conveniunt sine sui mutatione et relative dicuntur secundum accidens, non quod accidat Deo, sed accidit creaturis, sicut 'creator', 'dominus', 'refugium', etc.

53 Secunda conclusio: licet Deus ex tempore non ceperit esse dominus temporis, tamen Deus cepit esse dominus temporis. Prima patet quia [10] tempus non cepit ex tempore quia li 'ex' dicit ordinem et praesupponit tempus, et sic tempus fuisset antequam cepisset esse. Secunda pars probatur quia non semper fuit tempus.

54 Tertia conclusio: quaedam dicuntur de Deo temporaliter et relative ad creaturas sine mutatione divinitatis, sed non sine mutatione creaturae et sic accidens est in creatura non in creatore.

55 Quarta conclusio: quod appellatio qua creatura relative dicitur ad creatorem relativa est, L79v et relationem notat quae est in ipsa creatura.

56 Quinta conclusio: appellatio qua creator relative dicitur ad creaturam relativa est, sed nullam relationem notat quae sit in creatore.

57 Sexta conclusio: quod cum dicimus Spiritum Sanctum datum vel donatum relative dicitur ad dantem et ad illum cui donatur, tamen non dicimus Spiritum Sanctum referri ad se, licet a se detur.

58 "Praeterea considerare" [an] etc. Prima conclusio distinctionis 31 quod nihil sibi ipsi dicitur simile aut aequale tres autem divinae personae dicuntur aequales sibi invicem et similes [11] relative quia aequalitas vel similitudo tantum est appellatio relativa sed non relatio.

59 Secunda conclusio: Pater, Filius, et Spiritus Sanctus dicuntur aequales et similes, non secundum proprietates relativas, [sed] secundum unitatem essentiae, Filius tamen non est Patri aequalis ex eo quod filius, sed secundum illud quod ad se dicitur, id est substantiam et virtutem et naturam, aequalitas enim est virtutis identitas.

60 Tertia conclusio: quod secundum aliquos nomine aequalitatis vel similitudinis non ponitur aliquid, sed removetur, ita quod Pater ideo dicitur Filio aequalis quia non est maior nec minor Patre, et hoc propter essentiae unitatem. Similiter dicitur similis quia non est diversus nec alienus nec in aliquo dissimilis, et hoc propter essentiae simplicitatem. Et sic aequalitas in divinis non ponit aliquam rem sed solum dicitur secundum rationem vel remotionem.

61 Quarta conclusio: quod secundum Hilarium, aequalitas Patri appropriatur qui a nullo est, Filium vero vocat imaginem, cui attribuit speciem seu pulcritudinem propter perfectam Patris repraesentationem, Spiritum vero Sanctum vocat munus eo quod est donum Patris et Filii, cui attribuit usum quia ab ipso ad nostram utilitatem omnia dona nobis infunduntur.

62 Quinta conclusio: quod aeternitas et species seu pulcritudo et usus seu dilectio non proprietates personarum distinguunt, sed hypostases ostendunt, et ideo appropiate de eis dicuntur.

63 Sexta conclusio: quod imago, quae est Filius, coaequatur Patri, non autem Filio quia quod Filius sit aequalis Patri hoc Filius habet a Patre, Pater autem non habet a Filio quod sit ei aequalis.

64 Septima conclusio: quod secundum Augustinum Patri appropriatur unitas quia, sicut unitas non habet principium a quo sit sed est aliorum principium, sic Pater est sine principio et est aliarum personarum principium Filio, vero appropriatur aequalitas quia in eo primo invenitur in divinis aequalitas, Spiritui Sancto autem appropriatur utriusque concordia quia procedit a Patre et Filio ut amor et dilectio.

65 Octava conclusio: quod Pater, Filius, et Spiritus Sanctus recte dicuntur esse unum et unus Deus, sed non debent dici unius.

66 Nona conclusio: quod quando veritas dicit "ego et pater unum sumus" [ao] , in hoc quod dicit 'unum' excludit errorem Arrii qui tres personas nolebat esse unius eiusdemque substantiae; in hoc quod dicit 'sumus' excludit haeresim Sabelii qui trinitatem ponebat nominem tantum sine subsistentia personarum.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus