Liber I, Quaestio 32

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 22, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q32

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L95v

Quaestio 32

Circa textum

1 "Praedestinatio vero" [a] etc. Ista est 40 distinctio in qua postquam determinavit Magister de scientia et praescientia Dei in generali, nunc incipit determinare de quadam eius parte in speciali. Et dividitur in duas quia primo tractat de praedestinatione, secundo de reprobatione. Secunda incipit ibi "cumque praedestinatio" [b] .

2 Prima pars dividitur in duas quia primo agit de praedestinationis diffinitiva [1] ratione. Secundo, de eius effectu permansive et fixa per duratione. Secunda ibi "praedestinatorum nullus videtur" [c] .

3 Secunda principalis pars dividitur etiam in duas quia primo Magister ponit effectum reprobationis positivum, secundo eius effectum privativum. Secunda incipit ibi "et sicut praedestinatio" [d] . Et haec sufficiant pro divisione praesentis distinctionis circa quam quaeritur:

[Quaestio]

[Rationes principales]

4 Utrum praedestinatio aeternaliter ac existenti in caritate Deus possit certitudinaliter suam damnationem revelare; utrum existenti in caritate ac praedestinato aeternaliter Deus possit revelare suam damnationem certitudinaliter.

5 Quod non quia nullus praedestinatur aeternaliter, ergo. Antecedens probatur tum quia potest aliquis incipere esse praedestinatus, tum quia sequitur quod numerus praedestinatorum oportet auctus non posset, tum quia sequitur quod quilibet praedestinatus esse scriptus in libro vitae indelebiliter. Patet consequentis falsitas per illud Psalmus 64 "deleantur de libro viventium" [e] Consequentia patet quia omne aeternum est immutabile.

6 Secundo, principaliter [2] repugnat praedestinatum dampnari finaliter, ergo. Antecedens probatur quia sequeretur quod talis esset praedestinatus et non praedestinatus. Tum secundo quia Deus esse videretur mutatus cum voluerit eum salvare et non salvat. Tum tertio quia sequitur quod Scriptura Sacra foret falsa quae dicit praedestinatum fore salvandum.

7 Confirmatur per Augustinum VIII De civitate Dei, capitulo 51 dicentem " " quos enim praescivit et praedestinavit fieri conformes imagini filii sui " [f] ex eis perire nullus potest " [g] .

8 Tertio, principaliter existenti in caritate ac praedestinato non potest fieri talis revelatio, ergo. Antecedens probatur tum quia tunc sua aeterna damL96r natio necessario eveniret tum quia Deus desperandi materiam et occasionem sibi daret, tamen quia tunc clare videns Deum summum bonum doleret seu dolere posset.

9 In oppositum arguitur quia praedestinatus potest dampnari, ergo eius damnatio sibi potest revelari et clare ostendi. Consequentia tenet et antecedens patet per Magistrum, distinctione 40 primi [h] .

[Prima conclusio]

10 Prima conclusio: quaelibet a Deo praedestinative et gratuite electum Deus aeternaliter praeparavit multiplicem gratiae et gloriae effectum. Patet per Apostolum Ephesios primo " praedestinavit in adoptionem filiorum secundum propositum voluntatis suae in laudem gloriosae gratiae suae. " [i] Item, per Augustinum in Praedestinatione, capitulo 12 , " praedestinatio est gratiae praeparatio " [j] . Item, confirmatur quia praedestinatio divina est causa salvationis praedestinati, ergo est causa eorum quae sunt requisita ad illum finem consequendum. Sed praedestinatio est et praeparatio seu volitio aeternalis ut praedestinatus in tempore iustificetur praeservetur obediat credat et perseveret, et hoc maxime verum est de adultis.

11 Primum corollarium: sicut impossibile est Deum aliquid ad esse futurum, nunc primo determinare sic est impossibile Deum incipere praedestinare. Patet quia aeternaliter praedestinat. Confirmatur quia si inciperet etc., sequitur quod erat a ante illud instans, et per consequens est futurum in hoc instanti, immo in quolibet praecedenti.

12 Secundum corollarium: licet Deus possit plura futura praescire quam praescit futura esse, non tamen potest plura quam scit scire nec proprie potest numerum scitorum praescitorum vel praedestinatorum augere. Prima patet supposito quod numerus futurorum sit certus et finitus quia potest ultra praescita aliqua futura velle esse futura et scire esse futura. Secunda pars probatur quia Deus est omnium scibilium notitia comprehensiva acutalis, ergo non potest plura scire. Tertia pars probatur quia si sic haec copulativa posset verificari simul hic numerus salvandorum continet plures unitates quid prior et prior non continet pauciores quod est falsum. Patet consequentia quia illud est proprie numerum augeri, ergo patet quod sicut numerus scibilium non potest augeri sic nec numerus electorum potest intendi.

13 Tertium corollarium: liber rite infallibilis est scripturae indelebilis. Patet Daniel 12 " salvabitur meus omnis qui scriptus fuerit in libro vitae " [k] . Item, Isaias " sanctus vocabitur omnis qui scriptus est in vita in Ierusalem " [l] .

[Secunda conclusio]

14 Secunda conclusio: licet omnis reprobatus possit finaliter salvari, tamen non omnis praedestinatus potest finaliter dampnari seu poenae aeternae deputari. Prima pars patet quia in sensu diviso est concedenda secundum Magistrum. Confirmatur quia Deus contingenter [3] reprobat reprobatos, ergo potest eos non reprobare vel reprobasse. Secunda pars probat quia Christus est praedestinatus, et tamen non potest dampnari seu in aeterna poena deputari, ergo. Antecedens probatur per Apostolum " praedestinatus est Filius Dei in virtute " [m] . Ex quo patet quod nisi dictum Hugonis restringeretur ad supposita creata non haberet veritatem, ubi dicit quod quilibet qui est beatus potest non esse electus constat enim quod Christus est electus sicut praedestinatus iuxta illud Canticum " electus ex milibus " [n] quod secundum glossam de Christo intelligitur.

15 L96v Primum corollarium aliquid quod Deus nunc vult potest numquam velle vel volusse sine sui mutatione intrinsece. Patet quia nunc praedestinatur elective potest numquam ipsum praedestinasse.

16 Secundum corollarium: verba diversorum temporum dicta de Deo non notant tempus mensurans Dei actum, sed significat in dis?tem praesentiam aeternitatis ad omnem temporis fluxum. Patet quia aliter in divino actu electivo vel praedestinativo ac reprobativo foret praeteritio aut futuritio, quod est falsum.

17Tertium corollarium: quod verum est aliquem hominem praedestinatum esse quem Deus non potest non praedestinasse. Patet de supposito Christi.

[Tertia conclusio]

18 Tertia conclusio: sicut praedestinatio est bonorum electiva ad perpetuae gloriae felicitatem sic praedestinatio est malorum reprobativa ad perpetuae miseriae calamitatem. Prima patet de se et per Magistrum. Secunda per Augustinum, 22 vel 21 De Civitate, capitulo 24 , dicentem quod " aliqui in hac vita praedestinati sunt in ignem aeternum ire cum diabolo " [o] . Item, Anselmus " non solum praedestinatio bonorum, sed etiam malorum dici potest " [p] . Item, Augustinus, Enchiridion, capitulo 80. dicit " Deus aliquos iuste praedestinavit ad poenam et aliquos benigne ad gratiam " [q] .

19 Primum corollarium: licet praedestinatus possit videre in verbo se dampnandum finaliter, tamen si hoc sibi reveletur contingentur dampnabitur et non aliter. Prima patet quia ex conclusione aliquis praedestinatus dampnabitur sumendo 'praedestinationem' large. Secundo, probatur illa pars in sensu diviso quia praedestinatus ad gloriam potest dampnari cum eius salvari sit contingens sed quod posset revelari. Patet quia non repugnat praedestinato plus revelari poenam suam quam culpam sed de facto Christus Iude et Petro suam culpam, ergo in de potuit revelare suam poenam, et per consequens suam aeternam damnationem, sed posset dici quod non est simile quia damnatio non repugnat praedestinationi, licet repugnet alicui effectum damnationis, scilicet gratiae sed poena infernalis repugnat propter eius proprietatem non solum effectui praedestinationis sed sed etiam ipsi praedestinationi quia istae sunt incompossibiles Sortes est praedestinatus et sortes aeternaliter cruciabitur, ideo forte diceretur quod non sequitur Deus potest revelare culpam ergo poenam. Sed contra hoc arguitur quod perserverantia finalis in peccato mortali de directo repugnat praedestinationi, et Deus tamen illam revelavit Iudaeis, scilicet dicens " in peccatis vestris moriemini " [r] , Iohannis VIII . Item, Iohannis 6 " unus ex vobis diabolus est " [s] . Item, " bonum erat ei si natus non fuisset " [t] , etc. Confirmatur desertio Dei finalis est nolle nolle misereri vel non velle misereri, sed decedere finaliter in culpa est maxima pars damnationis, sed illam potest Deus revelare, ut patet per textus praemissos.

20 Secunda pars: corollarii probatur quia Dei dicere seu revelare evidens adextra non plus necessitat eventum rei futurum, ergo quam eius dicere adintra immense evidens et certum, sed tale dicere adintra non necessitate, ut patet per Magistrum, ergo. Maior nota et minor distinctione 38 [u] .

21 Secundum corollarium: Deus non potest solum damnationem alicui revelare conditionaliter, sed etiam potest hoc cuilibet dampnando revelare absolute simpliciter. Patet per corollarium.

22 L97r Tertium corollarium: sicut cum revelati s[?] evidentia stat eiusdem continentiae, sic sine dolore et tristitia potest haberi huius revelationis evidentia vel sic stat aliquam suam damnationem videre et de ipsa nullam displicentiam habere. Prima patet quia cum clara visione beati damnationis futurae stat ipsam contingenter evenire et posse numquam evenire. Secunda pars probatur quia ille cui fiet talis revelatio etiam videret quod illud posset non evenire saltim deberet hoc credere et sic posset gratiam Dei sperare nec deberet desperare, ex quo patet quod si talis certitudinaliter se dampnandum, licet Deus concurreret aliquid entitatem actus credendi, non tamen concurreret ad talis credere effective, licet forte improprie et obiective. Ex dictis patet responsio ad quaestionem quia, licet Deus praedestinatum non possit de damnatione in verbo certificare, tamen potest in verbo suam damnationem clare et certitudinaliter videre. Prima pars quia tunc Deus certitudinaliter faceret credere se esse damnandum, et sic Deus facere posset ipsum peccare quod est falsum. Secunda pars probatur quia sibi potest ostendere dignitatem vitae aeternae et condignam poenae imputabilitatem, ergo etc.

[Obiectiones et responsiones]

23 Contra primam conclusionem, arguitur per Beatum Augustinum super illo Iohannis 14 " vado vobis parare locum " , dicentem non praedestinatos praedestinando, ergo sequitur quod talis gratiae et gloriae praeparatio fieri potest ex tempore et non solum aeternaliter contra conclusionem.

24 Secundo, contra primum corollarium aliquis non est praedestinatus et potest esse praedestinatus, ergo potest incipere ese praedestinatus. Similiter posset sic argui aliquid non est futurum et potest esse futurum, ergo potest incipere esse futurum.

25 Tertio contra tertium corollarium, si Deus posset plura scire vel praescire, sequitur et? quod pauciora, et sic sequitur quod mere contingenter et non necessario praesciret futura, cuius oppositum nititur probare Alphonsus 38 distinctione [v] , ubi arguit sic non minori necessitate futurum est futurum quam praeteritum sit praeteritum sed necesse est praeteritum esse praeteritum, ergo. Maior patet quia non est maior repugnantia hic quam ibi cum utrobique idem praedicetur de se ipso et minor et nota.

26 Item, Augustinus II Contra Faustum responsione 14 dicit " tam non possunt futura non fieri quam non fuisse facta praeterita " [w] .

27 Contra secundam conclusionem, si praedestinatus posset damnari et finaliter peccare, et similiter praescitus salvari, sequitur quod voluntas creata posset esse causa suae praedestinationis. Consequens est falsum, et patet consequentia quia talis variationis, nulla potest esse causa nisi voluntas creata. Item, si sic, nullus posset per quamcumque revelationem de sua salute certificari. Consequens est falsum ut patet per dicta superius. Aliunde patet quia tunc nulla esset prophetia quia secundum Cassiodorus " prophetia est inspiratio vel revelatio divina rerum eventus immobili veritate denuntians. " [x] Si enim aliter posset evenire quam proph?antum sit non denuntiaret immobiliter talem veritatem.

28 Tertio contra L97v primum corollarium, voluntas Dei et aeterna et immutabilis, ergo nihil quod vult potest non velle. Tenet consequentia quia, si Deus vult a fore et aliquid aliud a Deo potest facere quod a non erit, sequitur quod aliud a Deo potest frustrare voluntatem Dei.

29 Quarto, si posset non velle quod vult, sequitur a simili quod posset facere Abraham non fuisse virginem non peperisse Christum genus humanum non redemisse. Consequens est falsum quia hoc solo privatur Deus ut faciat de praeterito non praeteritum secundum Anselmum.

30 Contra tertiam conclusionem, arguitur per Magistrum, distinctione 40 , ubi dicit quod " praedestinatio tantum de bonis est " [y] , ergo non dicitur respectu malorum seu praescitorum.

31 Secundo contra primam partem primi corollarii, Deus potest absolute revelare praescito suam damnationem finalem existenti in gratia, ergo etiam potest praedestinato elective damnationem revelare. Consequentia tenet quia revelatio plus repugnat praedestinationi ut sic quam habitio gratiae.

32 Tertio, aut talis revelatio licite potest orare pro aut non. Si sic, sequitur quod licite posset contra Dei voluntatem sibi notam. Si non sequitur quod Deus erit causa suae desperationis et peccati sui.

33 Quarto, sequitur quod Deus posset aliquem decipere. Consequens est falsum. Patet consequentia quia si Deus revelet alicui suam damnationem vel aliquam futuram veritatem ipse causabit in illo assensum et credulitatem illius, et tamen oppositum poterit evenire quo facto, sequitur ipsum deceptum esse et non nisi a Deo revelante et assensum causante, ergo.

34 Ad primam, dicitur quod praedestinatio sumitur dupliciter. Uno modo inquantum est in se aeterna praeparatio. Secundo modo inquantum huius praeparationis effectus et operatio et sic Augustinus loquitur primo modo non secundo.

36 Ad tertiam, conceditur consequens et consequentia, et ad probationem negatur maior si intelligitur de re dicti quia praeteritum necessario est praeteritum necessitate consequentiae et illa non est tanta sicut alia. Secundo, dicitur quod, si illa propositio sit de dicto adhuc negatur quia tunc valeret illam, sicut haec est necessaria praeteritum est praeteritum, ita haec futurum est futurum et hoc est falsum quia ipsa est simpliciter contingens. Et cum probatur quia non est maior repugnantia etc., dicitur quod arguitur a pluribus causis veritatis ad unam, ideo consequentia non valet, nam haec propositio 'futurum non est futurum' potest habere duas causas veritatis, una est 'futurum est et non est futurum', et haec est falsa. Alia causa est 'ista futurum non est nec aliquid est futurum', et potest haec esse.

37 Ad Augustinum dicitur quod loquitur in sensu composito non diviso ibi et in similibus, unde vult dicere quod sicut impossibile est praeteritum non fuisse, sic impossibile est Deum velle futurum et illud non evenire. Ad illud Psalmus " deleantur de libro viventium " [z] . Illud est numquam scripti ostendantur quia scripti in hac vita videbantur.

38 Ad aliud dicitur quod, licet illud Moyses pecierit, tamen non sequitur quod illud possibile fuerit quia etiam secundum Philosophum voluntas est impossibilium, hoc tamen non voluit absolute.

39 Ad primam contra secundam conclusionem, dicitur primo quod sumendo 'praedestinationem' pro praescientia et praeparatione beneficii futuri, sic negatur consequens et consequentia. Si autem sumeretur 'praedestinatio' per L98r effectu praedestinationis, sic conceditur consequens et consequentia quia voluntas creata potest mereri aliquem effectum suae praedestinationis et reprobationis et eadem distinctio in virtute posita est superius.

40 Ad secundam, negatur consequentia quia, licet posset creare illud vel aliud futurum et ostendere, tamen non potest effective certificare de illo.

41 Secundo, dicitur pro materia argumenti quod talis erit certificatus per talem revelationem, ita quod talis certitudo adhaesionis excludet omnem dubitationem, tamen non erit certus certitudine demonstrationis vel necessitatis, et quando dicitur quod tunc prophetia non enuntiaret veritate immobili futura, hic dicitur quod, si sumatur 'immobile' pro eo quod nullo modo potest moveri, conceditur [4] , sic consequens, si vero pro eo quod non movebitur, sic negatur consequentia, et sic loquitur Cassiodorus. Nota tamen quod quaedam est prophetia secundum praescientiam quaedam secundum comm?ationem q?e non semper impletur secundum sonum verborum Clienton.

42 Ad tertiam, negatur consequentia quia volitio Dei respectu futuri contingentis est quaedam relatio quae potest fieri non relatio nulla mutatione in Deo facta sed per solam mutationem in alio sicut columna potest fieri dextra et sinistra.

43 Ad quartam, dicere Clienton quod possibile est per divinam potentiam quod Abraham et alia praeterita non fuerit quia apud Deum nihil praeteriit. Vide eius rationes, sed posset negari consequentia quia non est simile eo quod veritas aliquorum dependet a futuro.

44 Ad primam consequentia 3am conclusionem primo, dicitur quod magis est assentiendum Augustino quam Magistro. Secundo, dici potest quid ibi Magister sumit stricte praedestinationem et proprie, et sic non est contra corollarium nec Augustinum quia sumit large praedestinationem.

45 Pro quo nota quod 'praedestinatio' quandoque sumitur large et generaliter pro rodinatione vel praeparatione seu praevisione cuiuscumque futuri sic capit Augustinus, Contra Pelagium, libro 2, capitulo 9 [aa] . Secundo, sumitur praedestinatio specialiter pro praeordinatione divinae voluntatis aut praescientiae aut praevisione in ordine ad creaturas rationales humanas vel angelicas, et sic sumit eam Augustinus ubi fuit allegatus supra. Item, capitulo 8 " Deus aliquos iuste praedestinavit ad poenam et aliquos benigne ad gratiam " [ab] . Item, Isidorus libro 2, 6 capitulo , " gemina est praedestinatio scilicet electorum ad requiem et reproborum ad mortem " [ac] .

46 Tertio, modo sumitur 'praedestinatio' proprie pro praeordinatione bonorum respectu creaturae rationalis, et sic describitur praedestinatio est aeterna praeparatio a divina voluntate gratiae finalis in via et gloriae perennis in patria. Patet per Augustinum in Praedestinatione sanctorum, capitulo 12 , dicentem " praedestinatio est gloriae praeparatio quod debet intelligit de gratia finali quia multi habent gratiam qui finaliter cadunt ab ea " [ad] . Ex quo patet quod non quaelibet gratia gratificans est divinas praedestinationis effectus sumendo primo vel secundo in omnis praedestinationem. Patet quia omne tale procedit a divina voluntate aeternaliter praeoridinate illud se dare, etc.

47 Notandum in super quod revelatio quandoque sumitur pro ostensione facta alicuius rei futurae tantum, et sic loquitur hic et talis revelatio fit quinque per visionem corporalem quandoque vero fit per spiritualem sicut fuit visio Pauli in raptu. Item, notandum quod revelare aliquid proprie est intellectum creatum in assentiendo alicui vero de futuro inducere cui talis intellectus non assentit. Ex patet quod nulla creatura potest revelare alteri nisi illud quod eidem L98v revelatum. Patet quia nulla creatura potest scire futura nisi Deus ei revelaverit.

48 Ad secundam, negatur consequentia sumpto consequente in sensu composito ratio est quia damnatio non tam formaliter repugnat gratiae sicut praedestinationem propter perpetuitatem miseriae et gloriae quae sunt incompossibilia.

49 Ad tertiam, dicitur quod sic quia, licet Deus vellit ipsum, tamen damnari, tamen potest hoc numquam voluisse nec vult istum hoc velle. Secundo, dicitur quod talis debet hoc si?mter quod propter istam revelationem Deus non obligat ipsum ad volendum suam damnationem. Tertio, dicitur quod numquam videt suam damnationem ita clare quin videat oppositum Deum facere posse, et tamen licite potest credere se finaliter damnandum.

50 Ad ultimam, negatur consequentia. Secundo, posset dici quod est impossibile quod Deus causet omnem assensum in illo respectu revelati et quod oppositum eveniat stante tai revelatione. Tertio, dicitur quod causare aliquem assensum Deus posset respectu alicuius revelati quo assensu stante habens potest causare alium assensum circa idem propter quod esset deceptus et talis deceptio non esset a Deo nec propter Deum.

51 Ad rationes in oppositum, patet quid sit dicendum ex supra dictis, etc. Sequitur textus.

Conclusiones

52 " Praedestinatio vero " [ae] . Prima conclusio huius distinctionis 40: praedestinatio est praeparatio gratiae ad salutem consequendam, unde praedestinationis effectus duplex est unus temporalis in via, scilicet infusio gratiae, alius in patria aeternalis, scilicet collatio gloriae.

53 Secunda conclusio, cum dicitur praedestinatus non potest damnari verum est si coniunctim sumatur. Si autem divisim falsum quia praedestinatus potest non esse praedestinatus et sic damnari.

54 Tertia conclusio: quod sicut Deus potuit ab aeterno aliquem non praedestinare, ita conceditur a quibusdam quod modo etiam potest Deus illum non praedestinasse, ideo ille potest non fuisse praedestinatus nec modo esset praedestinatus si vero non fuisset praedestinatus nec nec modo esset praedestinatus, et per consequens potest modo non esse non esse praedestinatus, et conformiter potest dici de praescientia et praescitis. Hoc tamen in impossibile est non fuisse factum vel dictum referendo possibilitatem vel impossibilitatem rei existentis ad naturam, cum vero agitur de Dei praescientia vel praedestinatione possibilitas vel impossibilitas ad Dei poenam refertur quae semper idem est et semper idem fuit.

55 Quarta conclusio: reprobatio est praescientia iniquitatis quorumdam et praeparatio damnationis eorumdem, ita tamen quod iniquitatem praescit, sed non praeparat poenam vero aeternam praescit et praeparat.

56 Quinta conclusio: quod sicut effectus praedestinationis est gratiae operatio, ita effectus reprobationis aeternae est quodammodo seu esse videtur obduratio, nec tamen Deus aliquem obdurat impartive vel immittendo malitiam, sed non impartiendo gratiam et haec sufficiant.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus