Liber I, Quaestio 31

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 22, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q31

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L93v

Quaestio 31

[Circa textum]

1 "Praeterea quaeri solet" [a] . Haec est distinctio 39 in qua postquam ostendit Magister qualiter scientia respectu scitorum habet causalitatem, hic ostendit quod scientia Dei ex variatione scitorum non recipit variatatem. Et dividitur in tres quia primo proponit quaestionem, secundo apponit responsionem, et tertio ponit obiectionem. Secunda ibi "ad quod dicimus" [b] . Tertia ibi "hic opponitur" [c] .

2 Prima et secunda manet indivisae, tertia vero dividitur in tres quia primo quorumdam duplicem obiectionem addunt, secundo ad illas responsionem propriam inducit, tertio maioris responsionem ad illas reducit vel conducit. Secunda ibi " ad quod dicimus potest quid Deus " [d] . Tertia ibi " idem a quibusdam " [e] , etc.

[Quaestio]

3 Utrum sicut divina essentia est omnium futurorum ratio cognitiva sic eadem ut est praescientia sit futurorum contingentium ratio seu actio productiva.

[Rationes principales]

4 Quod non quia nulla praescientia in Deo est ponenda, ergo. Antecedens probatur tum quia huius praescientiae obiectum aut esset verum aut falsum. Non verum quia omne verum est praesens, sed praescientia solum est futurorum non praesentium secundum Magistrum ut superius extiti declaratum. Nec falsum quia tunc Deus posset decipi. Secundo, quia praescientia ut sic non dicit perfectionem. Tertio, quia Deus potest esse et non esse praescientia, sed qualitercumque Deus potest esse taliter est, ergo non est praescientia.

5 Secundo, sic principaliter nullum est futurum contingens verum, ergo. Probatur antecedens cum quia sequitur quod aliqua propositio de futuro contingenti foret determinate vera vel falsa, cuius oppositum videtur probare Aristoteles, I Perihermenias [f] et tenet cum eo Aureolus. Tum secundo quia omne potens esse est, sed futurum potest esse, ergo est et per consequens non futurum sed praesens tamen . Tertio quia toti latitudini contingentiae corresponderet aliqua ratio mensurativa communis. Consequens hoc est falsum quia cum talis ratio non possit convenire creaturae necessario conveniret Deo quod est falsum quia in Deo non est contingentia intrinseca.

6 Tertio principaliter, nulla ratio talis correspondet praescientiae divinae respectu futuri contingentis, ergo. Antecedens probatur quia non convenit ei vel a scire quia tunc necessario conveniret ei nec ut velle quia tunc Deus esset causa futuritionis peccati. Tum secundo quia divinum efficere non terminatur nisi ad aliquod positivum, sed futurum non est aliquid positivum. Tum tertio quia tunc libere causaret et tunc staret Deum nullum futurum efficere quod est falsum quia necessario partium contradicit communis de futuro altera pars est vera.

7 In oppositum nulla res est futura a se nec aliqua se sufficit ponere in esse vel producere se ergo aliquam causam productivam exigit quae ipsam ponat inesse sed non nisi deum seu causam passivam ergo quae est omnium futurorum certa praescientia et perfecta.

[Prima conclusio]

8 Prima conclusio: licet divina essentia secundum nullam perfectionem simpliciter L94r futuri contingentis ut sic sit necessaria notitia actualis seu claritudo, tamen ipsa respectu cuiuslibet talis est ratio libere repraesentativa et infallibilis ac immensa certitudo. Prima probatur quia, si sic, sequitur quod necessario tale verum sic se habere divina scientia cognosceret vel quod aliqua perfectione simpliciter carere posset. Consequens utrumque est falsum. Et patet consequentia quia tale cognitum eveniret necessario. Secunda pars patet per Augustinum III De civitate Dei capitulo dicentem " confiteri Deum et negare ipsum praescium futurorum apertissima insania est " [g] .

9 Confirmatur conclusio Matthaeus 28 et 26 " an putas quia non possum rogare patrem meum et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum " [h] , ergo Christum non rogare Patrem mere liberum et contingens fuit.

10 Primum corollarium: licet omne verum sit obiectum divinae scientiae, solum tamen verum futurum ut sic est obiectum praescientiae. Prima patet quia omnium Deus est conditor et cognitor. Secunda patet quia praescientia tantum dicitur respectu futurorum.

11 Ex quo posset inferri quod proprie loquendo de praescire Deus non praescit antichristum esse futurum. Patet quia illud non est futurum sed praesens sit?m illud sit aliquid notandum, tamen quod haec propositio Deus praescit antichristum esse futurum et sibi similes admittuntur quia valet hanc Deus scit hanc antichristus non est sed erit vel secundum alios Deus scit hanc antichristus est futurus.

12 Item, notandum quod supposito quod antichristum esse futurum nihil esset in re adhuc stat Deum hoc scire quia Deus [1] scit duos Deos non esse ab eo distinctos et duos, tamen tales deos non esse nihil est.

13 Ex his patet hanc consequentiam non valere Deus scit hoc vel hoc est praesens, ergo hoc est reale ens.

14 Secundum corollarium: licet Deus secundum naturam rationem sit notitia futuri necessaria contingentis, tamen Deus secundum rationem essentialem universaliter[?] perfectam est perfectam notitia cuiuslibet possibilis futuri entis. Secunda pars probatur quia Deum esse praescium futurorum est ratio perfectionis, ergo competit intrinsece divinae essentiae.

15 Tertium corollarium: licet Deus totam latitudinem possibilium non possit in lineam futurorum resolvere totaliter, tamen Deus potest lineam futurorum possibilium resolvere in lineam existentium praesentialiter. Prima patet quia praeterita et praesentia possunt dici possibilia, sed illa ut sic non possunt dici futura quia sic possent dici non fuisse. Secunda patet quia omne ens possibile potest poni in esse existentiae per Deum.

[Secunda conclusio]

16 Secunda conclusio: licet omne futurum reluceat in divina scientia quasi in sua arte, tamen quodlibet tale contingenter erit non ex necessitate. Prima pars patet per b?a dicta. Secunda pars probatur quia quodlibet futurum quod erit contingenter eveniet a causa sua principali, ergo contingentur eveniet. Consequentia tenet quia sicut causa prima plus influit in causatum quam secunda, sic plus ipsum habet determinare quam secunda. Et antecedens probatur quia contingenter et libere agit adextra.

17 Primum corollarium: licet omnia futura sicut praescita et omnia proprie praescita sint futura, tamen plura quam praescita sicut possunt esse futura. Prima patet quia Deus omnium futurorum est praescius et non nisi futurorum ut dicit primum corollarium. Secunda pars probatur quia multa possunt esse futura quae de facto non sunt futura quae si esset futura ipsa essent praeterita.

18 Secundum corollarium: sicut nullum futurum est necessariam, sic non necessario est aliquod futurum. Patet quia potest Deus adextra nihil producere vel velle vel conservare contra Bosemblantem, distinctione 38 primi [i] . in solutione cuiusdam rationis quam facit.

19 Tertium corollarium: supposito quod omne possibile esse esset, non tamen futurum praesens existeret nec toti latitudini contingentiae ratio commensurativa L94v contingens correspondere posset. Prima patet quia non sequitur quodlibet quod potest esse e[?] futurum potest esse ergo est sed deberet dici in minori futurum est quod potest esse quod non dicitur ibi. Secunda pars probatur quia tunc talis ratio commensurativa latitudinis contingentiae Deo conveniret. Consequens est falsum et patet consequentia quia nulli creaturae convenire posset ex quo patet quod, licet in Deo non sit contingentia intrinseca mensurans contingentiae latitudinem, huius tamen contingentiae latitudo mensuratur per divinae libertatis voluntatem seu liberam rectitudinem vel licet in Deo non sit contingentia intrinseca qua mensuretur contingentiae latitudo, hanc tamen contingentiae latitudinem sufficienter mensurat divinae libertatis pulcritudo seu valitudo.

[Tertia conclusio]

20 Tertia conclusio: licet divina praescientia includens divinum velle nolle vel beneplacitum omnis entis incomplexi sit principium formale, tamen praescientiae divinae respectu futuritionis non correspondet aliquod esse efficiens causale. Prima patet quia divina efficientia et praescientia est divina voluntas et essentia sed voluntas est fontale principium cuiuslibet entis incomplexi. Secunda pars probatur quia futuritio nihil est, ergo ipsius nulla est causa.

21 Primum corollarium: si per possibile vel impossibile res futura praescientiae divinae aliqualiter causa existeret Deus, tamen ex libro nullam perfectionem per operationem acquireret. Patet quia adhuc talis res futura non esset praescientiae divinae causa factiva, sed solum illativa etc. intelligit Doctor Noster Gregorius in 2 quaestione, distinctionis 38 [j] sollicitudo primum principale dicendo in potestate hominis est facere quod Deus aeternaliter aliquid sciverit vel voluerit, ex quo patet quod Iohannes de Rippa insufficienter eum redarguit quia arguit contra vocem non contra mentem seu intellectum suum.

22 Secundum corollarium: quod improprie dicitur quod antichristus esse futurum est praesens vel quod sit aliquod ens. Patet quia nihil est et per consequens nec praesens nec futurum.

23 Tertium corollarium: quid si recipitur praescientia cum inclusione velle et dispositionis divinae et futurum pro re incomplexa et per se producibile, sic tenenda est pars conclusionis affirmativa. Si autem recipitur ut praescindit ad his, sic tenenda est negativa. Si vero intelligitur de futuris complexis, sic qualitercumque sumatur praescientia quo est falsa vel saltim impropria.

[Obiectiones et responsiones]

24 Contra primam conclusionem, arguitur sic: eadem ratione repraesentat Deus praecise futurum contingens et se ipsum necessario existens, sed necessaria ratione se ipsum repraesentat, ergo non libere. Maior est Augustini XV De Trinitate, capitulo 13 , dicentis, " omnia novit pater in verbo. " [k] Et minor patet.

25 Secundo, omne verum praeteritum est necessariam, sed quodlibet futurum aeternaliter praescitum est p?tim[?], ergo.

26 Tertio, haec est bona consequentia, Sortes iudicat b cras evenire et non eveniet cras, ergo decipitur, ergo a simili Sortes iudicat cras b evenire et cras b potest non evenire, ergo Sortes potest decipi.

27 Contra secundam conclusionem, quodlibet futurum contingens est non ens, ergo nullum tale scitur seu relucet in divina essentia complexa bona quia secundum Philosophum I Posterioris "de non ente non est scientia" [l] Antecedens probatur quia, si esset ens vel determinatum in se vel in suis principis. Non in se quia quod futurum est notandum est. Nec secundum quia talia non sunt magis determinata ad principiendum quam eius oppositum cum sint libera ad utrumlibet.

28 Secundo, futurorum contingens naturam habet veritatem, ergo. Antecedens probatur quia sicut unum quoque se habet ad entitatem ita ad veritatem II Metaphysicae [m] .

29 Tertio, omne contingens L95r potest aliter se habere, ergo de nullo tali est scientia seu praescientia. Consequentia patet, scientia enim est in impossibilium aliter se habere I posteriorum [n] . Antecedens de se.

30 Quarto, si quodlibet futurum esset praescitum sequeretur quod de nullo deberemus consiliari. Probo consequentiam istam quia de illo non est consilium habendum quod determinate eveniet, sed sic est de quolibet praescito, igitur.

31 Contra tertiam conclusionem, arguitur per Propositionem 18 Alexandri in de memoria rerum difficilium ubi dicitur "omnis scientia vel est causa rerum vel causata a rebus," [o] sed Dei praescientia non est causata a rebus igitur rerum est causa.

32 Secundo, posita causa sufficienti non impedibili immediate, sequitur effectus, sed voluntas Dei respectu rerum creatarum fuit aeternaliter, ergo creaturae fuerunt aeternaliter vel velle Dei cum scientia non est causa rerum sufficiens.

33 Tertio, natura contingentium nullam habet in se certitudinem, igitur eis repugnat sciri determinate. Consequentia tenet quia disciplinati hominis est tantum certitudinis inquirere in uno quoque quantum natura rei patitur. Et antecedens probatur quia contingentia sunt indeterminata nec de illis est determinata veritas secundum Philosophum.

34 Quarto, scientia Dei potest restringi ad plura et pauciora ergo variabilis est. Consequentia bona et antecedens probatur, tum quia potest praescire quod non praescit, tum quia potest non praescire quod praescit. Tum secundo quia non maior immutabilitas in scientia quam in re scita, sed in re scita est mutabilitas ut nomen est, ergo. Assumptum patet alio mediante ubi dicitur quod de corporibus non potest esse scientia quia mutabilia sunt.

35 Ad primam, negatur consequentia quia, licet necessaria ratione se et alia repraesentet, tamen est libere ratio repraesentativa et non necessaria huius futuri sic in esse.

36 Ad secundam, solet negari maior communiter loquendo de praeteritis habentibus respectum ad futurum contingentia dependentibus ab eventu alicuius futuri, et sic solvuntur tales difficultates anima Christi scivit sed voluit vel asservit. Sed contra hoc instatur quia ponatur quod anima scripserit talem propositionem heri ego volo a et sequitur quod hodie sit necessariam illam heri scripsisse hic aliquod dicunt quod potest illam numquam scripsisse. Sed contra hoc quia praeteritum posset numquam fuisse, ideo dicitur aliter quod non est qu?ilem[?] iste asservit et hoc iste scripsit.

37 Ad tertiam, dicitur quod secunda consequentia non valet quia non est simile quando ambae sunt de in esse et quando de possibili. Vide Scotum, distinctione 39 in solutione primae rationis secundae quaestionis [p] .

38 Ad primam contra secundam conclusionem, negatur consequentia quia, licet non sint entia in proprio genere existentia sunt, tamen in verbo seu in primo principio vita iuxta illud Iohannem quod " factum est in ipso vita erat" [q] . Et hoc sufficit ad hoc quod reluceat in divina essentia.

39 Ad secundam dicitur quod sicut futuris competit entitas, ita veritas eisdem convenit, nam sunt in principio productivo entitas sic et veritas quae non est distincta ab aeterna veritate.

40 Ad tertiam, negatur consequentia quia de mutabilibus et corporibus est scientia in libro De generatione et corruptione et de fortuitus et casualibus in libro Physicorum . Secundo, dicitur quod de impossibilibus aliter se habere est scientia quantum ad necessariam et immutabiliter rationem quae potest haberi et formari circa huius scibile quia scientia Dei non dependet a rebus scis sicut nostra.

41 Ad quartam, negatur consequentia, et ad probationem dicitur quod, licet futurum determinate eveniat a Deo a caua principali, tamen quia potest non evenire, ideo non consiliamur frustra.

42 Ad primam contra tertiam conclusionem, dicitur primo quod Alexander ibi accipit scientiam cum inclusione divinae voluntatis et beneplaciti Dei et sic praescientia L95v Dei est causa rerum sed non futuritionis quia illa non est res nec aliquid sicut supra fuit dictum.

43 Ad secundam, negatur consequentia quia, licet voluntas Dei sit aeterna, tamen ipsa voluit ab aeterno ut creatura esset in tempore et non aeternaliter. Et ideo, licet causa creaturae aeternaliter fuerit, tamen non fuit aeternaliter causa creaturae seu producens creaturam.

44 Ad tertiam, dicitur quod licet apud intellectum nostrum futura non habeant evidentiam certam, tamen apud Deum habent determinata veritatem et ab eo aeque evidenter et clare intentur, sicut quando erunt actualiter praesentia.

45 Ad quartam, negatur antecedens, et ad probationem dicitur quod, licet possit praescire quod non praescit in sensu diviso quia quod non est futurum potest esse futurum, tamen Dei scientia non est ampliabilis nec restringibilis.

46 Et ad secundam probationem dicitur quod, licet scientia nostra sit tam mutabilis sicut res scita, tamen sic non est de scientia Dei quae non est causata a rebus.

[Conclusiones]

48 "Praeterea quaeri solet" [r] . Prima conclusio: quod Deus simul et immutabiliter futa bona et mala scit bene eius scientia augeri non potest nec minui nec mutari, sicut nec eius essentia quia eius scientia est eius essentia, nota tamen quod obiecta scientiae Dei possunt bene augeri et minui.

49 Secunda conclusio: quod bene conceditur quod Deus posset scire quod non scit praescire quod non praescit non praescire quod praescit in sensu diviso non composito quia eius scientia est immutabilis. Et haec de praesenti lectione sufficiunt.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus