Liber I, Quaestio 28

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 22, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q28

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L85r

Quaestio 28

[Circa textum]

1 "Solet hic quaeri" [a] . Haec est distinctio 36 quae ad praecedentes sic continuatur, nam postquam Magister tractavit de Dei scientia secundum se et absolute, nunc tractare incipit de ipsa per relatam ad scita et comparatae, et dividitur in tres, nam primo movet [1] duplicem cum solutionibus quaestionem, secundo ponit suae responsionis declarationem, tertio circa dicta facit quamdam recapitulationem. Secunda ibi "proinde si diligenter." [b] Tertia ibi "impr?ssis apertum est" [c] .

2 Prima dividitur in duas quia primo utrum omnia quae deus scit sint in eo, secundo quaerit utrum mala sint in Deo [2] .

3Secunda pars principalis in qua ponit solutionum declarationem dividitur in duas quia primo illud quod Magister praemisit explanat, secundo dicta sua epylogat. Secunda "impr?sset apertum est" [d] . Et haec est divisio, etc.

[Quaestio]

4 Utrum in suprema scientia cuiuslibet entitatis possibilis cognitiva ideetur culpae malitia cuiuslibet voluntatis vertibilis infectiva; utrum per verbum entis cognitivum ideetur malum mentis infectivum.

[Rationes principales]

5 Quod sic quia malum culpae a Deo cognoscitur, ergo tale in verbo ideatur. Tenet consequentia quia quidquid Deus cognoscit illud per propriam ideam cognoscit repraesentem. Antecedens probatur quia culpam iuste scienter punit et remittit.

6 Secundo, verbum divinum potest revelare alicui peccatum futurum, ergo verbum divinum est peccati idealis ratio cogitativa seu ideatim. Patet consequentia quia verbum divinum nullum sibi ignotum potest revelare. Antecedens patet quia de facto revelavit pecto, et vide, ut patet, in euvangelio [e] .

7 Tertio, quodlibet peccatum participat illud quod est perfectionis simpliciter, ergo quodlibet talem aliqualiter participat ens summe perfectum, et per consequens ideatur in Deo commune sunt bonae. Et antecedens probatur quia peccatum participat esse et de illo vere dicitur quod est.

8 In oppositum, arguitur cui repugnat ratio entitatis positivae eidem repugnat ratio ideabilitatis ostensive, sed male mentis infectivo repugnat ratio entitatis, ergo etiam ratio ideabilitatis.

[Prima conclusio]

9 Prima conclusio: licet in verbo seu in divina essentia continetur omnia creata continentia et distincta entia, tamen illa ut sunt in Deo contenta non sunt inter se differentia. Prima patet per Augustinum 83 quaestiones quaestione 46 ubi dicit quod " ideae sunt formae exemplares aeternae incommutabiles " [f] secundum quas Deus cognoscit et producti ea L85v quae oriuntur in creaturis quae etiam in divina intelligentia continentur. Item, VI De Trinitate " verbum divinum est ars plena omnium rationum viventium " [g] . Item, V Super genesim " nec Deus aliquid faceret nisi illud cognosceret antequam faceret nec cognosceret nisi videret nec videret nisi haberet ea quae nondum facta erant modus autem quem factus non est " [h] est modus suae perfectionis infinite qua continet omnes perfectiones omnium generum, ergo.

10 Secunda pars probatur quia si creata ut sunt contenta in divina essentia haberent esse distinctum, sequeretur quod creatura ante suam creationem habuisset aliquod esse reale distinctum a Deo. Consequens istud est falsum, igitur. Confirmatur quia sequeretur quod in divinis esset distinctio formalis seu essentialis. Probo quia res creatae ut sunt in Deo contentae essent distinctae ab eo non solum personaliter, sed et numeraliter sed essentialiter. Item, patet per Dionysium VII libro De divinis nominibus, capitulo 5 , dicentem, " omnia continentur in Deo unitive per unam virtutem, sicut variae qualitates continentur in una vi productiva solis " [i] .

11 Primum corollarium: omne ens continebatur aeternaliter in Deo, ut in causa productiva, ut in arte exemplativa, et ut in finali causa consummativa et conservativa. Patet quia Deus continet omnia creata cum excellentia effectiva, sicut causa prima continet inferiores cum excellentia formali seu perfectiva, sicut intellectivum continet sensitivum. Item, Dionysius VII De divinis nominibus, capitulo 7 [j] intellectus divinus cognoscit omnia non secundum aliam et aliam ideam, sed per unam excellentiae tam secundum quam est omnia praehabens, sed illa est essentia divina, ergo. Item, cum excessu finali consummativo, sicut beatitudo continet omnem alium finem.

12 Secundum corollarium: quod omnia contraria et difformia difformiter continet divina essentia unitive et conformiter. Patet tam ex conclusione quam dicto Dionysii libro De divinis nominibus, capitulo 5. dicentis " omnia in se ipsis diversa et quae sibi invicem contraria sunt sunt in Deo " [k]

13 Tertium corollarium: licet divinum verbum seu immensa essentia omnes perfectiones simpliciter contineat formaliter, tamen perfectiones secundum quid et limitates continet solum virtualiter et eminenter. Prima patet quia Deus est quidquid melius est ipsum quam non ipsum aliter non esset immensa perfectio. Secunda probatur quia, si sic sequeretur quod Deus esset lapis vel lapideitas quod est falsum.

[Secunda conclusio]

14 Secunda conclusio tam necessario divina essentia est formaliter idealis quam necessario ipsa est sui et aliorum notitia clara aeternalis patet per Sanctum Thomam, distinctione 3, De veritate, articulo 3 dicentem " essentia dei est idea rerum non quid ut essentia sed ut intellecta seu intellectiva " [l] . Item, articulo primo eadem quaestione " idea est formam quam aliquid imitatur ex intentione agentis qui determinat sibi finem " [m] .

15 Item, Doctor Solemnis, quaestione prima, II quodlibet dicit " oportet quod Deus cognoscit suam essentiam ut imitabilem a creaturis et secundum hoc sua essentia habet rationem ideae ut idea nihil aliud sit quam ipsa divina essentia sub ratione respectus imitabilitatis quam alia ab ea nata sunt imitari " [n] .

16 Primum corollarium: sicut in divina essentia est unica ratio virtualis continentiae, sic in divina scientia est unica ratio idealis relucentiae. Patet quia Deus cognoscit omnia per unam rationem inquantum habet vim plurium, ergo. Antecedens patet quia Deus per idem cognoscit continet et repraesentat quia non magis nec minus est in Deo ratio cognoscendi creaturas formaliter quam sit ratio continendi eas virtualiter, et antecedens probatur quia [3] quanta est identitas et unitas in [4] actu intelligendi L86r terminata est unitas in principio et ratione intelligendi, sed in actu divino intelligendi est formalis unitas, ergo. Probatio minoris quia uno actu formaliter in distincto omnia distincte intelligit alias non haberet unicum verbum. Ad hoc est Augustinus XV de Trinitate capitulo 8 , dicens " una aeterna incommutabili atque ineffabili visione complectitur cuncta quae novit " Secunda pars probatur quia limitatum repraesentativum potest repraesentare distincte aliquod obiectum, ergo divina essentia continens eminenter illud repraesentativum potest repraesentare illud obiectum aeque distincte sicut si [5] non esset repraesentativum alterius. Tenet consequentia quia ipsa est immensa et immense repraesentativa aequivalens virtualiter infinitis [6] limitatis repraesentativis, ergo. Secunda pars patet per Dionysium, ubi supra.

17 Secundum corollarium: si per impossibile intellectus divinus separaretur ab essentia suprema, non esset ipse divinus intellectus rerum exemplar vel idea. Patet quia sicut ratio idea consistit in intellectu divino formative seu formaliter et exemplariter, sic etiam ratio ideae consistit in divina essentia subiective seu fundamentaliter et obiectaliter.

18 Tertium corollarium: sicut quodlibet creatum perfectius continetur in Deo quam in genere proprio sic quodlibet talem verius et clarius reluctet in divina arte quam in suae speciei vel generis esse. Prima patet quia in propria natura habet esse limitatum finitum et dependens, sed in Deo simpliciter est independens et illicitum. Secunda patet ex eodem fundamento quia sicut habent esse ita relucere.

19 Et confirmatur quia nullum creatum potest tam perfectam repraesentationem sui imprimere quin divina ratio idealis cognitiva infinite perfectius repraesentet illud. Tum secundo quia omnis similitudo creata a re creata fallax est et diminuta non adaequans esse rei, sed idea est perfecta et certa similitudo cuiuslibet rei. Tum tertio quia antequam illud produceretur cognosci poterat quando et qualiter et omne eius aliqualiter esse per ipsam ideam et non in proprio genere vel specie, ergo.

20 Ex dictis sequitur quod sicut divina in essentia ratio rerum contentiva non est secundum prius et posterius ordinabilis, sic in divina scientia ratio idealis non est intrinsece plurificabilis. Patet quia pluralitas poneretur, sequeretur quod in Deo essent plures rationes seu plura principia intelligendi et operandi. Consequens est falsum quia sicut unicus est actus, ita unica est ratio ut probatum est. Et patet consequentia quoniam idea est principium seu ratio cognoscendi.

[Tertia conclusio]

21 Tertia conclusio: quaelibet res in divina scientia pntalis idealiter seu exemplabilis est a divina essentia producibilis. Probatur quia idea est exemplar secundum quod aliquid est producibile, sed omne ens producibile est a Deo producibile, ergo solum talis Deus est idea exemplativa. Maior patet per Augustinum 83 quaestiones quaestione 36 , ut fuit allegatum, ubi dicit, " ideae sunt secundum quas Dominus Deus producit quae oriuntur in creaturis " [o]

22 Confirmatur quia idea est exemplar ad quod artifex respiciens operatur quidquid operatur, ergo. Antecedens est Senecae in quadam epistola Ad Lucillum [p] .

23 Primum corollarium: quam repugnat malum culpae a Deo causaliter dependere tam repugnat ipsum in Deo per se idealiter relucere. Patet per conclusionem quia cuius Deus proprie est repraesentativus idealiter illius est productivus causaliter.

24 Secundum corollarium: licet Deus deformitates culpae non cognoscat per propriam rationem exemplativa talium privativorum, tamen quodlibet privativum cognoscit distincte per ideam suorum positivorum. Patet prima ex dictis. Secunda patet quia privatio cognoscitur per habitum. Item, cognoscens se non habere florenem vertit imaginationem suam ad speciem floreni, unde nullus sciret se privari L86v floreno nisi haberet notitiam floreni vel in se vel in specie repraesentante.

25 Tertium corollarium: licet Deus noscat culpam notitia simplicis intelligentiae ac visionis non tamen malum culpae noscit notitia acceptatae seu approbationis. Prima pars patet quia Deus notitia simplicitatis intelligentiae noscit tam possibilia quam impossibilia bona et mala, sed notitia visionis solum praeterita praesentia et futura. Secunda pars probatur quia notitia approbationis solum cognoscit bona et non malae culpae alias Deus esset causa culpae cum quilibet videatur velle positive illud respectu cuius se habet approbative de hac notitia dicitur Primae ad Corinthios 8 , " qui diligit deum hic cognitus est " [q] . Item, Matthaeus 25 " amen dico vobis nescio vos" [r] , ex quibus sequitur conclusionis pars negativa.

[Obiectiones et responsiones]

26 Contra primam conclusionem: sequeretur quod essentia divina posset simul producere omnia possibilia consequens est falsum quia tunc Deus posset se facere nulli potentem. Patet consequentia quia non plus potest incognoscendo quam in producendo et continendo.

27 Secundo, Deus non omnia distincte cognoscit, igitur nec continet. Patet consequentia quia Deus distincte cognoscit quidquid continet, sed antecedens probatur per Glossam Hieronymi super illud Habacuc primo " facies hominis quasi piscis " [s] etc. " absurdum est inquit glossa ad hoc deducere divinam maiestatem ut sciat per momenta singula quot pulices nascuntur quot pulicum et muscarum sit multitudo quotque natant in aliquis et similia " [t] .

28 Tertio, sequitur quod idem esset continens et contentum respectu eiusdem. Consequens non videtur verum, sed patet consequentia quia Deus est in quolibet creato et per consequens quodlibet creatum continet Deum et continetur a Deo per conclusionem, ergo antecedens verum.

29 Contra secundam conclusionem et eiusdem corollaria si secundum unicam rationem etc., sequeretur quod a et b distincta intelligibilia distincte non intelligerentur nec distincte relucerent in divina arte. Probatur consequentia quia sit illa unica ratio repraesentans illa duo c, tunc sic intellectus non plus cognoscit per c a distingui ab ipso b quam a ab a sed c non repraesentat a distingui ab a cum sic false repraesentaret, ergo. Antecedens probatur quia c non repraesentat a plus distingui a b quam ab a quia est ita indistinctum repraesentativum a et b sicut est respectu a, ergo etc.

30 Secundo, sequeretur quod intellectus creatus videns clare divinam essentiam videret quodlibet repraesentatum in ipsa. Consequens est falsum quia tunc non videret plus unus beatus quam alius. Patet consequentia quia videns rationem formalem cognoscendi aliquod cognoscibile videt illud, sed divina essentia est formale medium cognoscendi quodlibet et ratio idealis cognoscitiva.

31 Tertio, videns clare Filium videt Patrem nec stat videri Filius ut sic quin videatur Pater, ergo videns unum relucens in essentia videt quodlibet. Patet consequentia cum sit unica ratio repraesentativa. Antecedens probatur quia videns clare Filium esse Filium videt eius emanationem, sed illud non potest videre quin videat Patrem aliquo emanat, igitur.

32 Confirmatur quia inter Patrem et Filium est distinctio realis personalis, sed inter repraesentata ut sunt in Deo nulla est distinctio nec personalis nec alia, ergo.

33 Quarto, si a perfectius relucet in Deo etc., sequeretur quod ibi non vere, sed false relucet. Consequens est falsum. Patet consequentia quia a aliter praesentaretur in Deo quam esset in se.

34 Contra tertiam conclusionem et corollaria, si Deus cognosceret culpam, sequeretur quod notitia illa creata esset a culpa vel quod causat culpam. Consequens est falsum tum quia Dei notitia est aeterna nec potest habere causam. L87r Tum secundo, quia Deo auctore nemo fit deterior, sed consequentia patet per Philosophum 12 Metaphysicae , dicentem quod " omnis scientia vel est causa rerum vel est causat a rebus. " [u] .

35 Secundo, sequeretur quod Deus approbaret mala culpae. Consequens est falsum, sed apparet consequentia quia omne illud quod quis prohibere potest et non prohibet hoc approbare videtur, sed omne peccatum Deus posset impedire et prohibere nefieret, ergo.

36 Tertio, privatio seu peccatum est aliquod intelligibile distinctum totaliter ab omni positivo, ergo per se et proprie habet ideam in Deo. Patet consequentia quia omne per se intelligibile est per se ideabile. Sed antecedens probatur quia aliter non esset formaliter privatio, sed ens positivum. Confirmatur quia talis privatio cognoscitur formaliter per formalem conceptum privationis, ergo.

37 Ad primam dicitur quod Deus potest omnia simul producibilia producere sic quod li 'simul' determinet li 'potest' et non ipsum producere quia non prius potest a producibile producere quam b. Secundo, dico quod non potest omnia producibilia producere simul quia li 'simul' determinat li 'producere' quia non potest totum tempus producere simul cum omnibus suis partibus qui totum tempus non potest simul esse cum eis. Et ideo, licet Deus totum tempus simul potest producere, non tamen producere simul similiter. Licet possit simul contradictoria verificare, tamen non potest illa verificare simul. Et per hoc ad formam rationis si li 'simul' determinet li 'producere' consequentia [7] negatur quia Deus non potest facere quod non potest esse.

38 Ad secundum, potest dici quod illa glosa intendit dicere quod non tam speciali modo Deus scit nec dirigit muscas et huiusmodi alia sicut homines. Vide aliam solutionem [v] .

39 Ad tertium, conceditur consequens, sed non eodem modo continet et continetur quia Deus continet res supereminenter ut ars vel principium ut exemplar repraesentativum et ut summum bonum finale quietativum, sed creatura non sic continet Deum, sed imperfecte ut effectus suam causam.

40 Ad primum contra secundam conclusionem, negatur consequentia, et ad probationem negatur antecedens quia illa ratio ita perfecte repraesentat et distincte a et b sicut si non repraesentaret nisi ipsum a, et sic intellectus potest percipere per [8] illam rationem et intelligere distincte a et b et videre distinctionem inter illa.

41 Ad secundum, negatur consequentia et ad probationem dicitur quod quia essentia non naturaliter sed voluntarie et libere adextra repraesentat, ideo stat intellectum creatum videre rationem formalem cognoscendi quodlibet repraesentatum, et tamen percipere quodlibet, sed solum tot quot vult. Et si naturaliter repraesentaret forte adhuc plus, videret unus quam alius secundum quod melius esset dispositus per lumen gloriae quam alius.

42 Ad tertium, negatur consequentia quia, licet videat divinam essentiam esse ideam omnium, tamen non videt eam, ut est idea huius et illius, etc. de quibuscumque aliis.

43 Secundo, dicitur quod visio omnium personarum trium est de essentia beatitudinis quod non est visio cuiuslibet ideati relucentis in essentia.

44 Ad confirmationem dicitur quod non sola identitas est ratio quare Filius non potest videri clare sine visione patris, sed etiam quia clare videns Filium necessitate consequentiae videt ipsum esse Filium et videt eius emanationem seu relationem, et per consequens videt illum a quo emanat et ad quam refertur, et sic aliquis conceptus complexus est de essentia beatitudinis et non potest separari ab actu simplici quo intellectus videt essentiam stante beatitudine illius intellectus nam dato quo Deus est iudicium quo cognitio L87v stat sic complexe Filium emanare a Patre et Spiritum Sanctum ab utroque, tamen non prius est beatus quam videat complexe salva reverentia illius qui prius respondebat in vesperis [w] .

45 Ad quartum, negatur consequentia et ad probationem dicitur quod non aliter relucet ex parte repraesentatis quam sit in ipsomet repraesentate, sed eodem modo relucet et est in Deo.

46 Ad primum contra tertiam conclusionem, negatur consequentia. Ad Philosophum dicitur quod intelligit de his quae per se cognoscuntur, sed privationes et peccata non sic per se directe cognoscuntur.

47 Ad secundum, negatur consequentia. Ad probationem dicitur quod sufficienter Deus prohibet peccata per decem praecepta.

48 Ad tertium, negatur antecedens quia privatio importat subiectum aptum natum suscipere illud quo privatur et illud est positivum intelligibile. Secundo, dicitur quod subiectum carens formam quam debet habere est carentia seu privatio formae secundum quam est privatum, et sic anima ignorans est sua privatio seu sua ignorantia, sed hoc est contingenter et per accidens quia anima potest non esse ignorans, sicut enim Deus est sua scientia quia scientia non dicit formam simplicem additam divinae essentiae, anima vero humana dicitur sciens et non dicitur sua scientia quia scientia est forma sibi addita, sicque ignorantia non est forma addita animae, sed est subiectum cum negationem scientiae. Ideo anima potest dici sua ignorantia, licet magis propria p?atio? sit in conc?to. Si tamen conc?tum verificatur de aliquo, etiam abstractum verificari potest de eodem nisi abstracto correspondeat aliqua formam simplex addita illi subiecto vel alteri.

49 Ad primum in oppositum, negatur consequentia. Ad probationem dicitur quod cognoscit per ideam oppositorum positivorum.

50 Ad secundum, negatur consequentia, quidquid sit de antecedente. Ad probationem conceditur quod nullum Deo ignotum potest Deus revelare, sed non probat consequentiam.

51 Ad tertium, negatur antecedens sumendo 'participationem' pro quadam mutatione divinae perfectionis quia peccatum non habet verum esse quia nulla essentia est.

[Conclusiones]

52 "Solet hic quaeri" [x] etc. Prima conclusio huius distinctionis 36: quod, licet Deo dicantur praesentia omnia quia omnia sunt in eius cogitatione seu scientia et scientia Dei sit idem quod essentia divina, non debet dici quod omnia sunt in divina essentia ne intelligatur esse eiusdem essentiae cum Deo quia, licet divina essentia et scientia sint idem re, tamen differunt in modo significandi propter r??tum quem importat scientia.

53 Secunda conclusio: quod licet Deus omnia bona et mala cognoscat bona, tamen cognoscit per approbationem et bene placitum et quia eorum est auctor, non autem sic mala cognoscit, ideo bona dicuntur esse in Deo mala vero non.

54 Tertia conclusio: quod omnia dicuntur " esse per ipsum Deum et in ipso et ex ipso " [y] quia scit ea et est auctor eorum et intelligitur omnia, id est omnis natura et qui naturaliter sunt non peccata ut vicia quae naturam non servant sed viciant, sic etiam dicitur quod " in ipso movemur sumus vivimus et movemur " [z] .

55 Quarta conclusio: licet numerus personarum et distinctio iudicetur cum dicitur " ex ipso, per ipsum, et in ipso " [aa] , sunt omnia ex ipso propter Patrem, per ipsum propter Filium, et in ipso propter Spiritum Sanctum, tamen cuilibet personae convenit quia ex Patre et per Patrem et in Patrem sunt omnia, et similiter de Filio et Spiritu Sancto potest dici.

56 Quinta conclusio: quod non omne quod est ex Deo est de ipso Deo quia caelum est ex ipso sed non de ipso quia caelum non est de natura Dei. Omne autem quod est de ipso ex ipso est, sed non econverso. L88r Unde Filius est de Patre et ex Patre quia forte li 'ex' notat causam producentem, li 'de' autem importat causam materialem vel se habentem causae materialis.

57 Sexta conclusio: quod in Dei cognitione seu scientia sunt omnia bona et mala, sed non eodem modo quia bona sunt in Deo sicut ex ipso et per ipsum non autem mala. Et haec de lectione.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus