Liber I, Quaestio 27

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 22, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q27

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L82v

Quaestio 27

[Circa textum]

1 "Praedictis adiciendum est" [a] . Haec est distinctio 34 in qua, postquam Magister determinavit de comparatione proprietatum ad quamlibet personam, hic tractat de comparatione personarum ad essentiam. Et dividitur in duas partes quia primo determinat de huiusmodi comparationibus, secundo tractat de personarum extrinsecis operationibus, ibi in 35 distinctione, " cumque supra disservimus " .

2 Prima pars dividitur in tres quia primo de huius comparationibus pertractat, secundo quorumdam terminorum habitudines declarat, tertio circa dicta epilogat. Secunda " hic considerandum est " [b] . Tertia " de sacramento unitatis " [c] .

3 Secunda pars principalis, scilicet distinctio 35, in qua, postquam Magister tractavit de unitate essentiae et tribus suppositis personalibus, nunc vero tractare incipit de attributis essentialibus, scilicet de scientia, potentia, et voluntate. Et dividitur in tres partes, nam primo movet quamdam quaestionem, secundo circa eam recitat duplicem opinionem, tertio ponit suam determinationem [1] . Secunda ibi "ad hoc autem" [d] . Tertia ibi "ad hoc iuxta modulum" [e] , etc.

[Quaestio]

4 Utrum summa simplex essentia productiva cuiuslibet rei producibilis sit aeterna scientia cognitiva cuiuslibet rei cognoscibilis; utrum omnium cognoscibilium essentia increata sit aeterna notitia suae immensitati adaequata.

[Rationes principales]

5 Quod non quia, si notitia Dei esset aeterna, sequeretur quod nihil praecederet eam. Consequens est falsum quia esse praecedit vivere, et vivere praecedit intelligere et noscere [2] in creaturis, ergo et in creatore.

6 Secundo, si Deus cognosceret omnia, sequitur quod eius notitia terminaretur ad res extra. Consequens videtur falsum, ergo etc.

7 Tertio, sequeretur quod Deus non prius cognosceret se quam creata vel creabilia. Consequens videtur falsum quia tunc actus rectus non esset prior nec perfectior actu reflexo.

8 In oppositum est Magister, in distinctine 35 , et Augustinus, 15 De Trinitate, capitulo 13 de magnis , dicens, " Deus non novit aliter creata quam creanda " [f] , ergo.

[Prima conclusio]

9 Prima conclusio: ratio intelligentis et actus cogitativus essentiae increatae sunt unus gradus, super simplex et immensus idem essentiae adaequatae. Haec conclusio patet per Augustinum, 15 De Trinitate, capitulo 14 , " in illius, inquit, naturae divinae simplicitate non est aliud sapere aliud esse " , et subdit, " novit itaque Deus Pater omnia in se ipso, novit in Filio " , " omnia similiter novit et Filius et omnia quae sunt in eorum scientia unusquisque simul videt, non particulatim aut sigillatim velut alternatae conspectu, sed simul omnia videt quod nullum est quod non semper videat " , igitur conclusio vera.

10 Primum corollarium: non prius voluntas divina possibile possibilitat quam ipsum possibile sit vel existat seu prius quam intellectus divinus ipsum intelligat. Patet quia aliter sequeretur quod voluntas divina esset causa possibilitatis peccati, quod est falsum.

11 Secundum corollarium: sicut divinam scientiam nihil potest praecedere, sic divinae scientiae nihil potest causa existere. Patet tum quia aeterna, tum quia in divinis non admittitur nomen 'causae', tum quia Dei scientia est L83r instanti aeternitatis mensurata.

12 Tertium corollarium: licet scientia divina ad omne intelligibile terminetur cogitive, tamen non omne intelligibile a Deo dependet effective. Patet quia Deus esset causa cuiuslibet possibilitatis et impossibilitatis, et sic Deus est causa prior impossibilitatis sui non esse, quod est falsum quia illius nihil est [3] .

[Secunda conclusio]

13 Secunda conclusio: licet nullum creatum possit esse scientia actualis cuiuslibet de se vel alio probabilis, tamen Deus est cuncta notitia cuiuslibet complexi et incomplexi cognoscibilis. Prima pars probatur quia de qualibet re sunt infinitae veritates cognoscibiles, ergo. Tenet consequentia quia nullum creatum potest distincte simul cognoscere infinitas veritates. Antecedens probatur quia de qualibet res sunt scibiles infinitae proportiones inter et alias existentes res vel possibiles sine termino. Secunda pars patet per primam conclusionem. Item, per illud Hebraeos 4 , " omnia nuda et aperta sunt oculis eius " [g] .

14 Primum corollarium: intellectum stat rem intueri cognitive et talem rem non cognosci abstractive vel sic stat intellectum rem cogitative intueri et huius notitiam ad talem rem non terminari. Patet quia intellectus divinus novit res omnes aeternaliter intuitive in se ipso, sicut in arte earum exemplativa, ergo. Contra Gregorium, distinctione 3 primi, articulo , dicit enim quod " omnis notitia rei in specie et propria similitudine non ad rem terminatam est abstractiva " [h] .

15 Secundum corollarium: stat intellectum rem intuitive videre et huiusmodi cognitionem a nullo dependere. Patet quia Dei notitia a nullo causatur nec dependet.

16 Tertium corollarium: sicut quaelibet res existens est a divina scientia intuitive intellecta, sic ad quamlibet rem taliter cognitam Dei scientia est terminata. Prima pars patet per dicta. Secunda probatur tum quia aliter Deus non intelligeret res extra ipsum existentes, quod est falsum. Haec pars est contra Alphonsum distinctione 35 [i] .

[Tertia conclusio]

17 Tertia conclusio: divina essentia noscit se et alia a se distincta aeque primo et notitia immense perfecta. Patet quia ab aeterno omnia novit, igitur aeque primo. Consequentia bona, et probatur antecedens quia Deus nihil de novo incipit scire nec potest incipere scire. Sed quod aeque perfecta notitia patet quia sua essentia est sua scientia et suum sapere est suum esse.

18 Primum corollarium: Deus sicut omnia entia distincta cognoscit distincte, sic nullum productum aut producibile cognoscit reflexe. Patet quia omnis cognitio divina est summe recta, cum cognitio reflexa imperfectionem videatur importare.

19 Secundum corollarium: licet Deus cognoscat omne complexe et incomplexe, tamen nihil Deus cognoscit discursive ac complexe. Patet quia sic cognoscere est imperfectionis.

20 Tertium corollarium: quod intellectus divinus dum cognitive se vel alia capit nullo modo ab immensitate propria defficit. Patet quia intellectus divinus cognoscendo essentiam apprehendit eam adaequate comprehendo, sed essentia divina ab intellectu suo comprehensa est formaliter immensa ergo intellectus ei adaequatus est formaliter immensus. Corollarium istud est contra imaginationem Sancti Thomae et forte se fundat super dicto Augustini 83 quaestiones quaestione 8 "omne quod comprehendit se finitum est sibi" [j] .

21 Ex essentia super simplex immensae perfectionis respectu creaturarum non debet dici obiectum primarium divinae cognitionis. Contra Thomam Argentinam, distinctione 35 qui dicit essentiam divinam ut obiectum primarium divinae cognitionis et etiam creata ut obiecta secondaria eiusdem. Corollarium L83v patet quia aeque primo Deus cognoscit omnia, ut dictum est, tum secundo quia divina essentia non prius obicitur intellectui divino ut infinita perfectio quam ut creativa et exemplativa rerum. Ex quibus patet quid dicendum est ad quaestionem.

[Obiectiones et responsiones]

22 Contra prima conclusionem , arguitur quia divinae simplicitati non repugnat esse remissius scientia quam substantia, ergo conclusio falsa. Consequentia tenet, et antecedens probatur quia albedo potest esse maior vel similitudo minor quam in se sit albedo, nec tamen propter hoc erit compositior aut simplicior, ergo a simili non repugnat summae simplici essentiae esse remissius scientia quam essentia.

23 Secundo, contra primum corollarium , illud quod habet causam posterius est eo quod non habet causam. Sed intelligibile et possibile ut sic habet causam, ergo voluntas, divina voluntate quae nullam habet causam, prius ipsum possibile possibilitat quam existat. Haec est ratio Profundi Doctoris, libro primo, capitulo 12 et 13 [k] .

24 Contra [secundum] corollarium : intellectus divinus est causa divinae scientiae, ergo prior ea. Consequentia tenet quia causa est prior suo actu, idem, ibidem [l] .

25 Quarto contra tertium corollarium arguitur per Anselmum, Monologion , dicentem quod, " omnis possibilitas et impossibilitas divinae subiacet voluntati " [m] , ergo intelligibile omne quod non est culpa a divina dependet voluntate.

26 Contra secundam partem secundae conclusionis , sequitur quod Deus omnes partes continui cognosceret distincte, quod est falsum quia tunc, sicut eas cognosceret, sic eas posset dividere, et tunc quaeritur vel huius divisio staret ad divisibilia, et tunc non esset evocuata si ad indivisibilia. Hoc est contra Philosophum 6 Physicorum [n] quia continuum est divisibile in semper divisibilia aliter componeretur ex indivisibilibus et quantum ex non quantis quod est impossibile.

27 Secundo, si Deus res extra se intelligeret eius intellectus vilesceret et a rebus creatis dependeret, quod est falsum. Patet consequentia tum quia omnis intellectus sua intellectione vilesceret perficitur, et per consequens eius perfectio dependet ab illa, et per consequens intelligendo vilia et corporalia vilesceret et ab eis dependeret.

28 Tertio, si Deus cognosceret diversa obiecta creata, sequitur quod diversa esset et distincta divina scientia. Patet quia diversitas scientiae causatur ex diversitate obiectorum scibilium.

29 Quarto, contra corollarium, allegat Alphonsus [o] Augustinum quarto super genesim capitulo 8 [p] dicentem Deus ab aeterno cernebat ista " neque deus [4] extra se ipsum cernebat sicut cernimus oculis corpora quae utique nondum erant " [q] , et subdit " quomodo ergo Deus ista cernebat ut illa disponeret quo nisi eo quo solus potest " [r]

30 Contra tertiam conclusionem , arguitur omne quod a Deo cognoscitur potentiae divinae cogitativae aliquo modo obicitur sed creaturae cognoscuntur, igitur sed non obiciuntur, ut obiectum primarium, ergo etc.

31 Secundo, sic tota multitudo cognoscibilium excedit multitudinem omnium scitarum, ergo non omnia distincte cognoscit. Consequentia bona et antecedens probatur et sit a tota multitudo angelorum possibilium scitorum a Deo et b multitudo omnium animarum et omnium rosarum et sit d multitudo composita ex b et c tantum, tunc arguitur sic a est aequale b et c divisim ergo a est minus d, ergo a potest imaginari augeri ad aequalitatem d quo facto Deus totam multitudinem a, sic non cognoscit auctam distincte, ergo tota multitudo omnium scitorum exceditur a multitudine omnium scibilium.

32 Tertio, sic multitudo omnium punctorum cognoscibilium et simpliciter infinita, ergo adaequat totam capacitatem intellectus divini, et per consequens nihil aliud potest cognoscere antecedens. Probatur quia, si illi multitudini L84r punctorum adderetur unus punctus iam illa non fuisset multitudo tota punctorum cognoscibilium. Et patet consequentia quia unum infinitum simpliciter non est alio infinito simpliciter maius.

33 Quarto, si omnia distincte Deus intelligeret, sequeretur quod esset magis intelligens quam potens. Patet quia non omnia cognoscibilia potest producere, sed probatur falsitas quia tunc Deus non esset omnipotens .

34 Ad primam , negatur antecedens. Ad probationem dicitur quod non est simile de albedine et scientia quia esse simile vel similem est extrinsecum albedini non essentiale vel intrinsecum sed esse scientiam non potest deo esse extrinsecum immo essentiale vel intrinsecum ideo si remissius esset scientia quam essentia divina essentia excederet se ipsam eo quod esse scientiam non competiti deo per denominationem extrinsecam sed intrinsece.

35 Ad secundam , negatur minor quia non omne intelligibile habet causam. Secundo, posset dici quod sumendo causam large pro illo aliquo quis habet esse maior posset negari quia filius est a Patre, et tamen non est posterior eo.

36 Ad tertiam , negatur antecedens. Ad probationem dicitur quod verum est ubi potentia distinguitur ab actu modo sic non est hic.

37 Ad quartam , dicitur quod intelligit Anselmus de impossibilitate respectu causae secundae et secundum quid, non autem de impossibilitate simpliciter, et sic dicit evangelium " non est impossibile [5] apud Deum omne verbum. "

38 Ad primam contra secundam conclusionem , negatur consequentia quia nulla sunt omnes partes continui, si autem intelligitur, sic omnis cognoscit, id est nulla est quam non cognoscat, sic conceditur consequens, sed non est contra conclusionem aliquomodo. Nota tamen quod aliter respondet Gregorius [s] et Hugolinus in hac distinctione 35 [t] . Item, Thomas Argentina [u] dicens quod sicut de natura partium motus est quod sint in quadam successione nec possunt esse simul sic Deus non potest intueri omnes partes illas quae successive fieri possunt ex divisione continui quia de natura talium partium est quod sint infieri et numquam in totali facto esse et sicut potentia Dei non est imperfecta eo quod non potest producere illud quod non est producibile sic nec scientia est imperfecta quia non distincte intelligit quod non [6] est intelligibile distincte simul.

39 Ad secundam , negatur consequentia et probatio conceditur de intellectu distincto a sua intellectione si habet aliquam veritatem, non autem de divino qui sua est intellectio.

40 Et similiter dicitur ad tertium , quod non semper diversitas obiectorum cognitorum arguit diversitatem cognitionum quia simul eadem cognitione, scilicet visione simul video incaustum ing?m pergamenum album et dato quod esset verum in creatis non tamen in proposito.

41 Ad Augustinum quem allegat Alphonsus quod in illa auctoritate et similes intendit quod scientia Dei non dependet nec causatur a rebus scitis, ut patet in exemplis ibidem positis in textu.

42 Ad primum contra tertiam conclusionem , dicitur quod ens creatum esse obiectum secundarium divini intellectus potest intelligi dupliciter, uno modo, ut illud ens est in genere proprio vel specie alio modo, ut in exemplativa arte divina. Primo modo dicitur quod potest esse obiectum secundarium, sed secundo modo non posset et aliter dici quod nullo creato enti convenit ratio motiva vel obiectiva respectu potentiae cognitivae divinae, sed solum ratio terminativa.

43 Ad secundam , negatur antecedens et ad probationem admittitur casus, sed cum arguitur a es aequale b et c divisim ergo est minus d negatur consequentia capiendo li 'minus' distinctive sic quod b sit multitudo pauciora continens quam d licet d contineat aliqua quae non continent a nec c nec b cum hoc tamen stat quod tot sunt partes in a quot in d nec plures nec pauciores. L84v Sed contra posset instari sic b est pars d et d est aliquod quantum, ergo d est maius b. Patet consequentia quia omne totum est maius sua parte.

44 Hic respondet Gregorius quod unum infinitum non dicitur proprie pars alterius cum quodlibet sit aequale alteri secundum illud secundum quod dicitur infinitum licet corpus infinitum secundum longum potest excedit ab infinito secundum latum non secundum longum. Secundo, diceret aliquis quod illa r?a solum tenet infinitis magnitudinibus et non infinitis. Si autem dicendo corpus esse undiquaque infinitum et immensum a nullo posset separari nec illi posset additio fieri sic est in proposito quia multitudo scitorum est simpliciter infinita, ideo nulla potest sibi fieri additio.

45 Ad tertiam , negatur consequentia quia similiter probaretur quod talis multitudo adaequaret totam capacitatem entis possibilis sit quod nihil aliud posset vel produci, quod est falsum.

46 Ad quartam , negatur consequentia quia quidquid Deus intelligit illud potest intelligere et econverso quidquid Deus potest intelligere illud intelligit se posse intelligere et vult se intelligere. Secundo, dicitur quod si posse Dei sumitur pro posse producere adextra, sic in proprie potest concedi quod Deus est magis intelligens quam potens quia respectu cuiuslibet Deus est [7] potens producere respectu illius est intelligens, sed non econverso, et negatur consequentia, ergo Deus non est omnipotens quia non ideo dicitur omnipotens quod possit omne imaginabile sed quia potest omne factibile culpam non includens.

47 Ad primam in oppositum , conceditur consequens nec est simile de Deo et creaturis quia in Deo est idem vivere et esset et intelligere, sed non in creaturis.

49 Similiter ad tertiam , conceditur consequens quia utriusque est notitia aeterna.

[Conclusiones]

50 "Praedictis adiciendum est" [v] . Prima conclusio 34 distinctionis: quod tres divinae personae distinguuntur proprietatibus et sunt idem secundum essentiam ita quod tres personae simul sunt unus Deus et una essentia et quaelibet sigillatim.

51 Secunda conclusio: quod cum dicitur Filius est quod Pater est intelligitur secundum substantiam sed non secundum id quod ad aliud dicitur.

52 Tertia conclusio: quod usus sanctorum doctorum admittit istam locutionem una est essentiam trium personarum et tres personae sunt unius essentiae sed nusquam inscriptura legitur unus Deus trium personarum [8] vel tres personae unius Dei.

53 Quarta conclusio: sicut essentia dicitur de Deo secundum substantiam, ita bonitas sapientia potentia et quae secundum substantiam de Deo dicuntur simul de tribus personis dicuntur et de qualibet sigillatim.

54 Quinta conclusio: quod trium personarum una est potentia sapientia bonitas et tres personae sunt eadem potentia eadem sapientia et eadem bonitas.

55 Sexta conclusio: quod licet illa sint idem penitus tamen potentia apropriatur Patri Filio sapientia et Spiritui Sancto bonitas ne Pater impotens Filius minus sapiens et Spiritus Sanctus inflatus vel timidus vel crudelis putaretur.

56 Septima conclusio: quod Filius homonsion, id est consubstantialis Patri intelligitur, unde dicitur Filius homousion Patri id est unius eiusdem substantiae sic etiam dicitur omnipotens Pater.

57 Octava conclusio: quod nomina transumptiva dicta de Deo, ut speculum splendor caracter et similia ratione alicuius similitudinis sunt dicta, ut audiens illa sumat de Deo aliquam catholicam intelligentiam.

58 Cumque supra disser?mur[?] [w] . Prima conclusio distinctionis 35: quod scientia divina cum sit una et simplex, tamen propter varios rerum status et diversos effectus diversa sortitur vocabula quia quandoque dicitur praescientia, dispositio, providentia, praedestinatio, L85r et providentia.

59 Secunda conclusio: quod providentia seu praescientia est tantum respectu futurorum sed tam de bonis quam de malis dispositio est tantum de faciendis praedestinatio de hominibus salvandis et de bonis quibus haec liberantur a culpa et pena et in futuro coronabuntur in gloria providentia est gubernandorum et interdum accipitur pro praescientia sapientia vero ac scientia est de omnibus malis et bonis praeteritis praesentibus et futuris temporalibus et aeternis.

60 Tertia conclusio: quod praescientia praedestinatio et dispositio quantum ad illud quod sunt manerent et essent posito quod nullum esset futurum quia nihil aliud sunt quam divina essentia sed inquantum r?elatum important ad futura tunc non manerent si nihil essent futurum.

61 Quarta conclusio: quod si nulla esset futura adhuc in Deo esset scientia quae modo est quia scientia non solum est de temporalibus sed etiam de aeternis nec esset minor nec maior quam modo.

62 Quinta conclusio: quod omnia fuerunt in Deo ab aeterno nec aliter novit Deus res factans quam fiendas et dicuntur omnia esse in Deo vita non quod creatura sit creator vel quod ista corruptibilia sint essentialiter in Deo quia sunt in eius scientia quae est vita.

63 Sexta conclusio: quod tam praeterita quam futura sunt Deo praesentia quia quadam cognitione ineffabili suae sapientiae in eo sunt.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus