Liber I, Quaestio 3

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt, John T. Slotemaker

Contributors:

- Stefano Menegatti, Proof reader and collaborater

Edition: 0.0.0-dev | March 19, 2014

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q3

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L18r

Liber I, Quaestio 3

[Circa textum]

1 "Hoc itaque vera ac pia fide" [a] , etc. Postquam Magister praemisit quaedam necessaria praeambula in prima distinctione, hic consequenter se continuat ad dicenda in hac distinctione secunda quae in duas partes principales dividitur. Nam in prima ponit studentium informationem Sacrae Scripturae, secundo insequitur et probat multipliciter suam intentionem. Secunda ibi "proponamus, ergo in medium" [b] . Prima in tres dividitur quia primo docet qualiter studentes se debent ad eam disponere, secundo quae et qualia pro ipsius intellectu debent credere et supponere, tertio qualiter debent in ea procedere. Secunda ibi "ceterum ut in primo" [c] , et tertia ibi "[...]" [d] . Prima posset dividi tres secundum tres dispositiones quas ponit. Nam docet quod quilibet studens debet esse mundus et virtuosus, attentus et studiosus, tranquillus et non litigiosus. Secunda ibi "de hac ergo re" [e] . Tertia ibi " proinde omnis qui audit " [f] . Secunda pars principalis dividitur in duas. Primo ponit suam conclusionem seu intentionem et probat eam testimoniis legis antiquae, secundo declarat eam testimoniis legis evangelicae. Secunda ibi "nunc vero ad propositum" [g] . Prima dividitur in duas. Primo probat essentiae simplicem unitatem, secundo personarum triplicem alteritatem et harum aeternam aequalitatem. Secunda ibi "personarum aequalitatem" [h] . Secunda pars nunc vero ad propositionem in tres dividitur quia primo ponit unitatem essentiae et trinitatem personarum simul ostendit, secundo durationem aeternitatis annectit, tertio se excusat quod non plures auctoritates ad hoc adducit. Secunda ibi "ipse et necessario sui evangelii" [i] . Tertia ibi " sed quia singulae poenae syllabae novi Testamenti " [j] . Et haec est distinctio.

[Quaestio: Utrum possit probari per textum Sacrae Scripturae trinus et unus esse conditor creatae naturae]

2 Utrum possit probari per textum Sacrae Scripturae trinus et unus [esse] conditor creatae naturae?

[Rationes principales]

3 Quod non primo quia Deus non est trinus et unus, igitur etc. Antecedens probatur quia nullum incommunicabile est communicabile tribus. Sed Pater est incommunicabilis et essentia divina communicabilis. Ergo Pater non est essentia et consequenter potest argui de Filio et Spiritu Sancto.

4 Secundo, quia per nullum textum falsum potest illud probari. Sed textus Scripturae videtur falsus aut saltem improprius, ergo etc. Minor patet Habacuc 2, ubi dicitur "lapis de pariete clamabit" [k] . Item, Isaiah [1] valet " Errare nos fecisti de viis tuis et indurare fecisti cor nostrum, L18v ne timeremus te? " [l] Item, "caeci vident, claudi ambulant" [m] , etc. Item, Magister 5 , " nihil est probabile per Scripturam quae diminuerit fidem " [n] , sed probare evidenter et articulos est diminuere fidem et eam evacuare, ergo etc.

5 In oppositum videtur esse Magister in hac distinctione. Item, Augustinus XIV De Trinitate, capitulo primo dicit quod " per studium huius scientiae fides saluberrima gignitur, defenditur, et roboratur " [o] .

[Prima conclusio]

6 Primo conclusio: licet haec propositio, 'si Deus est ipse est trinus et unus', possit ex primo principio sufficienter deduci, tamen 'Deum trinum esse et unum' non potest ex eo principio primo evidenter concludi. Prima [pars] patet quia, ex opposito consequentis, sequitur oppositum antecedentis, ergo. Consequentia bona, quamvis non sciamus eam evidenter esse bonam. Antecedens probatur nam sequitur, Deus non est trinus et unus, ergo Deus non est. Quanta enim necessitate haec est necessaria 'Deus est', tanta necessitate est haec 'Deus est trinus et unus'. Secunda pars probatur quia si posset ex primo principio evidenter concludi aut a priori, et hoc non quia nullum talem est possibile esse, nec a posteriori. Tum primo, cum quilibet effectus creatus sit finitus, demonstraret primam causam esse finitam. Tum secundo, cum omnis demonstratio procedat ab effectu creato ad causam summam, est insufficiens quia plures habet dissimilitudines quam similitudines. Et, dato quod posset illo modo suaderi primam causam esse, adhuc nullo modo convinceretur evidenter ipsum trinum esse. Ad hoc sunt verba Magistri in hac distinctione dicens: " Non enim per creaturarum contemplationem sufficiens notitia Trinitatis potest haberi sine doctrinae vel superioris inspirationis revelatione " [p] .

7 Primum corollarium [est] quod multae propositiones de Deo dictae seu formabiles sunt ex primo principio deducibiles. Patet ex conclusione, et confirmatur de ista 'Deus non est lapis' [quod] potest ex illo deduci, quia eius opposita includit contradictionem. Nam sequitur, Deus est lapis essentialiter, ergo Deus est Deus, ergo Deus est intelligens, ergo Deus non est lapis. Consequentia prima patet quia idem praedicatur de se ipso. Secunda patet quia quam necessario Deus est Deus tam necessario Deus est intelligens. Et tertia patet quia nullum intelligens est lapis essentialiter.

8 Secundum corollarium: licet omnis evidentia arguat certitudinem, non tamen omnis certitudo infert evidentia. Prima patet quia omnis sciens evidenter conclusionem est certus de illa. Secunda patet quia 'Deum esse trinum' est certissimum, quia fide creditum, et tamen de hoc articulo non habemus evidentiam.

9 Tertium corollarium: quam repugnat nihil esse simpliciter, tam repugnat tria supposita distincta non esse realiter. Ex quo sequitur ultra hanc consequentiam esse necessariam, nulla tria sunt, igitur nihil est. Patet quia sequitur, nulla tria sunt, ergo tria divina supposita non sunt, igitur nullus Deus est, ergo nihil est. Ex quo adhuc infertur quod sequitur bene, unum est, ergo tria sunt quia tria divina supposita sunt. Patet consequentia quia oppositum consequentis infert oppositum antecedentis quia sequitur, nulla tria sunt, ergo tria divina supposita non sunt, ergo nullum unum est.

[Secunda conclusio]

10 Secunda conclusio: quam est necesse in divinis unam esse supersimplicem essentiae unitatem, tam est necesse illam esse trinam realem pluralitatem seu alteritatem. Haec patet ex dictis in prima. Confirmatur quia sic est de facto sicut conclusio significat, ergo sic esse est necesse. Antecedens patet ex fide. Consequentia probatur, quia qualitercumque intrinsece est in divina essentia, talis esse est necesse. Patet per Magistrum in hac distinctione [q] . Item per Ricardum, libro primo De Trinitate, capitulo 27 , dicentem " confidenter fateamur personas in divinitate secundum substantiam deitas et substantiam significare L19r et plures ibi personas, non plures substantias esse quia sunt plures habentes unum et indifferens esse ex differenti proprietate, unitas " [r] . Ad hoc sunt verba Magistri in hac distinctione, principio "hoc itaque" [s] etc.

11 Primum corollarium: non solum in divinis est solitudo vel naturae singularitas seu simplicitas, sed etiam vera et realis trium personarum aequalium trinitas. Patet ex conclusione, unde Iohannes "alium paracletum dabit vobis" [t] . Item I Iohannis "tres sunt, qui testimonium dant in caelo" [u] . Item Athanasius " alia est persona Patris " [v] , etc.

12 Secundum corollarium: licet paternum notionale dicere sit Filium aequalem sibi producere, tamen non quodlibet suppositum divinum dicens vel intelligens est Spiritum Sanctum producens. Prima pars est Augustini libro De Trinitate dicentis " Pater dicens se genuit Verbum sibi aequale per omnia; non enim integre perfecteque se dixisset si aliquid minus se vel amplius esset in eius Verbo quam in se ipso " [w] . Secunda pars probatur quia cum quaelibet persona divina se et alia a se intelligat, sequitur quod Filius produceret se Filium vel alium non se. [Primum non est] quia nihil se potest producere vel generare secundum Augustinum [x] , nec secundum quia sic esset quaternitas in divinis, quod est impossibile et contra conclusionem.

13 Tertium corollarium: quam est necesse in Divinis tria supposita esse, tam est impossibile Spiritum Sanctum adintra aliquid producere. Patet ex dictis quia ipsum ad intra non producere est verum, ergo necessarium, ergo oppositum eius est impossibile.

[Tertia conclusio]

14 Tertio conclusio: licet theologus per textum scripturae non possit Deum esse trinum evidenter ostendere, tamen potest, per eundem, meritorie Trinitatem sufficienter ostendere, [2] approbare, et deducere. Prima patet quia obiectum illius articuli non potest evidenter ad contradictionem deduci, ut patet ex prima conclusione [y] . Secunda pars probatur quia ille articulus est sufficienter in Sacra Scriptura expressus, ergo etc. Antecedens patet in hac distinctione, unde Magister " singulae pene syllabae novi testamenti hanc ineffabilem unitatis veritatem atque Trinitatis concorditer insinuant " [z] . Sed quod meritorie possit inquiri et per Scripturam doceri et deduci arguitur ex dictis Augustini et allegatur a Magistro in hac distinctione [aa] dicens quod " hac Trinitate nihil fructuosius invenitur " [ab] . Item, Magister in prologo "delectat nos veritas pollicentis" [ac] , scilicet spes habendi vitam aeternam quae fuit una de causis moventibus ad compilationem huius operis.

15 Primum corollarium: nullus Sacrae Scripturae textus in suo proprio sensu est falsus. Contra Ockham in Scripto super Sententias [ad] . Patet quia aliter articuli fidei non possent per huius textum probari nec deduci, immo Scriptura redderetur suspecta.

16 Secundum corollarium: quod studere in Sacra Scriptura est circumstantia augens merita. Patet, si in caritate et propter Deum fiat et fidei Catholicae non repugnet. Immo studere in qualibet scientia non prohibita est meritorium, si imperetur a bono actu voluntatis, ut ostendit Fascinus [ae] .

17 Tertium corollarium est pars conclusionis affirmativa [af] , scilicet quod potest probari per textum Sacrae Scriptura, etc. Patet per dicta.

[Obiectiones et responsiones]

18 Contra primam conclusionem [ag] arguitur: per rationem naturalem possumus cognoscere et deducere divinam essentiam esse, ergo et Trinitatem personarum. Consequentia [est] nota quia quidquid cognoscitur de essentia divina vere competit Trinitati. Antecedens patet per Tullium, De natura deorum, libro secundo, post principium , " omnibus enim innatum est et in anima quasi insculptum esse Deo " [ah] . Ad idem est Augustinus, Confessionum, capitulo octavo [ai] loquens de Platonicis, ubi dicit quod ipse ratione devenerit ad notitiam non solum divinae essentiae, sed etiam Trinitatis.

19 Secundo sic: omnis perfectio reperta in creaturis debet Deo attribui, sed generare est perfectio in creatura, ergo.

20 Tertio: quanto natura est actualior, tanto L19v est fecundior. Sed divina natura est infinita actualiter, ergo infinitae fecunditatis.

21 Quarto: omne bonum est sui ipsius communicativum naturaliter. Sed Deus est infinitum bonum, ergo. Maior est Dionysius De divinis nominibus capitulo 12 [aj] . Et minor est Anselmus in suo Proslogion capitulis multis [ak] .

22 Contra secundam conclusionem [al] : 'si essent tres personae', etc., sequitur quod in divinis est relatio et oppositio relationis, vel ergo erit una tantum vel plures. Si solum unam, ergo erunt tantum duo supposita seu duae personae. Si vero plures, ergo erunt ibi ad minus quattuor supposita quod est haeresis. Patet consequentia quia omnis oppositio relativa requirit duo extrema, scilicet generare et generari, spirare et spirari.

23 Secundo sic: Deus omne modo est idem quo simpliciter est melius esse idem quam non idem. Sed esse idem essentialiter [et] [3] personaliter est melius quam non esse sic idem, ergo. Maior patet per Anselmum, Monologion 15 [am] . Minor patet quia quod convenit Patri et cuilibet personae est melius ipsum quam non ipsum. Sed esse idem essentialiter et personaliter convenit cuilibet personae, ergo sic idem melius ipsum quam non ipsum. Minor patet, quia quaelibet persona personaliter et essentialiter est idem essentiae divinae.

24 Tertio: sequitur quod sunt tres aeternae personae divinae, et tamen non sunt tres aeternae. Consequens [implicatur] [4] . Patet consequentia, quia per conclusionem et corollarium eius sunt tres coaeternae personae, ergo et aeternae. Sed quod non sunt tres aeternae patet per Athansium dicentem "non tres aeterni, sed unus aeternus" [an] .

25 Quarto contra secundum corollarium [ao] : si per intelligere, etc., sequitur quod quaelibet persona producet Filium. Patet consequentia quia quaelibet intelligit aliquid, sequitur ergo quod producit se vel aliquid ex se per intelligere vel diligere. Confirmatur quia, si cum simplicitate stat Trinitas personarum, pari ratione potest stare quaternitas quia non videtur ratio quare Filius non possit producere Filium per suum intelligere sicut Pater.

26 Contra tertiam conclusionem [ap] : Deum esse trinum nullibi in Sacra [Scriptura] [5] invenitur expressum, ergo. Probatur antecedens quia, cum Scriptura habeat plures sensus et intellectus, posset adversarius dicere quod Christus et alii de Trinitate loquentes non sunt locuti ad sensum, sed mystice et figuraliter.

27 Contra primum corollarium [aq] : quia multae sunt propositiones quae videntur falsae in sensu litterali, sed ille est proprius sensus Scripturae, ergo. Antecedens patet Iohannes [10] [6] ubi Christus dicit "ego sum ostium" [ar] . Item, "ego sum vitis vera" [as] .

28 Confirmatur hoc quia Scripturae [doctores] [7] inter se contradicunt, ergo. Antecedens patet de Augustino [at] et Ieromino Super epistola Pauli ad Galatas in multis passibus [au] . Item, confirmatur antecedens quia evangelistae inter se videntur discordare. Patet quia, ob hoc, videtur Augustinus fecisse librum De concordia Evangelistarum.

29 Item, contra conclusionem [av] et secundum corollarium [aw] : quia studentes theologiam periculo errandi se exponunt, ergo nullus eam debet studere, nec eius meritorium est studium. Patet antecedens, quia ibi miscentur dicta philosophorum et haereticorum quae legere in propriis locis non licet nec expedit, ut patet de Ieromino, qui graviter fuit percussus eo quod legit libros Ciceronis ut habetur in eius legenda [ax] .

30 Item, per studium theologiae acquiritur habitus faciliter credendi, ergo per illud perdit studens unam circumstantiam augentem meritum. Antecedens patet. Et consequentia probatur quia difficultas credendi est circumstantia augens meritum, unde Ierominus in quaedam epistola " res maioris est meriti, quae maioris est laboris " [ay] . Item, Ambrosius in libro De Cain et Abel , " omnis virtus in labore consistit " [az] .

31 Ad idem videtur esse Philosophus II Ethicorum [ba] , ex quibus videtur sequi quod eligibilior esset status simplicis L20r fidelis viatoris quam profundi ac subtilis doctoris.

32 Ad primam [bb] , quidquid sit de antecedente, negatur consequentia. Ad probationem dicitur quod Trinitas divina ab aliquo cognoscitur [et] aliquo non cognoscitur Trinitas divina.

33 Ad dictum Augustini de Platonicis [bc] , primo dicitur quod Augustinus non dicit se invenisse in libro Platonicorum, sed in libro cuiusdam Platonici. Sed plures fuerunt Platonici post adventum Christi, sicut Porphyrius, Plotinus, et Apuleius, qui forte fuerunt boni. Secundo potest dici quod, si aliquid noverit de Trinitate, hanc habuerit ex divina inspiratione, sicut dicit Augustinus de hermete Mercurii in sermone Contra quinque haereses [bd] .

34 Ad [secundam] [be] , primo posset maior negari quia mereri vel posse mereri est perfectio in creatura, non tamen potest Deo attribui. Secundo, posset negari minor quia forte generare vel posse generare non est perfectio simpliciter potissime in divinis quia, secundum quod communiter arguitur, cum Filius hoc non potest careret aliqua perfectione.

35 Ad tertiam [bf] , posset concedi consequens quod divina natura in suppositis Patris et Filii est infinitae fecunditatis quia Pater producit Filium in omnibus sibi aequalem, [et] Pater et Filius [producunt] Spiritum Sanctum eis consubstantialem.

36 Ad quartam [bg] , conceditur tota ratio, nec ex hoc concluditur evidenter trinitas personarum in divinis, immo aeque probaretur per illa media quaternitas et quinternitas, immo forte melius quam trinitas.

37 Ad aliud [bh] , posset negari minor et ad probationem dicitur quod, licet quaelibet persona sit idem essentiae personaliter et essentialiter, tamen non convenit esse idem omnibus tribus personis simul adinvicem personaliter. Item, potest dici quod maior illa, qua dicitur quod convenit Patri et cuilibet personae est melius ipsum quam non ipsum, est vera si non sit relativum sed solum includens relationem.

38 Ad tertiam [bi] , dicitur quod aeternum vel aeternae potest stare substantive, et sic non sunt tres aeterni, sed unus aeternus, vel adiective et sic possunt dici tres aeterni vel aeternae. Secundo, posset dici quod magis proprie dicitur [quod] Pater, Filius, et Spiritus Sanctus sunt coaeterni quam aeterni, ideo Athanasius primum concedit et secundum negat.

39 Ad quartam [bj] , negatur consequentia, et ad probationem dicitur secundum Thomas de Argentina, distinctione secunda primi, articulo primo [bk] quod 'dicitur' sumitur dupliciter in divinis. Uno modo proprie, et sic idem est quod verbum concipere, et sic sumit ipsum Augustinus VII De Trinitate [bl] dicens quod non nisi Pater est dicens adintra. Alio modo sumit 'dicere' pro perfecte intelligere, et sic quaelibet persona dicit se, et conformiter posset dici de 'intelligere'. Sic accipit Anselmus, Monologion, 57 et 59 capitulis [bm] ubi dicit singulae personae se dicunt et quaelibet illarum se dicit. Si autem quaeritur evidens ratio quare Filius non producit Filium per suum dicere sicut Pater, potest dici cum Anselmus, Monologion, 85 et 68 capitulis [bn] , quod hoc transcendit omnis intellectus humani actum [8] et est a nobis in via in explicabile. Per idem patet ad confirmationem cum dicitur 'quod eadem ratione', etc. Negatur consequentia, et cum dicitur 'quia non videtur ratio', etc., dicitur quod, licet illam proprie nec perfecte sciamus, tamen ad haec aliqua est, et ideo credendo debemus captivare intellectum.

40 Ad primam contra tertiam conclusionem [bo] , negatur antecedens, nam patet Matthaeus ultimo [bp] , Ioahnnes primo [bq] , et etiam in Decretis Romanorum Pontificum [br] , quibus, qui contradiceret, censeretur haereticus. Nolo tamen dicere illa Decreta esse Scriptura Sacra.

41 Ad secundam [bs] , primo posset antecedens negari, loquendo de propositionibus quae non solum narrative, sed et assertive ponuntur in textu Sacrae Scripturae. Secundo, pro intellectu, nota quod ille dicitur sensus proprius alicuius Scripturae quem sensum auctor Scripturae per ipsam intendit. Hoc ostendit Armacanus, libro primo De quaestionibus Armenorum tunc principium illius libri [bt] .

42 L20v Secundo, nota quod, cum Scriptura habeat plures sensus, si veritas alicuius textus non potest haberi secundum unum sensum, est recurrendum ad alium cui aliae Scripturae magis concordat. Et est summe cavendum, ne figurativa locutio ad litteram accipiatur, et e converso ne vera et propria locutio ad figuram mutetur et figurativa putetur.

43 Tertio, notandum quod, licet per Scripturam quandoque significetur unum per similitudinem, tamen non oportet propter hoc quod idem in quolibet loco per illud idem significetur unum per similitudinem. Ista notabilia ponit Augustinus III De doctrina Christiana [bu] , et ponit de omnibus exemplum.

44 Ad confirmationem [bv] , dicitur quod doctores non sunt Sacrae Scripturae auctores, sed tantum expositores. De evangelistis dicitur quod in nullo passu discordant realiter, et insignum huius liber ille non vocatur 'de discordia' sed 'concordia evangelistarum'. Si tamen diceretur ' de discordia' illa non esset vera et realis, sed solum aestimata vel opinata et verbalis.

45 Ad aliud [bw] , negatur antecedens, si studeat qualiter debet. Debet enim talis non quaerere intelligere ut credat, sed "credere ut intelligat" [bx] ut dicit Anselmus in fine prologi sui Proslogion . Ad probationem 'de dictis haereticorum,' etc., dicitur quod legere talia dicta ad verorum eruditionem et falsorum reprobationem est licitum. Sed illa legere ad credulitatem vel imitationem seu assertionis vanitatem vel delectionem inordinatam non est licitum. Et forte Ierominus ideo fuit flagellatus et percussus quia illa cum delectionem legebat, quia forte amore illorum meliora et utiliora omittebat.

46 Ad ultimam [by] , dicitur quod, licet studens facilius credat, non tamen propter hoc eius meritum minuitur quia loco eius circumstantiae acquirit alias meliores, sicut intensius credere vel extensius, expressius, et verius. Per huiusmodi enim habitum subordinat fidem sua caritati et in Deum dirigit actualiter.

47 Secundo, posset dici negando antecedens quia non semper subtilior theologus facilius credit, immo occurrunt sibi plures rationes et instantiae quas simplices fideles non advertunt.

48 Ex dictis patet quod non sequitur ex eis [quod] per studium theologiae acquiritur notitia respectu articuli fide superior. Ergo idem est evidens et inevidens, evidens per scientiam, inevidens per fidem. Sed bene sequitur quod assentit articulo per aliquod medium quod non facit scientificam evidentiam.

49 Ad primam rationem in oppositum [bz] , primo posset dici quod, sumendo 'communicabile' ut communicatum alteri, est distinctum ab illo cui communicatur. Sic dicitur quod essentia proprie non est communicabilis.

50 Secundo, dicitur, sequendo scholam communem et modum loquendi doctoris, quod essentia est communicabilis et non persona. Et tunc illa maior potest intelligi dupliciter. Uno modo nullum incommunicabile est communicabile tribus, id est, non est illud quod communicatur tribus, et sic maior est falsa. Alio modo nullum incommunicabile, id est, ipsum non potest communicari tribus, et tunc maior est vera, sed forma arguendi non valet.

51 Ad alias duas, patet per dicta quod sit respondendum.

[Conclusiones pro secunda distinctione]

52 "Hic itaque vera" [ca] . Hoc secunda distinctio continet tres conclusiones finalem sententialem. Prima: quod Trinitas divinarum personarum est unus solus et verus Deus.

53 Secunda conclusio: quod in Deo est unitas essentiae seu substantiae et trinitas personarum. Ideo non sunt tres dii sed unus Deus, licet Pater genuerit Filium, et ideo Filius non sit qui Pater est Filiusque a [9] Patre genitus sit. Ideo Pater non sit qui Filius est [10] et Spiritus Sanctus nec Pater sit nec Filius, sed tantum L21r Patris et Filii Spiritus utrique coaequalis et consubstantialis. Nec ibi est aliud et aliud neutraliter sed alius et alius personaliter.

54 Tertia conclusio: quod omnes catholici tractatores qui de Trinitate quae Deus est scripserunt hoc secundum scripturas docere intendunt quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unius substantiae et essentiae et inseparabili aequalitate unus est Deus. Et hoc unitas in essentia et trinitas in personis probatur in textu per multa scriptura et doctorum sanctorum testimonia. Addit autem Magister circa principium huius distinctionis quod hoc " summum bonum, scilicet Deus Trinitas, solis mentibus per fidem purgatis cernitur " [cb] . Et hoc de distinctione ista.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus