Liber I, Quaestio 26

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 22, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q26

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L79v

Quaestio 26

[Circa textum]

1 "Hic oritur quaestio" [a] . Ista est 32 distinctio in qua, p ostquam Magister determinavit de personarum divinarum appropriationibus, nunc circa eas movet quaestiones cum motivis et solutionibus. Et dividitur in duas quia primo tractat illas quaestiones de quibusdam appropriatis cum earum solutionibus, secundo determinat de ipsis proprietatibus et earum operationibus. Secunda ibi in principio 33 distinctionis " Post supradicta " [b] .

2 Prima in tres dividitur quia primo movet quaestionem de appropriato ipsius Filii, secundo de appropriato Spiritus Sancti, tertio comparat unum alteri. Secunda ibi " praeterea diligenter " [c] . Tertia ibi " praeterea diligenter notandum " [d] .

3 Secunda pars principalis, quae est distinctio 33, dividitur in tres quia primo personarum et proprietatum comparationem ponit, secundo obiectionem L80r recitat et solvit, tertio ex dictis suis quamdam difficilem quaestionem ostendit. Secunda ibi " hoc autem aliqui " [e] . Tertia ibi " sed forte quaeres " [f] . Et haec sit divisio in generali lectionis.

[Quaestio]

4 Utrum Patris et Filii amor seu nexus indissolubilis sit quo ab eis omnis res diligitur vel est diligibilis.

[Rationes principales]

5 Quia non quia tunc sequeretur quod quaelibet res infinite diligeretur. Consequens est falsum. Patet consequentia quia quaelibet res infinito amore diligeretur.

6 Secundo, sequeretur quod quaelibet res semper uniformiter diligeretur et numquam posset non diligi. Consequens est falsum quia tunc Deus aeque diligeret peccantem et non-peccantem. Et consequentia probatur quia quod diligitur indissolubili nexu amoris illud non potest non diligi.

7 Tertio, si Pater diligeret dilectione spirata, sequitur quod saperet sapientia genita. Consequens est contra Augustinum VII, De Trinitate [g] . Et patet consequentia a simili quia non minus pater est sapiens quam diligens.

8 In oppositum est Magister, in hac distinctione 32 [h] , et supra distinctione 14 [i] .

[Prima conclusio]

9 Prima conclusio: creatura quaelibet rationalis diligatur immenso amore, tamen nullum creatum est immense diligibile intrinseco valore. Prima patet quia Pater et Filius omnem creaturam diligunt Spiritu Sancto ergo immenso amore. Tenet consequentia, et antecedens est Magistri 32 [j] et 14 distinctionibus [k] . Secunda pars probatur quia quodlibet creatum est finiti valoris intrinsece, ergo ex sui valoris intrinseca ratione est finite diligibile.

10 Primum corollarium: quodlibet creatum in infinitum maiori amore diligitur quam sit eius valor intrinsecus quo in specie reponitur. Patet quia immenso amore diligitur et valore finitae perfectionis intrinsece in specie reponitur.

11 Secundum corollarium: non praecise penes valorem boni optati aut collati debet amor seu dilectio mensurari. Patet quia Deus amore eodem omnia diligit, et tamen non omnibus aequale bonum confert.

12 Tertium corollarium: licet Deus omnia eodem amore diligat creata, tamen secundum magis et minus sunt ab eo dilecta. Patet quia alias non plus diligeret virginem quam daemonem quod est condemnatum Parisius [l] .

Secunda conclusio

13 Secunda conclusio: licet Pater et Filius omnia diligant eodem amore spirato et nexu indissolubili, tamen mere contingenter et libere diligunt et amorem conferunt cuilibet creato diligibili. Patet prima quia Pater et Filius omnia diligunt Spiritu Sancto qui est amor spiratus a Patre et Filio et eorum nexus indissolubilis. Secunda patet quia tres divinae personae agunt adextra mere contingenter et libere.

14 Primum corollarium: stat aliquid diligi amore infinito et nexu indissolubili et illud dilectum quandoque posse non diligi. Patet quia quodlibet creatum Deus potest adnihilare, et tamen diligere, et tamen quodlibet tale diligitur Spiritu Sancto, qui est vinculum Patris et Filii amorosum et nexus indissolubilis, ergo.

15 Secundum corollarium: stat ab aliquo Deum clare videri et a tali vidente Deum non amari. Patet tum quia Deus non necessitatur ad concausandam dilectionem vel diligere in aliquo propter aliud distinctum ab ipso, tum secundo quia talis videns Deum posset apprehendere Deum sub ratione punitoris et afflictoris sui, et in hoc habere displicentiam et odium, sicut faciunt dampnati.

16 Tertium corollarium: licet Deus in casu plus diligat peccantem quam certum amantem, tamen non minori sed aequali amore diligit tam amantem quam peccantem. Prima pars patet quia in casu peccans L80v venialiter est in maiori gratia quam alius carens venialibus. Confirmatur quia stat peccantem esse praedestinatum et existentem sine peccato esse praescitum. Sed omnem praedestinatum Deus plus diligit quam praescitum quia ei proponit vitam dare aeternam.

[Tertio conclusio]

17 Tertia conclusio: licet Pater Spiritu Sancto sit omnia diligibilia diligens, tamen Pater non est verbo aeterno seu sapientia genita sapiens. Prima patet per dicta. Secunda probatur quia Pater est illo sapiens quo intelligit, sed Pater intelligit se ipso et non Filio, ergo.

18 Primum corollarium: non sequitur Pater est sapiens sapientia ingenita et Filius sapientia genita, igitur plures sunt sapientiae in divina essentia, nec ex hoc sapientia Patris est alia a Filii vel Spiritus Sancti sapientia. Patet quia, si consequentia valeret, a simili sequeretur quod Deus genitus non esset Deus ingenitus, ergo sunt plures dii, quae tamen consequentia nihil valet sicut, nec ista Deus Pater non est Deus genitus seu Filius, ergo sunt plures dii.

19 Secundum corollarium: licet Pater sit sapiens sapientia ingenita et Filius sapientia genita, tamen in divinis est unica sapientia a catholico confitenda.

20 Tertium corollarium est affirmativa pars quaestionis.

[Obiectiones et responsiones]

21 Contra primam conclusionem [m] , sequeretur quod Deus non plus diligeret praedestinatum quam praescitum probo nec plus virginem quam damnatum quia immensa dilectio non potest esse maior et minor in eodem.

22 Secundo, sequeretur quod creaturae dilectio esset necessaria. Consequens est falsum quia tunc creatura esset necessario dilecta, quod conclusioni secundae repugnat. Et patet consequentia prima quia tanta necessitate creatura diligitur quanta necessitate est dilectio creaturae.

23 Tertio, Pater et Filius non sunt Spiritu Sancto, ergo nec diligunt Spiritu Sancto. Antecedens patet, sed probatur consequentia quoniam secundum Augustinum, VII De Trinitate, capitulo 5 [n] , si Pater esset sapiens sapientia genita, Pater esset Filius, ergo a simili, si Pater et Filius diligunt amore spirato, sequitur quod sunt Spiritu Sancto quia idem est eis esse quod diligere.

24 Contra secundam conclusionem [o] et corollaria Deus diligit se spiritu amore qui est fruitio et nos amore qui est usus, ergo. Tenet consequentia quia diligere aliquid propter se et aliquid propter aliud non videtur idem diligere vel idem amore. Sed antecedens patet prima distinctione huius primi [p] , ubi ostenditur quod Deus utitur nobis et fruitur se.

25 Secundo contra tertium corollarium [q] , si sic, hoc esset quia peccans venialiter esset in maiori gratia. Sed hoc non quia impossibile est aliquem esse in gratia et peccare venialiter. Probo quia termini illorum sunt incompossibiles, ergo et illi motus. Tenet consequentia quia, si termini illorum motuum non sint compossibiles, nec illi motus. Et antecedens patet quia motus meritoriae operationis est gloria, terminus vero peccati venialis est poena et miseria, saltim sensus. Sed illa non sunt compossibilia in eodem, immo sequitur quod nullus propter veniale retardaretur a sua beatitudine, quod est falsum.

26 Contra idem [r] , tertio facilius est mereri remissionem peccati venialis quam mereri vitam aeternam, ergo merens vitam aeternam meretur remissionem peccati venialis. Tenet consequentia quia quod potest mereri maius potest minus, et per consequens aeque cito meretur remissionem venialis sicut committeret veniale.

27 Quarto, sequeretur quod omnis gratia compateretur se cum omne veniale. Consequens est falsum de caritate Christi et beatorum. Et consequentia patet quia gratiae beatorum et viatorum non differunt specie.

28 Quinto, sequeretur quod gratia in eodem simul augeretur et minueretur. Consequens est impossibile. Patet consequentia quia auctus meritorius auget eam et veniale minuit.

29 Sexto, veniale peccatum est infinitum malum ergo non stat cum gratia. Tenet consequentia, et antecedens probatur quia coniungens peccatum L81r veniale cum merito vitae aeternae aut facit quod actus est minus meritorius quam alias esset si non coniungeretur aut non. Si non, contra quia sic peccans aliquod cum Deo amat non propter Deum, et per consequens Deum minus amat. Tenet consequentia per Augustinum, 10 Confessionum , dicentem " minus te qui tecum aliquid amat " [s] etc. Si sic, ergo tollit aliquem gradum gloriae aeternae, et per consequens est malum aliquod quantum est bonum quod aufert.

30 Contra tertiam conclusionem [t] , essentia divina nullo modo producitur, ergo nec amor, et per consequens Pater non diligit amore producto. Tenet consequentia prima quia essentia et Dei amor in divinis sunt idem secundum rem et rationem.

31 Secundo, sequitur quod in divinis sunt duae sapientiae et duo amores. Patet quia personalis et essentialis.

32 Tertio, sequitur contra secundum corollarium [u] in divinis est sapientia genita et ingenita, sed nulla vita sapientia est genita et ingentia, ergo.

33 Ad primam [v] , Iohannes de Rippa concederet antecedens de dilectione intellectiva, sed quia hoc est prohibitum, ideo dico aliter negando consequentiam quia diligere creaturam cognoscat aliquid quod non cognoscatur in diligere simpliciter. Ideo non sequitur, Deus diligit adextra dilectione quae est immensa, ergo diligit creaturam immense.

34 Ad secundam [w] , conceditur consequens, et negatur consequentia secunda, et ad probationem dicitur quod tanta necessitate diligitur creatura quanta necessitate dilectio qua diligitur creatura est dilectio creaturae non quanta necessitate est dilectio simpliciter. Modo Spiritus Sanctus contingenter est dilectio creaturae sumendo pro dilectione 'connexa', tamen Spiritus Sanctus est necessario dilectio. Licet ergo non possit non esse dilectio, potest tamen non esse dilectio creaturae.

35 Ad tertiam [x] , negatur consequentia quia, licet in Deo esse et diligere sint idem realiter, differunt tamen ratione et habitudine et aliquid, ideo conceditur de uno quod non de alio.

36 Secundo, dicitur quod Pater et Filius non diligunt Spiritu Sancto tamquam forma quae eis sit ratio et principium diligendi, sed diligunt Spiritu Sancto tamquam producto termino, nec ille ablativus proprie causaliter tenetur.

37 Ad primam contra secundam conclusionem [y] , negatur consequentia sumendo consequens pro amore incomplexo quia eodem amore qui est Spiritus Sanctus fruitur se et utitur nobis ad utilitatem nostram non suam, ut dicit Magister [z] .

38 Secundo, posset dici quod, si sumitur 'amor' pro actu quo nos diligit, ad hoc dicitur quod eodem actu omnia diligit se et nos, sed tamen illo actu plus se quam nos diligit quia maius bonum sibi vult quam nobis, et plus diligit unam creaturam quam aliam.

39 Ad secundam [aa] , conceditur consequens, et ad probationem conceditur quod termini motuum, 'cupiditatis' et 'caritatis', sunt compossibiles sumendo pro termino 'cupiditatis' venialem poenam sensus seclusa mortale culpa. Loquendo etiam de potentia Dei absoluta quia de facto in anima Christi simul fuerunt gloria et sensus poena afflictiva, ergo illa sibi mutuo non videntur repugnantia.

40 Secundo, posset dici quod de lege communi illi duo termini sunt incompossibiles, scilicet 'gloria' et 'poena', sed terminum motus cupiditatis venialis pro peccato veniali, ut est infintio omne. Sic conceditur quod illud est compossibile cum gratia quae videtur esse terminus actus boni quia per ipsum augetur, non tamen est compossibile cum gloria.

41 Ad tertiam [ab] , negatur consequentia quia, licet facilius sit homini datae denarium quam florenus, tamen non quilibet potens L81v florenum potest dare denarium quia aliquis habet florenum qui nullum habet denarium.

42 Secundo, posset negari antecedens. Et cum dicitur, quod minus bonum, etc., ergo, negatur consequentia quia minus bonum saepe cum maiori difficultate acquiritur quam maius bonum. Nam non sequitur sortes potest generare hominem, ergo equum, et tamen homo est perfectior omni equo.

43 Item, secundum Magistrum, distinctione 14 quarti [ac] in purgatorio remittuntur venialia, ubi tamen nullus meretur vitam aeternam, licet mereatur aliquis eius accelerationem, ex quo videtur quod non est facilius, etc.

44 Ad quartam [ad] , posset negari consequentia maxime in lege ordinata quia in patria gloria, quae est gratia consummata quae est cupiditati in permixta, conpatitur secum aliquid gradum cupiditatis. Etiam ad probationem posset dici quod gratia beatorum et viatoris essent alterius speciei. Aliter posset dici quodlibet sit eiusdem speciei, tamen propter aliquas circumstantias gratia beatorum non compatitur secum cupiditatem quam gratia [1] viatoris secum compatitur. Sed posset instari quia quidquid repugnat uni individuo alicuius speciei, repugnat omni individuo illius speciei. Etiam dicit sicut vis. Nota quod Hugolinus, distinctione 43, quarti, quaestione 2 [ae] , dicit quod iustitia patriae est alterius speciei habitus a iustitia viae. Est verum medium quo probat quod Deus praemiat ultra condignum.

45 Ad quintam [af] , dicitur quod gratiam minui potest intelligi dupliciter. Uno modo large et interpretive, scilicet quia gratia est minor quam esset si non esset veniale peccatum coniunctum, et sic potest dici concedendo consequens quia sic intenditur gratia realiter et remittitur illo modo per accidens et [2] interpretive. Alio modo dicitur gratiam minui realiter et proprie, et sic negatur consequens et consequentia quia, licet gratia propter veniale sit minor quam esset si talis non peccaret venialiter, tamen gratia in se non remittitur proprie.

46 Ad sextam [ag] , negatur antecedens, et ad probationem negatur ultima consequentia tum quia non proprie sed solum interpretive tollit illam portionem praemii, tum secundo quia sic probaretur quod obmissio consilii esset peccatum quia, si non obmitteretur consilium, daretur praemium aeternum facienti quod non dabitur obmitenti.

47 Secundo, posset dici quod veniale gratiam remittit ad tempus, sed cum veniale fuerit remissum redibit gradus seu latitudo gratiae quam operans habuisset si non peccasset venialiter, et sic non bonum aeternum tollit aeternaliter sed solum temporaliter.

48 Ad primam contra tertiam conclusionem [ah] , negatur consequentia, et ad probationem dicitur quod amor productus differt ab essentia solum secundum rationem quia persona in sua ratione formali in se includit relativam proprietatem quam non includit essentia, cum essentia secundum suam essentialem rationem dicatur ad se, persona vero seu proprietas relativa dicitur relative.

49 Ad secundam [ai] , negatur consequentia quia similiter probaretur deos esse duos, dicitur ergo quod amor personalis non differt ab amore essentiali realiter, sed solum secundum rationem.

50 Secundo, dico quod, licet proprietas et non essentia producitur in divinis, tamen totus Filius est genitus et productus, et per consequens personaliter 'sapientia' sumpta potest dici genita, et similiter potest de amore dici.

51 Ad tertiam [aj] , negatur minor quia 'lux', 'veritas', 'sapientia', 'Deus' et similia nomina quandoque sumuntur L82r essentialiter quandoque personaliter et illa tantum in singulari et non in plurali aliter a simili probaretur pluralitas deorum quia in divinis est Deus genitus, sed nullus unicus est genitus et ingenitus, ergo etc. Patet quod ratio non valet.

52 Ad primam in oppositum , negatur consequentia, nec sequitur infinito amore incomplexo diligitur, ergo infinite diligitur.

53 Ad secundam , negatur consequentia, et ad probationem negatur antecedens, sed oportet quod illa dilectio sit indissolubiliter, dilectio illius creaturae quae diligitur, quod non est verum quia, licet Spiritus Sanctus sit Patris et Filii indissolubilis amor sic quod non potest non esse amor utriusque, tamen Spiritus Sanctus potest non esse amor creaturae.

54 Ad tertiam , negatur consequentia quia 'sapere' significat motum animae ad res, 'diligere' vero significat motum rei ad animam. Vide Thomam de Argentina, distinctione 32 .

[Conclusiones]

55 " Hic oritur quaestio " [ak] . Prima conclusio distinctionis 32: quod Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto et conservant unitatem sua essentia et suo dono, quod est Spiritus Sanctus.

56 Secunda conclusio: quod Filius dicitur [3] sapientia Patris quia est sapientia de Patre qui est sapientia, tamen Pater non est sapiens sapientia quam ipse genuit quia cum ibi sit idem esse et sapere, sequitur quod Pater esset a Filio, non Filius a Patre, quod est falsum, licet Augustinus, 83 questiones, quaestione 23 , dicens quod " Pater est sapiens sapientia genita " [al] . Ipse postea illud correxit et retractavit libro Retractationum [am] .

57 Tertia conclusio: quod sicut Pater est Deus ingenitus et Filius Deus genitus, et Deus genitus non est Deus ingenitus, non ideo tamen aliud est Deus [4] Pater alius Deus Filius, sed uterque unus solus Deus, ita sapientia genita non est sapientia ingenita, sed alia est sapientia genita, alia sapientia ingenita, non alia sapientia, sed una eademque sapientia.

58 Quarta conclusio: quod Filius est sapiens se ipso vel per se ipsum, id est sui natura vel essentia, non tamen sapiens est a se ipso vel de se ipso, sed a Patre.

59 Quinta conclusio: quod secundum aliquos, sicut Filius per se agit sed non a se, ita Filius debet dici sapiens per se sed non a se, et similiter debet dici Deus per se sed non a se vel de se.

60 Sexta conclusio: quod tantum est una sapientia Patris, sed non uno modo dicitur, nam sapientia Patris dicitur illa quam genuit et sapientia Patris dicitur illa qua sapiens est, una tamen est sapientia Patris quia eadem persona Patris, quae intelligitur cum dicitur sapientia ingenita, et persona Filii, quae significatur cum dicitur sapientia genita, est una eademque sapientia et essentia quae communis est tribus personis.

61 Septima conclusio: quod sicut in Trinitate dilectio est quae est Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, quae est essentia divinitatis, et tamen Spiritus Sanctus dilectio est quae non est Pater vel Filius. Nec ideo duae dilectiones, sed tantum dilectio una est in Trinitate quia dilectio quae proprie Spiritus Sanctus est, est dilectio quae Trinitas est, tamen ipse Spiritus Sanctus Trinitas non est. Ita dicendum est de sapientia.

62 Octava conclusio: quod Pater non dicitur diligere Filium nec Filius Patrem tantum ea dilectione quae ab utroque procedit quae non est aliquis eorum, sed tantum Spiritus Sanctus tamquam ea dilectione Pater sit vel Filius. Sed sic ea Pater diligit Filium et econverso ut etiam Pater per ea quae ipse est dilectione diligat sic et Filius. Ita quod, licet Pater diligat Filium Spiritu Sancto et econverso, tamen Pater diligit Filium dilectione essentiali quae ipse est [5] et etiam Filius Patrem.

63 "Post supradicta" [an] . Prima conclusio: quod proprietates personarum distinguunt et determinant personas et sunt in ipsis personis et in divina essentia suntque ipsae divinae personae et sunt divina L82v essentia, et ratio est quia omne illud quod habet Deus est illud, excepto eo quod relative dicitur, nam Pater habet Filium non, tamen est Filius.

64 Secunda conclusio: quod proprietates aliter sunt in divinis personis et aliter in divina essentia. Nam in divina essentia sic sunt quod eam non determinant nec distinguunt in personis, vero sic sunt quod eas determinant et distinguunt, et ideo essentia nec generat nec generatur, Pater autem generat et Filius generaliter.

65 Tertia conclusio: quod proprietate generationis Pater est et Deus nec divina essentia, et tamen ipsa proprietas est Deus et divina essentia.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus