Liber I, Quaestio 30

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 22, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q30

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L90v

Quaestio 30

[Circa textum]

1 " Nunc igitur ad propositum " [a] etc. Postquam Magister tractavit de scientia Dei et rebus scibilis quantum ad eorum praesentialitatem et intimitatem, in hac vero 38 distinctione tractat de ipsis quantum L91r ad earum causalitatem et dividitur in duas, nam in primo quaerit utrum scientia respectu scitorum habeat talem rationem et huius quaestionis ponit solutionem, secundo ex illa solutione movet aliam dubitationem. Secunda ibi "ad hoc autem quod supra dictum est" [b] .

2 Prima dividitur in duas quia primo circa quaestionem procedit opinative ad utrumque partem arguendo, secundo procedit determinative veritatem asserendo. Secunda ibi "hanc ergo quae videtur" [c] etc.

[Quaestio]

3 Utrum certitudini divinae praescientiae utrum cum divina praescientia certa et infallibili stet m?a continentia in re producibili

[Quaestio]

4 Quod sic quia respectu alicuius futuri scientia dei non potest non esse respectu eiusdem scientia ergo nullum futurum potest non evenire et per consequens quo falsa consequentiae bonae et antecedens probatur quia praescientia Dei respectu antichristi aut a se est praescientia futuri aut ab alio aliquo. Si ex se ergo non potest non esse praescientia sicut illud quod ex se habet tres angulos aequales duobus rectis non potest esse et non habere huius tres etc. Si ab alio, sequitur quod res futurae sunt causae praescientiae Dei contra Magistrum [d] et Augustinum 15 De Trinitate capitulo 14 dicentem " non ideo deus scivit quia creavit sed quia scivit creavit " [e]

5 Secundo, nihil est futurum ergo antecedens probatur per conversionem quia nihil futurum est ergo nihil est futurum.

6 Tertio, Deus praescit a, ergo a erit consequentia est necessaria et antecedens similiter ergo consequens ergo a necessario erit probatio autem necessitatis antecedentis quia est verum aeternum

7 In oppositum est Augustinus 11 de civitate capitulo 9 dicentem conclusive ex multis praemissis ibidem qui negat Deum omnepraescitum futurorum negat eum esse Deum sed talis praescientia numquam necessitatem imponit praescito eventui aliter nullus esset lau?dus vel vituperandus propter meritum vel demeritum suum, quod est falsum, ergo.

[Prima conclusio]

8 Prima conclusio: licet repugnet divinam essentiam non esse cuiuslibet rei cognoscibilis certam scientiam tamen non repugnat divinam essentiam nullius rei cognoscibilis esse praescientiam prima pars patet per dicta quia secundum apostolum " nulla est creatura invisibilis in conspectu eius sed omnia nuda et aperta sunt oculis eius "

9 Secunda pars probatur quoniam possibile est nihil esse futurum, ergo. Patet consequentia quia [1] divina praescientia nihil est aliud quam divina essentia ut est evidens et infallibilis notitia seu certum iudicium respectu futuri comprehendens ipsum fore in se ipso et in re extra qualitercumque erit ut potest trahi ex dictis Magistri, distinctionibus 38 et 39 primi . Patet ergo quod si nulla essent futura nulla esset praescientia vel saltim divina essentia nullius esset praescientia cum praescientia sit solum respectu futuri, sed antecedens patet quia quodlibet futurum contingenter et non necessario erit ut patebit infra et per consequens quodlibet poterit non fore.

10 Notandum quod cum dicitur praescientia li 'prae' denotat infinitam moram durationis imaginarie praecedentem realem existentiam rei futurae quia Deus omnia intuetur tamquam praesentia in praesenti aeternitatis, et ideo apud deum nihil est futurum vel futuritio.

11 Primum corollarium: licet Deus non possit non esse futurorum scientia, tamen Deus praeteritorum potest non esse praescientia patet per conclusionem. Confirmatur quia aliquando erit praesens et post praeteritum et tunc non praescietur sed scietur.

12 Secundum corollarium: licet divina praescientia sit divina essentia formaliter, tamen divinam essentiam esse praescientiam non est perfectionis simpliciter. Patet quia potest non esse praescientia respectu cuiuscumque futuri, licet non potest non esse perfectio simpliciter.

13 Tertium corollarium: licet deum esse praescium inferat L91v aliquid esse futurum, tamen Deum esse praescium non infert Deum illud futurum patet quia non est effectivus culpae futurae et futuritionis eiusdem cum nihil sit.

14 corollarlium stat aliquam rem esse et simul dum est non esse posse vel sic conclusio cum quolibet contingenti rei esse stat eandem non esse posse probatur qui quodlibet creatum contingentur est et numquam contingenter eset nisi dum est quia dum non est contingenter non est nec necessario est ergo contingenter est ergo dum est potest non esse 2o probatur corollarium quia esse creaturae et posse non esse eiusdem non se habent contradictorie ergo stat eandem rem simul esse et posse non esse ergo.

[Secunda conclusio]

15 Secunda conclusio: licet nihil futurum possit incipere esse futurum, tamen quodlibet futurum potest non esse futurum. Prima pars probatur quia quidquid est vel unquam erit futurum ab aeterno fuit futurum ergo nihil futurum potest incipere esse futurum. Patet consequentia quia, si detur quod a futurum incipiat esse futurum sequitur quod ab aeterno a non erat futurum quod est oppositum antecedentis. Antecedens probatur quia ab aeterno fuit verum saltim veritate increata quod antichristus erit et de quolibet alio quod erit.

16 Primum corollarium sicut quodlibet futurum contingenter est futurum, sic quodlibet futurum contingenter scitur a Deo esse futurum. Prima pars patet quia quodlibet futurum contingenter erit, ergo etc. Probatur antecedens quia quodlibet tale dependet vel dependebit a libertate voluntatis. Secunda pars probatur quia sequitur a futurum non contingenter a Deo scitur esse futurum ergo a necessario erit vel est futurum quod repugnat dictis confirmatur quia sequitur a futurum potest non fore non obstante quod a erit ergo Deus potest scire quod a non erit non obstante quod sciat a fore.

17 Secundum corollarium: licet haec sit vera antichristus erit, tamen nullum creatum vel creabile antichristus erit. Patet quia aeternaliter fuit verum dicere antichristus erit, sed nihil creatum fuit aeternaliter ergo ex quo. Patet quod nulla futuritio vel praeteritio est causabilis a Deo. Probatur quia praeteritio vel futuritio nihil est ergo nullum tale est creabile vel producibile.

183m corollarium quodlibet scitum a deo esse futurum potest deus numquam scivisse esse futurum patet corollarium dividendo futurum contra praesens et sumendo in sensu diviso quia omne quod erit et non est nec fuit semper contingenter fuit praescitum fore ergo omne futrum contingenter praescitur a deo ergo potest numquam fuisse praescitum istud corollarium videtur de mente magistri distinctione 39 capitulo 2o

19Ex dictis sequitur per modum subest futurum contingenter et non nisi pro mensura pro qua est futurum aliter esset aliquid futurum quod non esset futurum quod implicat 2o sequitur quo nihil necessario potest esse futurum patet quia omne futurum est contingens potens non fore 3o sequitur quod haec consequentia non valet a futurum erit necessariam ergo a necessario erit patet quia antichristum voluisse in b erit necessariam quando praeterierit et tamen antichristum voluisse in b non est necessariam futurum sed contingenter est futurum

[Tertia conclusio]

20 Tertia conclusio: cum divina praescientia [2] certa et infallibili stat de facto contingentia in re producibili. Probatur quia sicut ille non repugnant sortes potest peccabit in a et sortes potest non peccare in a sic etiam ille simul stant sine repugnantia sortem Deus praescit peccaturum in a et sortes potest non peccare in a. Patet quia praescientia nullam necessitatem imponit vel addit praescito confirmatur quia omne L92r futurum dependet vel dependebit a libertate voluntatis contradictionis et Deus praesciit qualitercumque illud futurum erit ergo simul stat Deum praescire infallibiliter et futura fore contingenter.

21 Primum corollarium: quod non sequitur Deus immutabiliter praescit a, ergo Deus necessario praescit a.

22 Secundum corollarium: taliter Deus praescit contingenter futurum esse futurum et non contingenter, sed necessario potest futurum esse futurum immo quanta necessitate deus potest aliquid producere adextra causata necessitate potest esse futurum.

23 Tertium corollarium: licet a fore fuerit aeternaliter verum tamen a non fore non fuit aeternaliter falsum. Prima patet quia omne verum ab aeterno fuit verum veritate increata, licet non veritate signi vel rei, ergo. Prima pars antecedentis patet per Augustinum, libro soliloquiorum [f] . Secunda pars probatur quia nulla falsitas fuit ab aeterno, ergo etc.

24 Antecedens probatur quia falsitas non est nisi in signis subordinatis vel in aestimatione intellectus creati ex hoc potest inferri quod haec consequentia nulla est unum contradictoriorum complexe significabilium est verum igitur reliquum est falsum. Patet quia ante mundi creationem verum fuit quod mundus creabitur, et tamen eius oppositum non erat falsum ex dictis se pars affirmativa conclusionis.

25 Notandum quod per velle divinum vel non velle consurgit libertas et contingentia et ex immensitate divini intellectus praescientia nam respectu futurorum bonorum est velle cum determinare respectu vero futurorum malorum est non velle cum determinare respectu suorum oppositorum respectu autem signorum negativorum est vel divinum velle vel divinum nolle non dico praedeterminans sicut sicut Scotus et sui sequaces sed determinans. Hic nota Fastinum circa necessario est praescientia etc. Consequentia bona et antecedens probatur capiendo a futurum et arguendo sic haec est necessaria a est futurum ergo impossibile est a non fore. Consequentia patet et antecedens probatur quia si non est necessaria sed contingens sequitur quod eius opposita potest esse vera, scilicet ista a non est futurum tunc sic haec non est vera et potest esse vera potest, ergo incipere esse vera consequens est falsum quia quia sicut illud quod est futurum non potest incipere esse futurum ita illud quod fuit semper non futurum non potest incipere esse non futurum. Consequentia probatur quia si habet potentiam ut sit vera et nunc non est vera sequitur quod possit incipere esse vera quia omne quod potest esse post non esse nihil post aliud esse potest incipere esse post aliud.

26 Secundo, arguitur et ponatur quod Deus vellit a futurum fore in d instanti et b futurum post instans d vellit aequaliter tunc sic adveniente d instanti Deus aequaliter vult a in d et b post d sed non potest non velle vel voluisse a in d ergo non potest non velle b post d patet quia ante d aequaliter vult a et b ut ponit casus et per positionem a inesse in d instanti non variatur volitio divina.

27 Tertio, ponatur quod Deus velit a esse in b instanti futuro tunc veniente b sicut necessariam est in b et post b a esse ita impossibile est Deum non esse causam eius quod est b fore sicut ergo divina voluntas est neccessarias respectu a esse sic est necessarias respectu b fore.

28 Quarto, ponatur quod nihil sit nisi Deus et velit a fore in b instanti per creationem tunc sic a non esse futurum in b non est compossible cum omnibus hiis quae ponuntur nunc esse ergo ad hoc quod a non sit futurum oportet aliquam mutationem fieri in hiis quae ponuntur inesse sed nihil est nisi divina voluntas vel praescientia per casum sed mutationem fieri in divina praescientia vel voluntate est impossibile ergo quod a non sit nec aliquando fuerit futurum implicat contradictionem ergo quodlibet futurum praescitum necessario erit.

[Obiectiones et responsiones]

29 Contra secundam conclusionem a futurum non fore necessario est futurum igitur aliquod necessario est futurum. Consequentia bona et antecedens probatur quia antichristum non fore cras L92v neccessario est futurum. Secundo, antichristum fore repraesentatum est in divina essentia, ergo antichristus necessario erit. Patet antecedens quia antichristum fore est a Deo praevolitum et praescitum. Et consequentia probatur quia quidquid in divina praesentatur essentia ibi naturaliter praesentatur et per consequens necessario.

30 3o arguitur per Augustinum Super Genesim 6 libro capitulo 22 et 23o [g] ubi ostendens quomodo homo factus sit limo[?] dicens quod in illa materia erat hominem sic posse fieri sed in illa non erat hominem necesse sic fieri hoc enim non erat in contradictione creaturae sed in beneplacito creatoris cuius voluntas est necessarias ex quibus sequi videtur quod divina voluntas respectu futurorum est necessarias antecedentis in eodem capitulo dicit hoc autem necessario futurum est quod vult et ea futura sunt quae praescit.

31 Contra tertiam conclusionem, arguitur sequeretur quod staret simul Deum praescire a fore et a posse non fore consequens est falsum quia sequitur a non erit, ergo Deus non praescit a fore et ponatur quod sit a principio argumenti et sequitur quod Deus praesciens a fore praescit a non fore quod implicit. Similiter posset argui de voluntate Deus sicut vult a fore potest non velle a fore et ponatur inesse ergo deus vult a fore et non fore.

32 Secundo, de facto Deus vult antichristum futurum ponatur ergo quod [3] a significet voluntatem Dei cum habitudinem quam habet ad antichristum futurum tunc quaeritur aut a esse est mere dependens ab hiis quae nunc sunt autem aliquo modo dependent a futuro. Si primum a est nunc de praesenti et per consequens non potest esse quin a sit vel fuerit sicut non potest facere praeteritum non esse praeteritum secundum Anselmum de concordia capitulo 4 . Si secundum, sequitur quod aliquod ens actu dependet a non ente quod non videtur verum.

33 Tertio, si futura eveniret [4] contingenter stante divina volitione, sequitur quod esset in potestate creaturae facere facere deum velle. Consequens est falsum tum quia non est in potestate hominis facere alium hominem velle ergo nec Deum cum secundo quia temporale esset causa aeterni. Consequens est contra Magistrum, distinctione 25, primo capitulo 4 . Et patet consequentia quia quidquid Deus vult aeternaliter voluit.

34 Ad primam, negatur antecedens, et ad probatione negatur antecedens similiter et dicitur quod eius opposita est contingens et potest incipere esse vera et cum arguitur ultra haec incepti esse vera a est futurum ergo a recipit esse futurum negatur consequentia haec et si arguatur a non est futurum et potest esse futurum ergo potest incipere esse futurum hic negatur consequentia et ultra dicitur quod illa stant simul a potest esse futurum et a nullam habet potentiam ut sit futurum li a non supponit pro illo quod est sed quod potest esse et non est.

35 Ad secundam, admissio casu dicitur quod instanti d adhuc erit contingentur vera b erit post d et cum dicitur aequaliter etc. dicitur quod si intelligitur aequaliter id est aequali volitione vel eadem intrinsece conceditur quia eadem volitione vult a fuisse et b fore et contingentur vult a esse in d sicut b post d. Secundo, dicitur quod b fore vult contingenter sed a fuisse vult necessario et vult esse necessariam a fuisse et vult esse contingens b fore. Tertio, dicitur quod ante d aequaliter vult a et b quia utrumque vult contingenter fore sed altero eorum praeterito et altero futuro scit esse sicut significat ista a fuit contingenter et incepit esse necessariam sicut contingenter praeteriit sed non est sic de illa b erit.

36 Ad tertiam, primo dicitur quod sicut a contingenter ante b erat futurum, ita contingenter in b est praesens et contingenter praeteriit sed postquam praeteriit non potest non praeterisse. Secundo, dicitur quod non sequitur post b necesse est a fuisse ergo ante b necesse est a fore. Patet consequentiam non valere.

37 Ad quartam admisso L93r casu dicitur ad rationem quod a potest non esse futurum sine omni mutatione quia ista infert aliquam mutationem esse futuram a est et ideo si nulla sit futura sequitur a non esse futurum per hoc ad formam. Negatur antecedens illud a non esse futurum in b non est compossibile, etc.

38 Ad primum contra secundam conclusionem, posset primo negari antecedens nec sequitur a non fore cras necessario nihil est futurum ergo a, etc. Secundo, dicitur negando consequentiam quia a non fore cras necessario nihil est proprie loquendo.

39 Ad secundum, negatur consequentia, et ad probationem similiter negatur consequentia sicut non sequitur hoc complexum summus pontifex naturaliter significat illum qui est papa, ergo naturaliter significat illum necessario quia antequam ille esset papa non significabat eum. Similiter dicitur quod, licet Deus naturaliter repraesentet antichristum fore dum est futuris, non tamen necessario bene sicut idem signum creatum significat distincte plura successive sic eodem actu simplici cognoscit Deus res futuras quando sunt futurae et easdem praesentes quando sunt praesentes sine mutatione suae scientiae sed solum secundum mutationem scitorum vel scibilium. Ad Augustinum dicitur quod solum loquitur de [5] necessitate consequentiae non consequentis intendit enim quod non stat simul Deum velle ex cuto?e vel efficaciter aliquid fore vel esse et illud pro mensura pro qua est volitum non esse. Secundo, dicitur quod in talibus contingentiis consequens est contingens sicut antecedens quia Deus potest facere et velle quae non vult nec facit et non velle quae vult, ut ostendit Augustinus [h] et Magister, distinctione 43 primi [i] nec etiam sequitur Deum voluisse me legere est aeternum ergo necessariam quia a futuro dependet.

40 Ad primam contra tertiam conclusionem, conceditur consequens et consequentia. Secundo, dicitur quod ista Deus praesciens a fore potest non praescire a fore non debet sic ponit in esse Deus praesciens a fore non praescit a fore quia implicat sed sic Deus non praescit a fore et potest scire a fore et ita potest dici de velle et ad illam non sequitur aliquod falsum vel impossibile sed solum sequitur quod Deus numquam praescivit a fore vel voluit quod est possibile.

41 Ad quartam, dicitur quod aliquo modo dependet a futuro non inquantum voluntas sed inquantum sic se habens ad antichristum fore nec sequitur quod aliquod ens actu dependeat a non ente quia voluntatem Dei esse aliquid sed ad aliquid relative. Secundo, dicitur quod voluntate Dei sic se habere ad tale futurum licet sit voluntas ipsa Dei voluntas, non tamen sequitur quod aliquod ens dependeat actu in esse ab eo quod non est sed bene sequitur quod voluntate Dei se habere respectu illius futuri relative dependet ab eo quod non est sed non est inconveniens.

42 Ad ultimam, negatur consequentia, licet illative et con[?]naturaliter ad hominem velle, sequitur Deum velle, non tamen potestative et causaliter me velle est causa quare Deus vult vel agit adextra.

43 Ad primam in oppositum, negatur antecedens, et ad probationem dicitur quod ex se habet quod sit praescientia et cum infertur ergo non potest non esse praescientia negatur ista consequentia, sicut non sequitur voluntas ex se habet quod vult illud obiectum, ergo non potest non velle illud.

44 Secundo, dicitur quod praescientia Dei non taliter habet ex se quod sit praescientia, sic quod essentialiter ipsa sit praescientia talis futuri sicut triangulus ex se habet tres.

45 Ad secundam, negatur antecedens, et ad probationem negatur consequentia.

46 Ad tertiam, dico quod consequentia est necessaria, sed dico quod consequens sicut eset contingens, sic antecedens, etiam nec sequitur est aeternum ergo necessariam quia ipsum fuisse ab aeterno quodammodo dependet a futuro ideo possibile est ipsum numquam fuisse quia sicut potest non fore similiter potest numquam fuisse praescitum vel etiam praevolitum.

[Conclusiones]

47 L93v "Nunc igitur ad propositum" [j] . Prima conclusio: praescientia et scientia Dei quae est bonorum et malorum non sunt causa rerum nisi causa sine qua non nec econverso res sunt causa scientiae Dei nisi causa sine qua non quia non stat rem esse et Deum ipsam nescire vel non scire.

48 Secunda conclusio: quod si nomen scientiae includit beneplacitum Dei tunc scientiae Dei est causa omnium bonorum sed non malorum quia respectu illorum non habet beneplacitum sed scientiam vel praescientiam.

49 Tertia conclusio: quod praescientia Dei non potest falli unde cum dicitur non possunt aliter esse vel evenire quam sit praescitum a Deo si coniunctim intelligitur verum est simul enim stare non possunt quod aliter res eveniat et aliter Deus praescierit si disiunctim falsum est quia nullum contingens futurum de necessitate eveniet.

50 Notandum quod si aliter notat alienetatem cognitionis divinae sic non aliter cognoscit unam quam aliam si notat rerum alienetatem sic noscit aliter res diversas et haec sufficiant.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus